Auctores_varii_017_cps2, Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti, 52HOME > 'moleste' in 'Auctores_varii_017, Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti, 52'
Auctores varii 017, Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti, SERMO LI. De praerogativa eiusdem S. Ioannis Baptistae. <<<     >>> SERMO LIII. In natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli.hide dictionary links

(PL 17 0709C) SERMO LII. De vita eiusdem sancti Ioannis Baptistae.

Hic sermo tametsi a Gratiano et Ivone sub nomine Ambrosii citatus fuerit, nihil tamen prae se fert Ambrosii: sed nec quidquam affinitatis habet cum superioribus, quemadmodum ex eius exordio, nec non ex eo quod longissime ab illis in Gall. cod. disiungatur, patet. Quin etiam si quis attentius illum discusserit, (0709D) eumdem comperiet laciniis constare hinc inde sumptis; quandoquidem quod eo legitur de sanguine Abel clamante, infra in sermone 59 reperitur, et quod hic de concubinis, monachis clericisque disputatur, petitum videtur ex sermonibus Caesarianis 292 et 293 Append. August. aliisque nonnullis.

1. Diximus superiori Dominica, cum silentii nostri veniam peteremus, quod pro salute communi, sacerdotibus etiam tacentibus, doctrina evangelica non taceat, et quod silentium eorum suppleret divina sententia; semper enim divina Scriptura loquitur et (0710A) clamat, sicut scriptum est de Ioanne: Ego sum vox clamantis in deserto (Ioan. I, 23) . Non enim tantum in illo tempore clamavit Ioannes, quo pharisaeis annuntians Dominum Salvatorem, dixit: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius (Matth. III, 3) ; sed et hodie clamat in nobis, et vocis suae tonitruo deserta nostrorum concutit peccatorum. Ac licet sancta martyrii morte dormierit, vox tamen eius vivit; dicit enim et nobis hodie: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius; semper enim Scriptura divina clamat et loquitur.

2. Unde et ad Cain dicit Deus: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10) . Nulla utique sanguinis vox est, sed clamare dicitur sanguis, qui innocens effusus est, non tam voce quam causa; et (0710B) interpellare Dominum non prosecutione eloquii, sed indignatione commissi; ac reatum suum non tam verborum accusare sermonibus, quam conscientiae ipsius criminatione constringere. Quamvis enim malum factum si in verbo producatur, excusationem fortasse recipit, nisi conscientia revocetur, non potest excusari. Conscientia enim reum suum semper tacita sine contradictione convincit et iudicat.

3. Hodieque ergo Ioannes clamat et dicit: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. Parare ergo iubemur viam Domini, scilicet non aggerem itineris, sed fidei puritatem; Dominus enim terrenam semitam carpit, sed per secreta mentis incedit. Si quid igitur in hac via fuerit moribus asperum, crudelitate durum, conversatione pollutum, iubemur mundare, (0710C) exaequare, componere; ut superveniens Dominus non offendat in nobis, sed magis reperiat viam castitate puram, proclivem fide, eleemosynis eminentem. Quod autem tali itinere incedere soleat Dominus, Propheta describit, dicens: Iter facite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen est ei (Psal. LXVII, 5) .

4. Sed videamus, ipse Ioannes qui parare viam Domino iubet, quam ipse viam paraverit Salvatori. Per omnia plane, adveniente Christo, tramitem viae suae composuit et direxit. Nam fuit utique ieiunus, humilis, parcus et virgo; omnes enim has virtutes eius Evangelista describens ait: Ipse autem Ioannes vestitum habebat de pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos eius. Esca autem eius erant locustae, et mel silvestre (Matth. III, 4, 5) . Quae igitur maior (0710D) humilitas in propheta, quam contemptis mollibus indumentis, pilorum asperitate vestiri? Quae devotior fides, quam praecinctum zona paratum esse semper ad omne servitutis obsequium? Quae praeclarior abstinentia, quam spretis vitae huius deliciis, stridulis vesci locustis ac melle silvestri?

5. Quae omnia haec quoniam prophetae usui erant, arbitror in his ipsis prophetiam fuisse. Nam utique cum praenuntius Christi vestimentum habebat camelorum asperitate contextum, quid aliud significat, nisi quod ipse Christus adveniens usurus esset indumentum (0711A) humani corporis, quod erat peccatorum asperitate densatum: et quod velut immundissimae bestiae, hoc est, gentilis populi circumdatus exuviis, deformitatem eius ipse gestaret? Zona vero pellicea quid aliud demonstrat, nisi hanc fragilem carnem nostram, quae ante adventum Christi dominabatur ad vitia, post adventum eius restrictam esse ad virtutem; ut quae ante luxuriando dilatabatur in pinguedinem, nunc abstinendo attenuaretur in pellem?

6. Exitum vero eius quam beatum legimus, scilicet quod psaltria regis filia post illam mimicam voluptatem caput eius petierit? Quid mirum si psaltria occidit prophetam (Marc. VI, 27) ? Scimus quia luxuria semper est inimica iustitiae, et iniquitas sine cessatione persequitur veritatem. In quo facto grande (0711B) mysterium continetur; nam utique ipsa psaltria Synagogae est comparanda, quae Christum, dum luxuriatur, occidit. Quod autem ista psaltria Synagoga sit, dicit Dominus ad Iudaeos: Cantavimus vobis, et non saltastis (Matth. XI, 17) .

7. Cur autem a Ioannis corpore caput ablatum sit, manifesta res est. Ioannes, sicut Scripturis astruitur, typum Legis gerebat: de Domino autem legimus, quia viri caput Christus est (I Cor. XI, 3) . Ergo cum a Ioannis corpore caput eius aufertur, Christus quodammodo a Iudaeis Legis cultoribus separatur. Remansit enim illis sine Salvatore Lex exanimis et truncata; nam ex eo utique Iudaei divina non sapiunt, ex quo sine capite esse coeperunt.

8. Iter igitur facit Domino, qui inter caeteras continentiae (0711C) virtutes matrimonii limitem non excedit, nec coniugii praescriptum terminum adulterina permixtione commaculat. Sunt enim nonnulli qui cum legibus uxores duxerint, contra Divinitatis legem sibi sociant concubinas, non intelligentes quod contrahendo matrimonia, propriis se vinculis constrinxerunt: qui enim legibus duxit uxorem, profitetur se contra legem non esse facturum. Reum ergo ipse se statuit, qui adhibendo sibi adulteram, ius pollicitationis excedit.

9. Sed dicit aliquis: Uxorem non habeo, et ideo mihi ancillulam sociavi. Audi quid dicat Scriptura ad Abraham: Eiice ancillam, et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae (32, q. 4, c. Dicat aliquis) . Si igitur ancillae filius haeres non est, (0711D) ergo nec filius est. Cur ergo quaeritur tale coniugium, de quo susceptus filius nec successionis possit haeres esse (Gen. XXI, 10) , nec sanguinis? Nec enim habere potest haereditatis consortium, qui non habet originis privilegium. Cur, inquam, quaeritur tale contubernium, de quo nati filii non matrimonii, sed testes sint adulterii? Cur huiusmodi suscipiuntur adulterini, qui patri pudori sint, non honori? Dicit Scriptura: Adulterorum filii non initiati erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur (Sap. III, 16) . Mulier igitur tua si talibus moribus praedita est, ut mereatur (0712A) consortium, mereatur et nomen uxoris: praesta concubinae tuae libertatem et nomen uxoris; ne tu adulter sis potius, quam maritus.

10. Sed et ille iter facit Domino christianus, qui professionis suae exhibet ei fidele servitium, et castitatem quam promisit, custodit tam mente, quam corpore. Sunt enim plerique qui singularem vitam proponentes, singuli esse non possunt, sed quaerunt sibi contubernia, atque utinam fratrum. Invenisti christianum monachum, cui cum fratre non convenit, et libentius ei convenit cum sorore: qui non sequitur seniorem utilia commonentem, et sequitur adolescentulam incongrua cachinnantem; eius etsi sincerum corpus sit, anima non potest esse sincera.

11. Sed et ille clericus iter Domino facit, qui secundum (0712B) Evangelium vivit, et per omnia obtemperat sacerdoti; aliquanti enim cum sint minus subditi, moleste ferunt, cum a senioribus arguuntur. Dicunt: Graviter irascitur episcopus, patientior esse deberet. Audi ergo, optime clerice: Sacerdotis exigis patientiam, et tui non exigis disciplinam? Nescis quia mihi salutis causa arguere aliquando permissum est, tibi numquam peccare concessum est? dicit enim Apostolus: Increpa opportune, importune argue (I Tim. IV, 2) . Esto ergo in omnibus subditus sacerdoti, si vis cum esse mansuetum.


HOME > 'moleste' in 'Auctores_varii_017, Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti, 52'
Auctores varii 017, Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti, SERMO LI. De praerogativa eiusdem S. Ioannis Baptistae. <<<     >>> SERMO LIII. In natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli.
1090w 5.6979598999023 s