Auctores_varii_084_cps2, Epistolae decretales, 67, 10HOME > 'moleste' in 'Auctores_varii_084, Epistolae decretales, 67, 10'
Auctores varii 084, Epistolae decretales, 67, IX. Ut in evocandis provincialibus episcopis a Thessalonicensi pontifice moderatio conservetur, ne sub hoc colore sacerdotalis honor contumeliis addicatur. Nec amplius quam bim de provinciis episcopi, quos metropolitani probaverint, dirigantur <<<    hide dictionary links

(PL 84 0773B) X. Ut non amplius ab statuto concilii tempore quam dies quindecim remorentur episcopi, et si inter eos de negotio fuerit oborta contentio, cuncta Romano pontifici sub gestorum insinuatione pandantur, ut ab eo quod Deo placuerit ordinetur.

Ita ut a praestituto tempore non ultra quindecim dies qui convenerint retardentur. Si autem in eo quod cum fratribus tractandum definiendumve credideris, diversae horum fuerint a tua voluntate sententiae; ad nos omnia sub gestorum testificatione referantur, ut remotis ambiguitatibus quod Deo placeat (0773C) decernatur. Ad hunc enim finem omnem affectum nostrum curamque dirigimus, ut quod ad unitatem concordiae et quod ad custodiam pertinet disciplinae nulla dissensione violetur, nulla desidia negligatur. Et te igitur, frater dilectissime, et eos fratres nostros, qui de tuis offenduntur excessibus, cum tamen non sit omnibus similis materia querelarum hortor et moneo ut quae pie sunt ordinata salubriterque (0774A) disposita nulla concertatione turbentur. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius, et sicut ait Apostolus: Unusquisque proximo suo placeat in bonum ad aedificationem. Non enim poterit unitatis nostrae firma esse compago, nisi nos ad inseparabilem soliditatem vinculum charitatis astrinxerit; quia sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit, et haec quidem connexio totius corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum. Quibus etsi dignitas communis non est, tamen ordo generalis est, quoniam et inter beatissimos (0774B) apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum quoque est orta distinctio, et magna ordinatione provisum est, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia: et rursum quidam in maioribus urbibus constituti sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos ad unam patris sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret. Qui ergo scit se quibusdam praepositum non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam quam exigit etiam ipse dependat, et sicut non vult gravis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii importabile (0774C) pondus imponere. Discipuli enim sumus humilis et mitis Magistri dicentis: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave est, et onus meum leve est. Quod quomodo experiemur, nisi et illud in observantiam veniat, quod idem Dominus ait: Qui maior est vestrum, erit minister vester; qui autem se exaltat , humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur?


413w 3.5541310310364 s