Auctores_varii_129_cps2, Supplementum ad epistolas et diplomata pontificum Romanorum saec. IX, 678HOME > 'moleste' in 'Auctores_varii_129, Supplementum ad epistolas et diplomata pontificum Romanorum saec. IX, 678'
Auctores varii 129, Supplementum ad epistolas et diplomata pontificum Romanorum saec. IX, V. EPISTOLA LEONIS III AD WOLFERIUM VIENNENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 80.)[Apud Bosco, Flor. Biblioth. reg., p. 477.] <<<     >>> V. EPISTOLA EUGENII II AD ***. (Anno incerto.)[Apud Goldastum, Collectio decretorum imperialium de cultu imaginum, pag. 725.]hide dictionary links

(PL 129 0989B) IV. PRIVILEGIUM EUGENII II PRO MONASTERIO LAURIACENSI.[Apud Lunig, Spicilegium ecclesiasticum, continuatio, tom. I, pag. 678.]

Cum audivimus christianissimam conversationem (0989C) vestram et sanctae fidei bonorumque operum vestrorum processum, summo gaudio atque laetitia fuimus exhilarati, quia divina in vobis operante clementia, ut Apostolus ait: Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia (Rom. V) , atque quomodo sancta Ecclesia Dei nostris temporibus quotidianum in electione vestra suscipit incrementum, cuius optabilis rumoris index fuit reverendissimus Yrolfus, sanctae Lauriacensis Ecclesiae archiepiscopus et sanctissimus frater noster, vester autem spiritualis pater, qui per suam sanctam praedicationem adoptivos Deo vos genuit filios. Is itaque ad apostolorum limina orationis causa veniens, novam ecclesiam nostris apostolicis benedictionibus informandam subnixe commendavit, quia Domino auxiliante catholice gubernandam in (0989D) vestris partibus suscepit. In quibus etiam quondam Romanorum quoque Gepidorumque aetate, ut lectione certum est, in septem episcoporum parochias antecessores sui iure metropolitano obtinuerant dioecesim. Qua ex iustitia et lege praefatus Deo dignissimus archiepiscopus debito obligatur, ut illi terrae prius Christicolae, atque suorum antiquitus antecessorum creditae providentiae, quam nunc vos, Dei omnipotentis occulto, mediante iudicio, vel ut haereditariam possidetis, ipse evangelicus agricola, diu negata coelestis spargat semina vitae, atque in lucrandis Christo animabus redivivam de vobis nutriat segetem. Quem nos doctissimum divini oraculi ministrum saluti vestrae cognoscentes, per omnia (0990A) necessarium fide et exemplo probatum merito erga illam apostolicam servantes sententiam qua dicitur: Quomodo credent sine praedicante, aut quomodo praedicabunt nisi mittantur (Rom. X) , ab hac sancta Romana matre Ecclesia vobiscum rectorem transmisimus, atque in praefatis regionibus Hanniae, quae et Avaria appellatur, sed et Moraviae, provinciarum quoque, Pannoniae sive Mesiae apostolicam vicem nostram, et dioecesim atque ius ecclesiasticum exercendi, et usum ac potestatem antecessorum suorum, videlicet sanctae Lauriacensis Ecclesiae archiepiscoporum sibi successoribusque suis canonica auctoritate committimus, atque huius constitutionis nostrae decretum subscriptionis privilegio roboramus. Pallium praeterea, iuxta consuetudinem antiquam, sanctitati (0990B) suae dedimus, quod ita sibi concessimus, sicut praedecessores nostri suis praedecessoribus concessere, privilegiorum suorum scilicet integritate servata. Cuius dilectioni quamvis hoc debito permitteremus, propter vestras autem petitionis super hac reflagitantibus ad honorem suum nostram apostolicam vicem et auctoritatem insuper accumulavimus, quod nunquam suis permissum est prioribus, quatenus et vos, confratres et coepiscopi, deinceps ei reverentiam ampliorem exhibere sciatis, et in sana doctrina coelestis eruditionis ad aedificationem vestram ut filii sapientes obediatis, atque vos, laici primates et vulgus, saluberrimis praeceptis suis non velut homini, sed tanquam Deo humiliter obtemperetis, et fide catholica quam per Dominum Iesum (0990C) consecuti estis fortes permanentis. Nam totius doli artifex diabolus, cuius dominio in baptismate abrenuntiatis, iacturam et damnum vestrae salutaris surreptionis moleste patitur ac per varias occasiones zizania perfidiae seminando, velut multa iniuria bacchatur, et ut vestrum aliquis terga vertat sanctae professioni incessanter molitur. Quapropter saepe dicti archiepiscopi, videlicet pastoris vestri a Deo destinati, institutionibus benignas aures praebete, qui vos et versutione Satanae cavere atque eius aeternos cruciatus evadere instruit, ac ipse in die iudicii de bonis operibus vestris saeculorum Domino perpetua remunerandos gloria praesentabit. Ad perfectam aurem et necessaria eruditionis vestrae salutem, ut comperimus, non sufficiunt pauci, qui modo constituti (0990D) sunt vobis, episcopi, quia plures sunt adhuc gentilitatis errore ibidem detenti, ad quos propter inopiam praeconii divini verbi nondum pervenit notitia Christi. Idcirco enim, ut accrescat turba fidelium, studeat solertia vestra pro mercede et remissione peccatorum vestrorum adminiculum atque iuvamen praebere reverendissimo Yrolfo archiepiscopo quatenus dudum illic constitutorum episcoporum numerus impleatur, qui congrue constituti et vobis posterisque vestris poterunt esse proficui, si ad restaurationem Ecclesiarum propter nomen Domini de possessionibus vestris, quas redditus dotesque earum fama divulgante, quodam fuisse noveritis, aeternam sufficientiam vobis comparantes eisdem (0991A) Ecclesiis ipsi conferatis idoneis viris ad hoc ministerium electis, maxime in his locis, si opportunitas et utilitas commendaverit, ordinentur antistites, ubi indicia ecclesiarum et aedificiorum sedes pontificales olim fuisse demonstrant; sin autem illius arbitrio et deliberatione, qui vel ubi disponantur episcopi concedimus, cui vicem nostram apud vos ecclesiastici regiminis per omnia commisimus.


HOME > 'moleste' in 'Auctores_varii_129, Supplementum ad epistolas et diplomata pontificum Romanorum saec. IX, 678'
623w 0.99658584594727 s