Auctores_varii_Dionysius_Exiguus_cps2, Collectio decretorum pontificum Romanorum, 15HOME > 'moleste' in 'Auctores_varii_Dionysius_Exiguus, Collectio decretorum pontificum Romanorum, 15'
Auctores varii Dionysius Exiguus, Collectio decretorum pontificum Romanorum, Quod mali bona ministrando sibi tantummodo noceant, nec Ecclesiae sacramenta commaculent. <<<    hide dictionary links

(PL 67 0295B) Ut non amplius a statuto concilii tempore, quam dies XV remorentur episcopi, et si inter eos fuerit oborta contentio, cuncta Romano pontifici sub gestorum insinuatione pandantur: ut ab eo quod Deo placuerit, ordinetur.

XLI. Ita ut a praestituto tempore non ultra 15 dies, qui convenerint, non retardentur. Si autem in eo quod cum fratribus tractandum definiendumve credideris, diversa eorum fuerit a tua voluntate sententia, ad nos omnia sub gestorum testificatione ferentur, ut remotis ambiguitatibus, quod Deo placeat decernatur. (0295C) Ad hunc enim finem omnem affectum nostrum curamque dirigimus, ut quod ad unitatem concordiae, et quod ad custodiam pertinet disciplinae, nulla dissensione violetur, nulla desidia negligatur. Et te igitur, frater dilectissime, et eos fratres nostros, qui de tuis offenduntur excessibus, cum tamen non similis sit omnibus materia querelarum, hortor et moneo, ut quae pie sunt ordinata, salubriterque disposita, nulla concertatione turbentur, nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius (I Cor. X) . Et sicut ait Apostolus, unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem (Rom. XV) . Non enim poterit unitatis nostrae firma esse compago, nisi nos ad inseparabilem soliditatem vinculum charitatis astrinxerit: quia sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent; ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. (0295D) Connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit. Et haec quidem connexio totius corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum, quibus etsi dignitas communis non est, tamen ordo generalis est. Quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum quoque est orta distinctio. (0296A) Et magna ordinatione provisum est, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia, et rursum quidam in maioribus urbibus constituti sollicitudinem eius susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret. Qui ergo scit se quibusdam praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam, quam exigit, etiam ipse dependat, et sicut non vult gravis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii importabile pondus imponere. (0296B) Discipuli enim sumus humilis et mitis magistri, dicentis Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; iugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI) . Quod quomodo experiemur, nisi et illud in observantiam veniat, quod idem Dominus ait: Qui maior est vestrum, erit minister vester (Matth. XX; Luc. XXII) ; qui autem se exaltaverit humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV) ?

Leo Nicetae episcopo Aquileiensi salutem.

Regressus ad nos filius meus Adeodatus, sedis nostrae diaconus, dilectionem tuam poposcisse memoravit, ut de his auctoritatem apostolicae sedis acciperes, quae quidem magnam difficultatem diiudicationis videntur afferre: sed pro inspectione temporalium necessitatum adhibenda curatio est, ut vulnera, quae adversitate hostilitatis illata sunt, religionis maxime ratione sanentur.


477w 0.41490316390991 s