Augustinus_Hipponensis_cps19, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 1, 9HOME > 'moleste' in 'Augustinus_Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 1, 9'
Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum et donatistam [CSEL], 1, § 8 <<<     >>> § 10hide dictionary links

(331) § 9

[7] Agnoscant in se contentiosae animositatis nomen et
crimen, qui uel peruicaci astutia praebent patrocinium falsitati
uel inuida iactantia ministrant praeconium ueritati. utrumque hoc contentiosorum genus apostolus Paulus expressit, illud
primum in Alexandro, de quo ait: Alexander aerarius multa
mala mihi ostendit; reddet illi dominus secundum
opera eius. quem et tu euita, ualde enim restitit nostris
sermonibus, hoc uero alterum in eis, de quibus ait: quidam quidem ex inuidia et contentione Christum adnuntiant,
non caste, existimantes tribulationem suscitari uinculis
meis. nam hi procul dubio id ipsum adnuntiabant quod
Paulus, non tamen eo animo, non ea uoluntate, non ex caritate
sed ex inuidia, sicut dixit, sed ex contentione, uolentes superbo sensu in eadem ipsa adnuntiatione praecellere et apostolo Paulo
anteponi. quod ille non moleste ferens, immo etiam gaudens,
quod ab eis illud uidebat praedicari quod latius innotescere*** 
(332) cupiebat: quid enim, inquit? dum omni modo, siue occasione
siue ueritate. Christus adnuntietur. neque enim
cordis sui ueritate, quia non sincera intentione sed aemula
contentione, ueritatem tamen, hoc est Christum, adnuntiabant.
tu igitur cum iudex interiorum cordis nostri esse non possis, tantummodo utrum ueritati resistamus an eos, qui ueritati
resistunt, reuincere cupiamus aduerte. nam procul dubio, si
ueritatem suademus erroremque refellimus, etiamsi non ueritate
propriae intentionis, sed emolumentum saeculi huius et humanam
gloriam quaerentes id agamus, gaudere debent dilectores ueritatis, quia et hac occasione ueritas adnuntiatur, sicut apostolus
qui dicit: et in hoc gaudebo. si autem quod deo
maxime notum est et quod tibi etiam ipsi, quantum est facultatis
humanae, si nobiscum uiueres, notum esse potuisset
pia sollicitudine caritatis in huius dispensationis labore uersamur, puto nequaquam iuste reprehendi ministerium nostrum,
si contra quoslibet aduersarios ueritatis feruenti spiritu pro
ueritate certemus.


278w 4.7992610931396 s