Augustinus_Hipponensis_cps19, Contra Litteras Petiliani [CSEL], 3, 14HOME > 'moleste' in 'Augustinus_Hipponensis, Contra Litteras Petiliani [CSEL], 3, 14'
Augustinus Hipponensis, Contra Litteras Petiliani [CSEL], 3, § 13 <<<     >>> § 15hide dictionary links

(174) § 14

[13] Si ergo sum dei seruus et miles non reprobus,
quamlibet disertus conuiciator in me Petilianus existat, numquid moleste ferre debeo, quod mihi armorum sinistrorum
faber sollertissimus procuratus est? opus est ut his in adiutorio
domini mei peritissime* dimicem et eis illum feriam, contra
quem inuisibiliter pugno, qui peruersissima et antiquissima
astutia callide intendit et agit, ut propter haec Petilianum** (175) oderim ac sic praeceptum Christi, quod ait: diligite inimi
CO8 uestros, implere non possim. quod a me auertat eius
misericordia qui me dilexit et tradidit se pro me, ut pendens
in cruce diceret: pater, ignosce illis, quia nesciunt
quid faciunt, meque de Petiliano et talibus inimicis meis
dicere doceret: 'domine, ignosce illis, quia nesciunt quid loquuntur).


116w 1.0016219615936 s