Augustinus_Hipponensis_cps19, De civitate Dei [CSEL], 3, 26HOME > 'praetor' in 'Augustinus_Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 3, 26'
Augustinus Hipponensis, De civitate Dei [CSEL], 3, CAPUT XXV. – De aede Concordiae ex senatus consulto in loco seditionum et caedium condita. <<<     >>> CAPUT XXVII. – De bello ciuili Mariano adque Syllano. hide dictionary links

(152) CAPUT XXVI. De diuersis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta.

Praeclarum uero seditionis obstaculum aedem Concordiae,
testem caedis suppliciique Gracchorum, contionantibus** 
(153) obponendam putarunt. Quantum ex hoc profecerint, indicant secuta
peiora. Laborarunt enim deinceps contionatores non exemplum
deuitare Gracchorum, sed superare propositum, L. Saturninus
tribunus plebis et G. Seruilius praetor et multo post M.
Drusus, quorum omnium seditionibus caedes primo iam tunc grauissimae, deinde socialia bella exarserunt, quibus Italia
uehementer addicta et ad uastitatem mirabilem desertionemque
perducta est. 'Bellum deinde seruile successit et bella
ciuilia. Quae proelia commissa sunt, quid sanguinis fusum,
ut omnes fere Italae gentes, quibus Romanum maxime praepollebat imperium, tamquam saeua barbaries domarentur!
Iam ex paucissimis, hoc est minus quam septuaginta, gladiatoribus
quem ad modum bellum seruile contractum sit, ad
quantum numerum et quam acrem ferocemque peruenerit,
quos ille numerus imperatores populi Romani superauerit, quas et quo modo ciuitates regionesque uastauerit, uix qui
historiam conscripserunt satis explicare potuerunt. Neque id
solum fuit seruile bellum, sed et Macedoniam prouinciam prius
seruitia depopulata sunt et deinde Siciliam oramque maritimam.
Quanta etiam et quam horrenda commiserint primo latrocinia, deinde ualida bella piratarum, quis pro magnitudine rerum
ualeat eloqui?


191w 2.6567311286926 s