Augustinus_Hipponensis_cps19, De duabus animabus [CSEL], 12HOME > 'moleste' in 'Augustinus_Hipponensis, De duabus animabus [CSEL], 12'
Augustinus Hipponensis, De duabus animabus [CSEL], cap. 11 <<<     >>> cap. 13hide dictionary links

(66) cap. 12

Uerum esto: non poteram illo tempore sensibilia haec
ab intellegibilibus, carnalia scilicet ab spiritalibus diiudicare
atque discernere. non erat aetatis. non disciplinae, non cuiusdam
etiam consuetudinis. non ullorum denique meritorum non enim parui gaudii felicitatisque res est —: itane tandem
ne illud quidem arripere poteram, quod in omnium hominum
iudicio summi dei legibus natura ipsa constituit?

Quiuis enim homines, quos modo a communi sensu generis
humani nulla disrupisset amentia, quae uellent ad iudicandum studia detulissent, quamlibet inperitiam, quantamcumque etiam
tarditatem, uelim experiri, quid mihi responderent roganti,
utrum eis peccasse uideretur, de cuius dormientis manu* 
(67) scripsisset alius aliquid flagitiosum. omnes quis dubitet ita fuisse
negaturos illud esse peccatum, ita reclamaturos, ut etiam
succenserent fortasse, quod tali eos rogatione dignos putarim ?
a quibus ego, quoque modo poteram. reconciliatis et in consilium
restitutis peterem, ut me aliud tam manifestum, tam in omnium cognitione positum interrogantem non moleste
ferrent. tunc quaererem: si non dormientis, sed scientis manu,
qui membris tamen ceteris uinctus atque constrictus esset,
quisquam ualentior aliquid similiter fecisset mali, utrum quia
id nosset. quamuis omnino noluisset, ullo peccati nomine teneretur. et hic mihi omnes mirantes, quod talia sciscitarer,
sine cunctatione responderent nihil etiam istum omnino peccasse.
quid ita ? quia de quo nesciente uel resistere non
ualente quisquam quippiam mali fecerit, iuste damnari nullo
modo potest. atque id ipsum cur ita esset, si in illis hominibus naturam ipsam percontarer humanam, facile peruenirem
ad id, quod cuperem, isto modo quaerens: quid? si dormiens
ille iam sciret, quid alius de manu eius facturus esset, et
de industria se plus potus etiam, ne expergisceretur, somno
dederet, ut aliquem iurando falleret, num ei quicquam somnus ad innocentiam suffragaretur ? quid aliud illi quam nocentem
hominem pronuntiarent ? quid? si et ille uolens uinctus est,
ut aliquem similiter praetenta defensione deciperet, quid ei
tandem, ut peccato careat. illa uincula profuerunt? quamquam
his obstrictus reuera resistere non ualeret, sicut ille dormiens,** (68) quid tunc fieret. omnino nesciret. numquidnam igitur dubitandum
est, quin peccasse ambo iudicarentur ? quibus concessis
colligerem nusquam scilicet nisi in uoluntate esse peccatum,
cum mihi auxiliaretur etiam illud, quod iustitia peccantes
tenet sola mala uoluntate. quamuis quod uoluerint inplere nequiuerint.


351w 3.3795940876007 s