Augustinus_Hipponensis_cps19, De duabus animabus [CSEL], 20HOME > 'praetor' in 'Augustinus_Hipponensis, De duabus animabus [CSEL], 20'
Augustinus Hipponensis, De duabus animabus [CSEL], cap. 19 <<<     >>> cap. 21hide dictionary links

(76) cap. 20

Quamquam etiam si eis concedatur inferiore alio genere
animarum nos inlici ad turpia. non inde conficiunt aut illas natura malas esse aut istas summum bonum. fieri enim potest.
ut propria illae uoluntate adpetendo, quod non licebat, hoc
est peccando, ex bonis factae sint malae rursusque fieri
bonae possint. sed ut fit quamdiu manent in peccato, ad sest1
alias occulta quadam suasione traducant; deinde, ut omnino malae non sint. sed in suo genere quamuis inferiore opus
proprium sine ullo peccato exerceant; istae autem superiores,
quibus actionem longe praestantiorem rerum moderatrix iustitia
summa tribuerit. si illas inferiores. sequi et imitari uoluerint
peccando fiunt malae, non quia malas, sed quia male imitantur. ab illis enim agitur proprium, ab istis adpetitur alienum:
unde illae in suo gradu manent, istae ad inferiora merguntur.
uelut cum homines ferina sectantur. pulchre namque incedit
quadrupedans equus; at si hoc homo pedibus manibusque
meditetur, quis eum uel palearum cibo dignum putet? rerte igitur plerumque inprobamus imitantem, cum eum, quem* 
(77) imitatur, probemus. inprobamus autem non quia non sit adsecutus,
sed quia omnino adsequi uoluit. in equo enim probamus
illud, cui quantum praeponimus hominem, tantum
offendimur, quod inferiora sectatur. quid ? inter ipsos homines
in inmittenda uoce nonne quod praeco bene facit, etiamsi clarius ac melius id faciat praetor, insanus est ? caelestia suspice:
lucens luna laudatur suoque laudatur cursu atque uicibus
bene considerantibus satis placet; tamen si eam sol uelit
imitari fingamus enim eos posse habere huiusmodi uoluntates
—, cui non summe ac iure displiceat ? ex quibus illud est. quod intellegi uolo. etiam si sunt animae quod interim
incertum est corporeis officiis non peccato, sed natura deditae
nosque, quamquam sint inferiores, aliqua tamen interiore
uicinitate contingunt, non illas ideo malas haberi oportere,
quia nos, cum eas sequimur et corporea diligimus, mali sumus. propterea enim corporea diligendo peccamus, quia spiritalia
diligere et iustitia iubemur et natura possumus et tunc in
nostro genere optimi et beatissimi sumus.


317w 4.0337100028992 s