Augustinus_Hipponensis_cps19, De gestis Pelagii [CSEL], 57HOME > 'moleste' in 'Augustinus_Hipponensis, De gestis Pelagii [CSEL], 57'
Augustinus Hipponensis, De gestis Pelagii [CSEL], § 56 <<<     >>> § 58hide dictionary links

(111) § 57

[32] Est et aliud quod silere non debeo. in chartula
defensionis suae, quam mihi per quendam Charum nostrum
Hipponensem ciuem, orientalem autem diaconum misit, fecit
aliquid, quod aliter se habeat, quam gestis episcopalibus continetur.
quod autem habent gesta, longe melius est ac firmius et omnino enodatius pro catholica ueritate contra illius haeresis
pestem. nam cum eandem chartulam legerem, priusquam ad
nos gesta uenissent, nesciebam <eum> ea ipsa uerba posuisse,
quibus cum sibi adesset usus est in iudicio; pauca enim et
non multum aliter se habent, de quibus non nimis curo.

[33] Moleste autem ferebam, quod aliquarum sententiarum
Caelestii, quas eum gestis anathematizasse perspicuum
est, seruasse sibi defensionem potest uideri. nam earum
quasdam suas negauit esse tantummodo dicens pro eis non se
debere satisfactionem, anathematizare autem in eadem chartula noluit. quae istae sunt: lAdam mortalem esse factum, qui
siue peccaret siue non peccaret, esset moriturus. quod peccatum
Adae solum ipsum nocuerit et non genus humanum. quod lex
sic mittat ad regnum caelorum quemadmodum et euangelium.
quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo fuit Adam** (112) ante praeuaricationem. quod neque per mortem uel praeuaricationem
Adae omne genus humanum moriatur neque per
resurrectionem Christi omne genus humanum resurgat. infantes,
etiamsi non baptizentur, habere uitam aeternam.
diuites baptizatos, nisi omnibus abrenuntiauerint, si quid boni uidentur facere, non illis reputari neque habituros illos regnum
caelorum'. ad ista quippe in chartula illa ita respondit: 'haec
omnia secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt
nec pro eis debeo satisfactionem>. in gestis autem ad eadem
ipsa ita locutus est: 'secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt. pro quibus ego satisfacere non debeo; sed
tamen ad satisfactionem sanctae synodi anathematizo eos qui
sic tenent aut aliquando tenuerunt'. cur ergo non ita et in
illa chartula scriptum est? non multum, ut opinor. atramenti
nec litterarum nec morae nec ipsius chartulae, si ita fieret, impenderetur. sed quis non credat id fuisse procuratum, ut
tamquam pro gestorum illorum breuiatione ista charta usquequaque
discurreret? ubi putaretur non esse ablatam quamlibet
earum sententiarum defendendi licentiam, quod ei tantummodo
obiectae nec eius probatae fuissent, non tamen anathematizatae atque damnatae.


347w 5.6272070407867 s