Augustinus_Hipponensis_cps19, De natura et gratia [CSEL], p1, 46HOME > 'praetor' in 'Augustinus_Hipponensis, De natura et gratia [CSEL], p1, 46'
Augustinus Hipponensis, De natura et gratia [CSEL], p1, § 45 <<<     >>> § 47hide dictionary links

(267) § 46

[39] Magna plane sententia conclusit hunc locum
cum ait: credamus igitur quod legimus et quod non legimus nefas
credamus astruere, quod de cunctis etiam dixisse sufficiat. contra
ego dico nec omne quod legimus credere nos debere propter illud. quod ait apostolus: omnia legite, quae bona sunt
tenete, ut astruere aliquid etiam quod non legimus nefas non
esse. possumus enim aliquid bona fide testes astruere quod experti
sumus, etiam si forte non legimus. hic fortasse respondet: 'ego
cum hoc dicerem, de scripturis sanctis agebam'. o utinam, non dico aliud quam in illis litteris legit, nerum contra id quod legit nihil
uellet astruere! fideliter et oboedienter audiret quod scriptum est:
per unum hominem peecatum intrauit in
mundum o t per peccatum mors et ita in omnes
homines pertransiit, i n quo omnes peecaueru n t. et non infirmaret tanti medici gratiam, dum fateri non uult
naturam humanam esse uitiatam! o utinam sicut Christianus legeret
praetor Iesum Christum nullum esse nomen sub caelo, in quo oportet
saluos fieri nos, et non possibilitatem naturae humanae ita defenderet,
ut homo per liberum arbitrium etiam sine isto nomine saluus esse posse credatur!


186w 1.38782787323 s