Augustinus_Hipponensis_cps19, De natura et origine animae [CSEL], 4, 4HOME > 'moleste' in 'Augustinus_Hipponensis, De natura et origine animae [CSEL], 4, 4'
Augustinus Hipponensis, De natura et origine animae [CSEL], 4, § 3 <<<     >>> § 5hide dictionary links

(383) § 4

[3] Tu autem quo uis pertinere, quod in superiore libro dc
flatu hominis disputauimus, utrum ad animae naturam. quia ipsa id agit in homine, an ad corporis, quod ab ca monetur ut id ay;t,
an ad huius aeris, cuius reciprocatu id agere declaratur, an potius
ad omnia tria, ad animam scilicet, quae corpus monet et ad corpus
quod motu flatum recipit atque reddit et ad auram istam undique
circumfusam quae intrando alit, releuat exeundo? et tamen hoc litteratus homo atque facundus utique nesciebas, quando credebas** 
(384) et dicebas et scribebas et in conuentu multitudinis conrogatae legebas,
ex natura nostra nos utrem inflare et in natura nostra nos minus
nihil habere, cum hoc unde faciamus facillime posses non diuinas
et humanas paginas perscrutando, sed in te aduertendo nosse cum
uelles. quomodo igitur tibi committam, ut me doceas de origine animarum, quod me nescire confiteor, qui quod tuis naribus atque
ore sine intermissione facis unde facias ignorabas? et praestet
dominus, ut a me commonitus cedas potius quam resistas tam in
promptu positae atque apertissimae ueritati nec de utre inflando
sic interroges pulmones tuos, ut eos aduersus mc habere malis inflatos quam eis adquiescere te docentibus et responsum tibi uerum
non loquendo et altercando, sed spirando et respirando reddentibus.
proinde ignorantiam meam de origine animarum te corripientem
atque obiurgantem non moleste ferrem, immo insuper et gratias
magnas agerem. si eam mihi non solum duris percuteres conuiciis, sed ueris etiam excuteres dictis. si enim me posses docere quod
nescio, non solum te uerbis, sed et pugnis caedentem deberem
patientissime sustinere.


255w 0.88462996482849 s