Augustinus_Hipponensis_cps19, De ordine [CSEL], 1, 31HOME > 'moleste' in 'Augustinus_Hipponensis, De ordine [CSEL], 1, 31'
Augustinus Hipponensis, De ordine [CSEL], 1, § 30 <<<     >>> § 32hide dictionary links

(142) § 31

[11] Atque interea mater ingressa est quaesiuitque a nobis, quid promouissemus; nam et ei quaestio nota erat. cuius et ingressum
et rogationem cum scribi nostro more iussissem: Quid agitis?
inquit; numquidnam in illis quos legitis libris etiam feminas umquam
audiui in hoc genus disputationes inductas? Cui ego: Non ualde
curo, inquam, superborum imperitorumque iudicia, qui similiter in legendos libros atque in salutandos homines inruunt. non enim cogitant,
quales ipsi, sed qualibus induti uestibus sint et quanta pompa rerum
fortunaeque praefulgeant. isti enim in litteris non multum attendunt,
aut unde sit quaestio aut quo peruenire disserentes moliantur
quidue ab eis explicatum atque confectum sit. in quibus tamen quia* (143) nonnulli reperiuntur, quorum animi contemnendi non sunt
aspersi sunt enim quibusdam condimentis humanitatis et facile per
aureas depictasque ianuas ad sacrosancta philosophiae penetralia
perducuntur satis eis fecerunt et maiores nostri, quorum libros
tibi nobis legentibus notos esse uideo, et his temporibus ut omittam ceteros uir et ingenio et eloquentia et ipsis insignibus muneribusque
fortunae et, quod ante omnia est, mente praestantissimus Theodorus,
quem bene ipsa nosti, id agit, ut et nunc et apud posteros
nullum genus hominum de litteris nostrorum temporum iure conqueratur.
mei autem libri si quorum forte manus tetigerint lectoque meo nomine non dixerint: 'istequisest? ' codicemque proiecerint, sed
uel curiosi uel nimium studiosi contemta uilitate liminis intrare
perrexerint, me tecum philosophantem non moleste ferent nec
quemquam istorum, quorum meis litteris sermo miscetur, fortasse
contemnent. sunt enim non solum liberi, quod cuiuis disciplinae liberali, nedum philosophiae satis est, sed summo apud suos loco nati.
doctissimorum autem hominum litterae etiam sutores philosophatos
et multo uiliora fortunarum genera continent, qui tamen tanta
ingenii uirtutisque luce fulserunt, ut bona sua cum qualibet huiusce
modi nobilitate nullo modo uellent, etiamsi possent, ulla conditione mutare. nec deerit, mihi crede, tale hominum genus, cui plus
placeat hoc ipsum, quia mecum philosopharis, quam si quid hic aliud
aut iucunditatis aut grauitatis inuenerit. nam et feminae sunt apud
ueteres philosophatae et philosophia tua mihi plurimum placet.


331w 2.4290399551392 s