Augustinus_Hipponensis_cps19, Epistulae 124-184 [CSEL], 137, 20HOME > 'moleste' in 'Augustinus_Hipponensis, Epistulae 124-184 [CSEL], 137, 20'
Augustinus Hipponensis, Epistulae 124-184 [CSEL], 137, § 19 <<<    hide dictionary links

(124) § 20

Scio enim excellentiam tuam quorundam perpeti obstinatissimas
contradictiones, qui propterea putant uel putari uolunt
Christianam doctrinam utilitati non conuenire rei publicae, quia nolunt stare rem publicam firmitate uirtutum sed impunitate
uitiorum. non autem sicut regi homini uel cuilibet
principi ciuitatis ita etiam deo, quicquid a multis peccatur,
inultum est. misericordia uero eius et gratia praedicata hominibus
per hominem Christum impertita autem per deum deique filium eundem ipsum Christum non deserit eos, qui ex eius* 
(125) fide uiuunt eumque pie colunt, siue mala huius uitae patienter
fortiterque experiantur siue bonis eius misericorditer ac temperanter
utantur, aeternum pro utroque praemium recepturi in
ciuitate superna atque diuina, ubi iam non sit moleste toleranda
calamitas nec laboriose frenanda cupiditas sed sola sine ulla difficultate et cum perfecta libertate retinenda dei et proximi
caritas. incolumem felicioremque te misericordissima dei omnipotentia
tueatur, domine inlustris et merito insignis ac
praestantissime fili. sanctam et in Christo dignissime honorandam
matrem, cuius pro te preces deus exaudiat, pro meritis uestris officiosissime saluto. sanctus frater et coepiscopus meus Possidius
praestantiam uestram multum salutat. * (126)


172w 1.1812539100647 s