Augustinus_Hipponensis_cps19, Epistulae 185-270 [CSEL], 226, 6HOME > 'moleste' in 'Augustinus_Hipponensis, Epistulae 185-270 [CSEL], 226, 6'
Augustinus Hipponensis, Epistulae 185-270 [CSEL], 226, § 5 <<<     >>> § 7hide dictionary links

(474) § 6

Deinde moleste ferunt ita diuidi gratiam, quae uel tunc* 
(475) primo homini data est uel nunc omnibus detur, ut ille acceperit
perseuerantiam, (non qua fieret. ut perseueraret, sed sine
qua per liberum arbitrium perseuerare non posset, nunc uero
sanctis in regnum per gratiam praedestinatis non tale adiutorium
perseuerantiae detur. sed tale, ut eis perseuerantia ipsa donetur, non solum ut sine isto dono perseuerantes esse
non possint, uerum etiam ut per hoc donum non nisi perseuerantes
sint bis uerbis sanctitatis tuae ita mouentur, ut
dicant quandam desperationem hominibus exhiberi. si enim,
aiunt. ita Adam adiutus est, ut et stare posset in iustitia et a iustitia declinare, et nunc ita sancti iuuantur, ut declinare
non possint, si quidem eam acceperunt uolendi perseuerantiam,
ut aliud uelle non possint, uel sic quidam deseruntur, ut aut
nec accedant aut, si accesserint, et recedant, ad illam uoluntatem
pertinuisse dicunt exhortationis uel comminationis utilitatem. quae et persistendi ac desistendi obtinebat liberam
potestatem, non ad hanc, cui nolle iustitiam ineuitabili necessitate
coniunctum est praeter illos, qui sic concreati sunt his,** 
(476) qui cum uniuersa massa damnati sunt, ut exciperentur per
gratiam liberandi. unde in hoc solo uolunt a primo homine.
omnium distare naturam, ut illum integris uiribus uoluntatis
iuuaret gratia nolentem, sine qua perseuerare non poterat,
hos autem amissis et perditis uiribus credentes tantum non solum erigat prostratos, uerum etiam suffulciat ambulantes.
ceterum quicquid libet donatum sit praedestinatis, id posse et
amitti et retineri propria uoluntate contendunt; quod tunc
falsum esset, si uerum putarent eam quosdam perseuerantiam
percepisse, ut nisi perseuerantes esse non possint.


255w 3.2978608608246 s