Augustinus_Hipponensis_cps2, Contra Adimantum, 13, 4HOME > 'moleste' in 'Augustinus_Hipponensis, Contra Adimantum, 13, 4'
Augustinus Hipponensis, Contra Adimantum, 13, 3. <<<    hide dictionary links

(PL 42 0148) 4.

Quod enim Adimantus elegit de Evangelio locum, quem huic Legis capitulo tanquam contrarium apud imperitos obiiceret, ubi ait Dominus, Nemo bonus, nisi unus Deus, quoties invenitur bonitas Dei in Veteri Testamento, quis numerare sufficiat? Unum tamen ponam, quod quotidie in Ecclesia cantatur: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius (Psal. CXVII, 1, 29) . Certe et hoc zelanti Deo, sicut Manichaei existimant, videtur esse contrarium, et tamen in libris Veteris Testamenti cantatur. Item rex ille, qui cum filio suo nuptias faceret, invenit inter discumbentes hominem non habentem vestem nuptialem; et eum primo amici nomine appellans, manibus et pedibus colligatis mitti iussit in tenebras exteriores (Matth. XXII, 2-13) : moleste intelligentibus non videtur bonus. Et si ipsum quisquam capitulum Evangelii proponeret, et sicut facit Adimantus de Veteri Testamento, ita Evangelium calumniose accusaret, laudans potius Veteris Testamenti libros, ubi scriptum est, Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius; et reprehendens in Novo, quod vocatus conviva in tantum supplicium propter vestem mittitur; et hoc fraudulenta perversitate assidue faceret, ut omnia loca lenitatis de Veteri Testamento colligeret, et loca severitatis de Novo, et haec sibi adversa esse contenderet, laudans Vetus, et reprehendens Novum: similiter inveniret imperitos et divinarum Scripturarum miserabiliter ignaros, quibus persuaderet Vetus potius Testamentum, quam Novum esse retinendum. Quod cum isti ex alia parte faciunt, id est, Vetus reprehendentes, quasi contrarium Novo, miror quod non cogitant posse aliquem aliquando utrumque legere, et divina ope intellectum utrumque laudare; fraudemque istorum atque malitiam vel dolere tanquam hominum, vel cavere tanquam haereticorum, vel irridere tanquam imperitorum et superborum.

252w 5.2301759719849 s