Augustinus_Hipponensis_cps2, Contra Cresconium grammaticum Donatistam, 1, 5HOME > 'moleste' in 'Augustinus_Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum Donatistam, 1, 5'
Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum Donatistam, 1, 2. <<<     >>> 11.hide dictionary links

(PL 43 0449) 5.

Dicis quod intoleranda arrogantia credam me solum terminare posse, quod aliis velut inexplicabile visum, atque ideo iudici Deo dimissum est. Cum paulo superius dixeris, hoc me velle finire post tot annos, post tot iudices atque arbitros, quod apud principes tot disceptantibus litteratis ab utriusque partis episcopis finiri non potuit. Certe solus hinc satago, certe solus quaestionem istam finiri disceptando desidero? Puto enim si solos nostros id conatos culpare voluisses, non etiam vestros in eo conatos fuisse fatereris. Quia ergo illum conatum, illam voluntatem et instantiam, saltem propter vestros, reprehendere iam non potes; nolo esse a tam bono opere alienus. Quid arguis? quid reprehendis? An invides? Non hoc de te temere credendum est. Restat ergo ut studio contentionis hoc in me culpes, quod etiam in vestris laudare compelleris.

CAPUT IV. - 6. At enim quod inter tot ac tales finitum non est, intolerabilis arrogantia est per se solum finiri posse praesumere. Ne, quaeso, mihi soli hoc tribuendum putes: plurimi sumus qui hoc ut finiatur, imo iam ut finitum esse innotescat, instamus. Illi enim dixerunt non esse finitum, qui eidem fini consentire noluerunt, eumque vobis occultaverunt, ut etiam vos eorum auctoritate decepti finitum non esse credatis. Nostri autem, ex quo finitum est, nullo prorsus tempore ut ipse finis innotesceret cessaverunt, quomodo id publice privatimque agere potuerunt; ne quisquam in perniciosissimo errore persistens, de segnitia circa se ministrorum Dei in ultimo iudicio quereretur. Non ergo nos olim finitam causam de integro volumus retractare; sed quemadmodum finita sit demonstrare, propter eos maxime qui hoc nesciunt: ut cum defensores convincuntur erroris, aut etiam ipsi correcti liberentur; aut certe ipsis confutatis et in aperta pertinacia remanentibus, hi qui cupidiores sunt veritatis quam contentionis, videant quid sequantur.

CAPUT V. - 7. Neque hoc fit sine fructu, ut existimas. (0450) Nam si posses videre quam longe lateque Africam error iste pervaserat, et quam pauca eius remanserint quae nondum in pacem catholicam correcta transierunt, nullo modo assertorum christianae pacis et unitatis infructuosam et inanem arbitrareris instantiam: quamvis etiam si cui diligentia medicinae huius impensa non prodest, sufficit ad rationem reddendam Deo quod non cessavit impendi. Sicut enim malignus suasor peccati, etiamsi non persuaserit, merito poenam deceptoris incurret: ita fidelis iustitiae praedicator, etiamsi ab hominibus respuatur, absit ut apud Deum sui officii mercede fraudetur. Res enim certa fit ad incertum. Incertum autem dico, non praemium facientis, sed animum audientis. Incertum enim est nobis, utrum assensurus sit cui veritas praedicatur: sed certum est, etiam talibus veritatem praedicari oportere; et certum est, fideliter eam praedicantes dignam retributionem manere, sive suscipiantur, sive spernantur, sive etiam propterea quaelibet temporaliter adversa patiantur. Dominus dicit in Evangelio: Cum ingressi fueritis, dicite, Pax huic domui: si digni fuerint qui ibi sunt, requiescet super eos pax vestra; si quominus, ad vos revertetur (Matth. X, 12, 13) . Numquid certos fecit quod essent eorum pacem suscepturi, quibus eam praedicarent? Certos tamen fecit, ut eam sine cunctatione praedicarent.

CAPUT VI. - 8. Apostolus etiam Paulus, Servum, inquit, Domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes; ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem (II Tim. II, 24, 25) . Intende quomodo, quem noluit litigare, voluit tamen in modestia corripere diversa sentientes: ne Dei servus prohibitionem petulantiae, occasionem putaret esse pigritiae. Verum quia multi et ipsam correptionem quae modeste fit, vel peccatis suis faventes, vel quid respondeant non invenientes, nec tamen veritati acquiescentes, onerose ac moleste ferunt; eos qui secum sedulo agunt, nec ab eorum convincendo errore dissimulant, litigiosos et contentiosos vocant. Falsitas enim quae nudari et redargui metuit, eorum vitiorum nomine quae veritas damnat, diligentiam veritatis accusat. Numquid ideo tamen ab hac instantia desistendum est? Vide quemadmodum Timotheum idem obstringat Apostolus, ne propter homines quibus insuavis est praedicatio veritatis, aliqua ei segnitia praedicandi subreperet. Testificor, inquit, coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, et per manifestationem et regnum eius, praedica verbum, insta opportune, importune; argue, hortare, increpa, in omni longanimitate et doctrina. Quis haec audiens, si Deo fideliter servit, si dolosus operarius non est, ab hac diligentia et instantia conquiescat? Quis sub tanta testificatione segnis esse audeat? (0451) Non itaque nobis obstrepat in hac causa facundia tua: praedicamus omnino in adiutorio Domini Dei nostri christianae unitatis utilitatem, pietatem, sanctitatem, praedicamus volentibus opportune, renitentibus importune; et quantis valemus viribus istam inter nos partemque Donati quaestionem, et quibus possumus, olim finitam esse monstramus.

CAPUT VII. - 9. Agnoscant in se contentiosae animositatis nomen et crimen, qui vel pervicaci astutia praebent patrocinium falsitati, vel invida iactantia ministrant praeconium veritati. Utrumque hoc contentiosorum genus apostolus Paulus expressit: illud primum in Alexandro, de quo ait, Alexander aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi Dominus secundum opera eius: quem et tu devita; valde enim restitit nostris sermonibus (II Tim. IV, 1, 2, 14, 15) ; hoc vero alterum in eis de quibus ait: Quidam quidem ex invidia et contentione Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari vinculis meis. Nam illi procul dubio idipsum annuntiabant quod Paulus; non tamen eo animo, non ea voluntate, non ex charitate, sed ex invidia, sicut dixit, et ex contentione, volentes superbo sensu in eadem ipsa annuntiatione praecellere, et apostolo Paulo anteponi. Quod ille non moleste ferens, imo etiam gaudens, quod ab eis illud videbat praedicari, quod latius innotescere cupiebat: Quid enim, inquit, dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur? Neque enim cordis sui veritate, quia non sincera intentione, sed aemula contentione, veritatem tamen, hoc est Christum, annuntiabant. Tu igitur cum iudex interiorum cordis nostri esse non possis, tantummodo utrum veritati resistamus, an eos qui veritati resistunt revincere cupiamus, adverte. Nam procul dubio si veritatem suademus erroremque refellimus, etiamsi non veritate propriae intentionis, sed emolumentum saeculi huius et humanam gloriam quaerentes id agamus; gaudere debent dilectores veritatis, quia et hac occasione veritas annuntiatur, sicut Apostolus qui dicit, Et in hoc gaudebo (Philipp. I, 17, 18) . Si autem (quod Deo maxime notum est, et quod tibi etiam ipsi, quantum est facultatis humanae, si nobiscum viveres, notum esse potuisset) pia sollicitudine charitatis in huius dispensationis labore versamur; puto nequaquam iuste reprehendi ministerium nostrum, si contra quoslibet adversarios veritatis ferventi spiritu pro veritate certemus.

CAPUT VIII. - 10. Nam si contentiosus habetur a vobis vel animosus paratorque rixarum, quisquis cuiquam sermonis altercationem vel inferre vel referre curaverit; videte quid de ipso Domino Iesu Christo, eiusque servis Prophetis et Apostolis sentiatis. Nempe enim Dominus ipse Filius Dei, numquid cum solis discipulis vel turbis qui in eum crediderunt, an non etiam cum inimicis tentantibus, obtrectantibus, interrogantibus, resistentibus, maledicentibus, habuit de veritate sermonem? Numquid eum etiam cum una muliere de quaestione orationis contra opinionem vel haeresem Samaritanorum piguit disputare? Sed illam, inquis credituram esse praesciebat. (0452) Quid toties adversus Iudaeos, Pharisaeos, Sadducaeos, non solum minime credituros, verum etiam maxime contradicturos et persecuturos, coram in os eorum quam multa locutus est? Nonne ab eis ultro, cum voluit, quod voluit inquisivit, ut eorum illos responsione convinceret? Nonne illis dolose tentando quaerentibus, cum redarguti obmutescerent, sine ulla ambiguitate respondit? Quod cum faceret, nullus ex his legitur ad eum sequendum fuisse conversus. Et utique noverat, quia praescius erat, nihil se ad eorum salutem, cum haec ad eos vel in eos, vel adversus eos diceret, profuturum. Sed nos fortasse suo firmavit exemplo, qui futuram fidem perfidiamve hominum praenoscere non valemus; ne si quando nimium duris nimiumque perversis sine fructu salutis eorum locuti fuerimus, deficiamus et desistamus ab instantia praedicandi, cum inaniter piguerit laborare. Quid, quod etiam ipsum diabolum, quem iam non solum Deus, sed ne homines quidem dubitare possunt, nullo modo ad iustitiam conversum iri, Filius Dei tamen insidiose tentantem, et de Scripturis sanctis quaestionum laqueos opponentem, de Scripturis sanctis respondendo convicit, nec iudicavit indignum cum satana Christus de divinis eloquiis habere colloquium (Matth. IV, 3-10) ? quid utique praevidens, nisi quod Iudaeis et diabolo nihil proderat, credituris Gentibus profuturum?


HOME > 'moleste' in 'Augustinus_Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum Donatistam, 1, 5'
Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum Donatistam, 1, 2. <<<     >>> 11.
1275w 6.7473599910736 s