Augustinus_Hipponensis_cps2, De gestis Pelagii, 33, p0HOME > 'moleste' in 'Augustinus_Hipponensis, De gestis Pelagii, 33, p0'
>>> Augustinus Hipponensis, De gestis Pelagii, 33, 58.hide dictionary links



(PL 44 0353)

Moleste autem ferebam, quod aliquarum sententiarum Coelestii, quas cum gestis anathematizasse perspicuum est, servasse sibi defensionem, potest videri. Nam earum quasdam suas negavit esse, dicens tantummodo, « pro eis non se debere satisfactionem: » anathematizare autem in eadem chartula noluit, quae istae sunt: « Adam mortalem esse factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, esset moriturus. Quod peccatum Adae solum ipsum nocuerit et non genus humanum. Quod lex sic mittat ad regnum coelorum, quemadmodum et Evangelium. Quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo fuit Adam ante praevaricationem. Quod neque per mortem vel praevaricationem Adae omne genus humanum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne gemus humanum resurgat. Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam. Divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntiaverint, si quid boni videntur facere, non illis reputari, neque habituros illos regnum coelorum » . Ad ista quippe in chartula illa ita respondit: « Haec omnia secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, nec pro eis debeo satisfactionem. » In gestis autem ad cadem ipsa ita locutus est: « Secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctae Synodi anathematizo eos qui sic tenent, aut aliquando tenuerunt. » Cur ergo non ita et in illa chartula scriptum est? Non multum, ut opinor, atramenti, nec litterarum, nec morae, nec ipsius chartulae, si ita fieret, impenderetur. Sed quis non credat id fuisse procuratum, ut tanquam pro gestorum illorum breviatione, ista charta usquequaque discurreret? ubi putaretur, non esse ablatam quamlibet earum sententiarum defendendi licentiam, quod ei tantummodo obiectae, nec eius probatae fuissent, non tamen anathematizatae atque damnatae.


265w 4.0372588634491 s