Augustinus_Hipponensis_cps2, De utilitate credendi, 5, 11HOME > 'moleste' in 'Augustinus_Hipponensis, De utilitate credendi, 5, 11'
>>> Augustinus Hipponensis, De utilitate credendi, 5, 12.hide dictionary links

(PL 42 0073) 11.

Tres scripturarum quarumque differentiae. Ecclesia catholica erroris secundum ullum modum ex praedictis redargui non potest in Veteris Testamenti lectione. Quae cum ita sint, audi etiam earumdem scripturarum totidem conditiones et differentias. Nam necesse est totidem occurrant. Aut enim utiliter scripsit quispiam, et non utiliter ab aliquo intelligitur: aut utrumque inutiliter fit: aut utiliter intelligit lector, cum ille contra, qui legitur, scripserit. Horum trium primum non improbo, ultimum non curo. Nam neque possum reprehendere hominem qui nulla sua culpa male intellectus est; nec moleste habere quemquam legi, qui verum non viderit, cum obesse legentibus nihil videam. Unum igitur genus est probatissimum, et quasi purgatissimum, cum et bona scripta sunt, et in bonam partem accipiuntur a legentibus. Id quoque tamen adhuc in duo dividitur; non enim penitus excludit errorem. Nam evenit plerumque, ut cum bene senserit scriptor, bene etiam lector sentiat; sed aliud quam ille, et saepe melius, saepe inferius, utiliter tamen. Cum autem et hoc sentimus quod ille quem legimus, et id est vitae bene agendae accommodatissimum, cumulatissime sese habet veritas, nec aliunde aperitur falsitatis locus. Quod genus cum de rebus obscurissimis lectio est, rarissimum omnino est; neque id, mea sententia, liquido sciri, sed tantummodo credi potest. Quibus enim argumentis absentis vel mortui hominis voluntatem ita colligam, ut de illa iurare possim; cum etiam si praesens interrogaretur, multa esse possent, quae, si malus non esset, officiosissime absconderet? Illud autem nihil ad rem cognoscendam valere arbitror, qualis fuerit ille qui scripsit: honestissime tamen bonus creditur, cuius litteris generi humano posteritatique consultum est.

250w 2.1802492141724 s