Augustinus_Hipponensis_cps2, Sermones de Sanctis, 311, 17, 14HOME > 'moleste' in 'Augustinus_Hipponensis, Sermones de Sanctis, 311, 17, 14'
hide dictionary links

(PL 38 1419) 14.

Mundus amarus factus amari non desinit; quid si dulcis esset. Sed mala, inquis, fiunt in mundo, aspera, immunda, odiosa. Foedus est, non ametur. Ecce talis est, et sic amatur. Ruinosa est domus, et piget migrare. Matres sive nutrices, ne pueri multum sugant, ubi eos grandescere viderint, et non iam decere ut lacte nutriantur, illos tamen moleste mammis inhiare, circumlinunt papillas suas aliqua amaritudine, qua offensus parvulus, lac ulterius non requirat. Quid ergo adhuc tam delectabiliter sugitur, si amarus tibi factus est mundus? Implevit Deus amaritudinibus mundum; et inhias tu, incumbis tu, sugis tu; non nisi inde et inde voluptatem capis. Quamdiu? Quid, si dulcis esset? quomodo amaretur? Offendunt te ista? elige aliam vitam. Ama Deum, contemne ista. Despice res humanas, quandocumque hinc iturus: non enim hic futurus semper. Et tamen sic, quomodo malus est, quomodo amarus est mundus, quomodo plenus est calamitatibus mundus, si dictum tibi esset a Deo quod semper hic esses, laetitia te non caperes, exsultares, gratias ageres. Unde? Quia miseriam non finires. Ipsa est maior infelicitas, quae se amari cogit. Minor esset, si non amaretur: tanto peior est, quanto plus amatur.

184w 2.5473568439484 s