Aurelius_Victor_Ps_cps16, Liber de viris illustribus urbis Romae, 49HOME > 'praetor' in 'Aurelius_Victor_Ps, Liber de viris illustribus urbis Romae, 49'
Aurelius Victor Ps, Liber de viris illustribus urbis Romae, [cap. 48] <<<     >>> [cap. 50]hide dictionary links

[cap. 49]

[1] Publius Scipio ex virtute Africanus dictus, Iovis filius creditus: nam antequam conciperetur, serpens in lecto matris eius apparuit, et ipsi parvulo draco circumfusus nihil nocuit. [2] In Capitolium intempesta nocte euntem nunquam canes latraverunt. [3] Nec hic quicquam prius coepit, quam in cella Iovis diutissime sedisset, quasi divinam mentem acciperet. [4] Decem et octo annorum patrem apud Ticinum singulari virtute servavit. [5] Clade Cannensi nobilissimos iuvenes Italiam deserere cupientes sua auctoritate compescuit. [6] Reliquias incolumes per media hostium castra Canusium perduxit. [7] Viginti quattuor annorum praetor in Hispaniam missus Carthaginem, qua die venit, cepit. [8] Virginem pulcherrimam, ad cuius adspectum concurrebatur, ad se vetuit adduci patrique eius sponsor astitit. [9] Hasdrubalem Magonemque, fratres Hannibalis, Hispania expulit. [10] Amicitiam cum Syphace, Maurorum rege, coniunxit. [11] Massinissam in societatem recepit. [12] Victor domum regressus consul ante annos factus concedente collega in Africam classem traiecit. [13] Hasdrubalis et Syphacis castra una nocte perrupit. [14] Revocatum ex Italia Hannibalem superavit. [15] Victis Carthaginiensibus leges imposuit. [16] Bello Antiochi legatus fratri fuit; captum filium gratis recepit. [17] A Petillio Actaeo tribuno plebis repetundarum accusatus librum rationum in conspectu populi scidit: Hac die, inquit, Carthaginem vici; quare, bonum factum, in Capitolium eamus et diis supplicemus! [18] Inde in voluntarium exilium concessit, ubi reliquam egit aetatem. [19] Moriens ab uxore petiit, ne corpus suum Romam referretur.


202w 1.6483159065247 s