Aurelius_Victor_Ps_cps16, Liber de viris illustribus urbis Romae, 61HOME > 'praetor' in 'Aurelius_Victor_Ps, Liber de viris illustribus urbis Romae, 61'
Aurelius Victor Ps, Liber de viris illustribus urbis Romae, [cap. 60] <<<     >>> [cap. 62]hide dictionary links

[cap. 61]

[1] Quintus Caecilius Metellus, domita Macedonia Macedonicus dictus, praetor Pseudophilippum, qui idem Andriscus dictus est, vicit. [2] Achaeos bis proelio fudit triumphandos Mummio tradidit. [3] Invisus plebi ob nimiam severitatem et ideo post duas repulsas consul aegre factus Arbacos in Hispania domuit. [4] Apud Contrebiam oppidum cohortes loco pulsas redire et locum recipere iussit. [5] Cum omnia proprio et subito consilio ageret, amico cuidam, quid acturus esset, roganti: [6] Tunicam, inquit, meam exurerem, si eam consilium meum scire existimarem. Hic quattuor filiorum pater supremo tempore humeris eorum ad sepulcrum latus est; ex quibus tres consulares, unum etiam triumphantem vidit.


94w 0.64549803733826 s