Aurelius_Victor_Ps_cps16, Liber de viris illustribus urbis Romae, 63HOME > 'praetor' in 'Aurelius_Victor_Ps, Liber de viris illustribus urbis Romae, 63'
Aurelius Victor Ps, Liber de viris illustribus urbis Romae, [cap. 62] <<<     >>> [cap. 64]hide dictionary links

[cap. 63]

[1] Quintus Metellus Pius, Numidici filius, Pius, quia patrem lacrimis et precibus assidue revocavit, praetor bello sociali Q. Popedium Marsorum ducem interfecit. [2] Consul in Hispania Herculeios fratres oppressit, Sertorium Hispania expulit. [3] Adolescens in petitione praeturae et pontificatus consularibus viris praelatus est.


41w 0.17168998718262 s