Aurelius_Victor_Ps_cps16, Liber de viris illustribus urbis Romae, 75HOME > 'praetor' in 'Aurelius_Victor_Ps, Liber de viris illustribus urbis Romae, 75'
Aurelius Victor Ps, Liber de viris illustribus urbis Romae, [cap. 74] <<<     >>> [cap. 76]hide dictionary links

[cap. 75]

[1] Cornelius Sylla, a fortuna Felix dictus, cum parvulus a nutrice ferretur, mulier obvia: Salve, inquit, puer tibi et reipublicae tuae felix; et statim quaesita, quae haec dixisset, non potuit inveniri. [2] Hic quaestor Marii Iugurtham a Boccho in deditionem accepit. [3] Bello Cimbrico et Teutonico legatus bonam operam navavit. Praetor inter cives ius dixit. [4] Praetor Ciliciam provinciam habuit. [5] Bello sociali Samnites Hirpinosque superavit. [6] Ne monumenta Bocchi tollerentur, Mario restitit. [7] Consul Asiam sortitus Mithridatem apud Orchomenum et Chaeroniam proelio fudit, Archelaum praefectum eius Athenis vicit, portum Piraeum recepit, Maedos et Dardanos in itinere superavit. [8] Mox cum rogatione Sulpicia imperium eius transferretur ad Marium, in Italiam regressus corruptis adversariorum exercitibus Carbonem Italia expulit, Marium apud Sacriportum, Telesinum apud portam Collinam vicit. [9] Mario Praeneste interfecto Felicem se edicto appellavit. Proscriptionis tabulas primus proposuit. [10] Novem milia dediticiorum in villa publica cecidit. [11] Numerum sacerdotum auxit, tribuniciam potestatem minuit. [12] Republica ordinata dictaturam deposuit; unde sperni coeptus Puteolos concessit et morbo, qui phthiriasis vocatur, interiit.


157w 2.7479588985443 s