Ausonius_Burdigalensis_cps2, Ludus septem sapientum, p2HOME > 'praes' in 'Ausonius_Burdigalensis, Ludus septem sapientum, p2'
Ausonius Burdigalensis, Ludus septem sapientum, Prologus. <<<     >>> Solon. hide dictionary links

(PL 19 0873B) Ludius.


 Delphis Solonem scripse fama est Atticum,
Γνῶθι σεαυτὸν, quod Latinum est, Nosce te.
Multi hoc Laconis esse Chilonis putant.
Spartane Chilon sit tuum, necne, ambigunt,
Quod introfertur, ὅρα τέλος μακροῦ βίου,
Finem intueri longae vitae quo iubes.
Multi hoc Solonem dixe Croeso existimant.
Et Pittacum dixisse fama est Lesbium,
Γίγνωσκε καιρών: tempus ut noris, iubet.
Sed καιρὸς iste, tempestivum tempus est.
Bias Prieneus dixit, οἱ πλεῖστοι κακοί:
Quod est Latinum, Plures hominum sunt mali:
Sed imperitos scito, quos dixit malos. (0873C)
Μελέτη τὸ πᾶν, Periandri est Corinthii,
Esse Meditationem totum qui putat.
Ἄριστον μέτρον esse dixit Lindius
Cleobulus, hoc est, Optimus cunctis modus.
Thales, Ἐγγύα, πάρεστι δ' ἄτη, protulit.
Spondere qui nos, noxa quod praes est vetat.
Hoc nos monere, feneratis non placet.
 Dixi. Recedam. Legifer venit Solon.

128w 2.1626799106598 s