Ausonius_Burdigalensis_cps5, Ludus septem sapientum, 3HOME > 'praes' in 'Ausonius_Burdigalensis, Ludus septem sapientum, 3'
Ausonius Burdigalensis, Ludus septem sapientum, Prologus <<<     >>> SOLONhide dictionary links

(v.1.p.314) LUDIUS


DELPHIS Solonem scripse fama est Atticum
γνῶθι σεαυτόν, quod Latinum est: nosce te.
multi hoc Laconis esse Chilonis putant.
Spartane Chilon, sit tuum necne, ambigunt,    55
quod iuxta fertur, ὄρα τέλος μακροῦ βίου,
finem intueri longae vitae qui iubes.
multi hoc Solonem dixe Croeso existimant.
et Pittacum dixisse fama est Lesbium
γίγνωσκε καιρόν: tempus ut noris, iubet.    60
set καιρὸς iste tempestivum tempus est.
Bias Prieneus dixit οἱ πλεῖστοι κακοί,
quod est Latinum, plures hominum sunt mali;
set inperitos scito, quos dixit malos. (v.1.p.316)
μελέτη τὸ πᾶν, Periandri id est Corinthii,    65
meditationem posse totum qui putat.
ἄριστον μέτρον esse dicit Lindius
Cleobulus: hoc est, optimus cunctis modus.
Thales set ἐγγύα, πάρα δ ἄτα protulit,
spondere qui nos, noxa quia praes est, vetat.    70
hoc nos monere faeneratis non placet.
Dixi: recedam, legifer venit Solon.


131w 2.6321351528168 s