Ausonius_Burdigalensis_cps5, Ludus septem sapientum, 4HOME > 'moleste' in 'Ausonius_Burdigalensis, Ludus septem sapientum, 4'
Ausonius Burdigalensis, Ludus septem sapientum, LUDIUS <<<     >>> CHILONhide dictionary links

(v.1.p.316) SOLON


DE more Graeco prodeo in scaenam Solon,
septem sapientum fama cui palmam dedit.
set famae 1 non est iudicii severitas;    75
neque enim esse primum me, verum unum existimo,
aequalitas quod ordinem nescit pati.
recte olim ineptum Delphicus suasit deus
quaerentem, quisnam primus sapientum foret,
ut in orbe tereti nominum sertum inderet,    80
ne primus esset, ne vel imus quispiam.
eorum e medio prodeo gyro Solon,
ut, quod dixisse Croeso regi existimor,
id omnis hominum secta sibi dictum putet.
Graece coactum est ὄρα τέλος μακροῦ βίου,    85
quod longius fit, si Latine dixeris:
spectare vitae iubeo cunctos terminum.
proinde miseros aut beatos dicere
evita, quod sunt semper ancipiti in statu.
id adeo sic est. si queam, paucis loquar. (v.1.p.318)
   90Rex an tyrannus Lydiae, Croesus, fuit
his in beatis, dives insanum in modum,
lateribus aureis templa qui divis dabat,
is me evocavit. venio dicto oboediens,
meliore ut uti rege possint Lydii.    95
rogat, beatum prodam, si quem noverim.
Tellena dico civem non ignobilem:
pro patria pugnans iste vitam obiecerat.
despexit, alium quaerit, inveni Aglaum:
fines agelli proprii is numquam excesserat.    100
at ille ridens: " Quo dein me ponis loco,
beatus orbe toto qui solus vocor? "
"Spectandum" dico "terminum vitae prius:
tum iudicandum, si manet felicitas. c
dictum moleste Croesus accepit: ego    105
relinquo regem, bellum ille in Persas parat,
profectus, victus, vinctus, regi deditus,
stat ille, captans funeris iam instar sui,
qua flamma totum se per ambitum dabat
volvens in altum tumidos aestu globos.    110
ac paene sero Croesus ingenti sono,
" O vere vates," inquit, " O Solon, Solon '"
clamore magno ter Solonem nuncupat.
qua voce Cyrus motus, extingui iubet
gyrum per omnem et destrui ardentem pyram:    115
et commodum profusus imber nubibus
repressit ignem. Croesus ad regem illico
per militarem ducitur lectam manum:
interrogatur, quem Solonem diceret
et quam ciendi causam haberet nominis?    120
seriem per omnem cuncta regi edisserit.
miseratur ille vimque fortunae videns
laudat Solonem: Croesum inde in amicis habet (v.1.p.320)
vinctumque pedicis aureis secum iubet,
reliquum quod esset vitae, totum degere.    125
ego duorum regum testimonio
laudatus et probatus ambobus fui.
quodque uni dictum est, quisque sibi dictum putet.
Ego iam peregi, qua de causa huc prodii.
venit ecce Chilon. vos valete et plaudite.    130


HOME > 'moleste' in 'Ausonius_Burdigalensis, Ludus septem sapientum, 4'
354w 1.305673122406 s