Balde_Iacob_cps9, Poemata, 4, p21, 25, 2, 12HOME > 'praetor' in 'Balde_Iacob, Poemata, 4, p21, 25, 2, 12'
Balde Iacob, Poemata, 4, p21, 25, 2, GALLUS GALLINACEUS. <<<     >>> VELUM VERONICAE.hide dictionary links

POLLUBRUM PILATI.


Sic lavisti, PILATE, manus!
Desine turpem purgare metum.
Animum nitida maculas lympha.
Non re Tyberis, qui Caesareo
Nomine tumidus, pavidum caeco
Terruit aestu: von Oceanus
Immane patens eluet umquam.
Super affiso gurgite roto.
Dire lepidus Praeses, eundem
Absoluis aqua, sanguine damnas,
Ad vota reum. Caetera vano,
Hoc te solum es Iudice iusto,
Verus testis, praetor iniquus.
Ergo nocuis traditur insons!
Nullius erat melior Caussa:
Nullaque peius decisa fuit!

70w 1.7036411762238 s