Beda_cps2, De arte metrica, 24 
hide dictionary links

24.De rhythmo.


(PL 90 0173C) 24. De rhythmo.

(0173D)

Haec de metris eminentioribus commemorasse sufficiat, quorum exempla copiosiora apud scriptores invenimus; praeterea sunt metra alia perplura quae in libris Centimetrorum simplicibus monstrata exemplis quisquis cupit, reperiet. Reperiuntur quaedam et in insigni illo volumine Porphyrii poetae, quod ad Constantinum Augustum missum meruit de exsilio liberari. Quae quia pagana erant, nos tangere non libuit. Videtur autem rhythmus metris esse consimilis, quae est verborum modulata compositio non metrica ratione, sed numero syllabarum ad indicium aurium examinata, ut sunt carmina vulgarium poetarum. Et quidem rhythmus sine metro esse potest, metrum vero sine rhythmo esse non potest: quod liquidius ita definitur. (0174A) Metrum est ratio cum modulatione; rhythmus modulatio sine ratione: plerumque tamen casu quodam invenies etiam rationem in rhythmo non artificis moderatione servatam, sed sono et ipsa modulatione ducente, quem vulgares poetae necesse est rustice, docti faciant docte; quomodo et ad instar iambici metri pulcherrime factus est hymnus ille praeclarus:
Rex aeterne Domine,
Rerum creator omnium
Qui eras ante secula
Semper cum patre filius Et alii Ambrosiani non pauci. (0174B) Item ad formam metri trochaici canunt hymnum de die iudicii per alphabetum:
Apparebit repentina
Dies magna Domini,
Fur obscura velut nocte
Improvisos occupans.


190w 4.5456349849701 s