Beda_cps2, In Evangelium S. Ioannis, p2, 16HOME > '������������������������' in 'Beda, In Evangelium S. Ioannis, p2, 16'
Beda, In Evang. S. Ioannis, p2, CAPUT XV. <<<     >>> CAPUT XVII.hide dictionary links

(PL 92 0851B) CAPUT XVI.

Haec, inquit, locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Canitur quippe in psalmo: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII) . Merito itaque promisso Spiritu sancto, quo in eis operante fierent testes eius, subiunxit: Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. (0851C) Cum enim charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V) , fit pax multa diligentibus legem Dei, ut non sit in eis scandalum. Deinde quae passuri essent iam exprimens ait:

Extra synagogas facient vos. Quid autem mali erat apostolis expelli de Iudaicis synagogis, quasi non inde se fuerant separaturi, etiam si eos nullus expelleret? Sed nimirum hoc voluit denuntiare, qui Iudaei Christum non fuerant recepturi; et ideo futurum erat ut foras mitterentur cum illo ab eis qui esse nollent in illo hi qui esse non possent sine illo. (0851D) Nam profecto, quia non erat ullus alius populus Dei, quam illud semen Abrahae, si agnoscerent et reciperent Christum tanquam rami naturales in olea permanerent (Rom. XI) , nec aliae fierent Ecclesiae Christi, aliae synagogae Iudaeorum; eaedem quippe essent, si in eodem esse voluissent: quod quia noluerunt, quid restabat, nisi ut remanentes extra Christum, extra synagogas facerent eos qui non relinquerent Christum? Accepto quippe Spiritu sancto testes eius effecti, non utique tales essent, de qualibus dicitur: Multi principes Iudaeorum crediderunt in eum (Ioan. XII) ; sed propter metum Iudaeorum, ne pellerentur de synagogis, non audebant confiteri eum. (0852A) Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam Dei (Ibid.) . Crediderunt ergo in eum, sed non sic, quomodo volebat eos credere, qui dicebat: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est non quaerentes (Ioan. V) ? Discipulis ergo sic in eum credentibus, illa congruit prophetia, quae de ipsis invenitur impleta: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in iustitia tua exaltabuntur, quoniam gloria virtutis eorum tu es (Psal. LXXXVIII) . Merito eis dicitur: Extra synagogas facient vos, illi scilicet, qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X) ; nec expulsi ab hominibus erubescent, quoniam gloria virtutis eorum ipse est. Denique cum hoc eis dixisset, adiecit:

Sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo, et haec facient vobis, quia non cognoverunt Patrem, neque me; hoc est, non cognoverunt Deum, nec eius Filium, cui se in vobis occidendis praestare arbitrantur obsequium. Quae verba Dominus ita subiecit, tanquam ex hoc consolarentur, qui de synagogis Iudaicis pellerentur. (0852B) Praenuntians enim, quae mala essent pro eius testimonio perpessuri, extra synagogas, inquit, facient vos. Quid ergo ibi facit hoc verbum, quod ait: Sed venit hora, non ait, Et venit, cum tribulationem super tribulationem, non consolationem post tribulationem venturam illis esse praediceret? An forte sic eos illa de synagogis separatio fuerat turbatura, ut mori mallent quam in hac vita sine Iudaeorum congregationibus immorari? Absit ut sic turbarentur, qui Dei, non hominum gloriam requirebant. Quid ergo est, extra synagogas facient vos, sed venit hora, cum potius dicere debuisse videatur, Et venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo? (0852C) Neque enim saltem dictum est, Sed venit hora ut interficiant vos, quasi ut eis mors pro consolatione illius separationis accideret: sed venit, inquit, hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo. Prorsus non mihi videtur aliud significare voluisse, nisi ut intelligerent atque gauderent tam multos se Christo acquisituros, cum de Iudaeorum congregationibus pellerentur, ut eos non sufficerent pellere, sed non sinerent vivere, ne omnes ad nomen Christi sua praedicatione converterent, et ab observatione Iudaismi tanquam divinae veritatis averterent. Hoc enim de Iudaeis dictum debemus accipere, de quibus dixerit: Extra synagogas facient vos. (0852D) Nam testes, id est, martyres Christi, etiam si occisi sunt a gentibus, non tamen illi arbitrati sunt Deo, sed diis suis falsis obsequium se praestare, cum hoc facerent. Iudaeorum autem omnis qui occidit praedicatores Christi, Deo se praestare putavit obsequium, credens quod desererent Deum Israel, quicunque converterentur ad Christum. Ut enim et ipsum Christum occiderent, ista ratione commoti sunt; nam eorum de hac etiam re verba conscripta sunt: Videtis quia totus mundus post eum abiit (Ioan. XI) ; si dimiserimus eum vivere, venient Romani, tollent nobis et locum, et gentem (Ibid.) , et quod Caiphas dixit: Expedit ut unus homo pro populo moriatur, et non tota gens pereat (Ibid.) . Et in hoc ergo suo discipulos exerit exemplo, quibus dixerat: Si me persecuti sunt, et vos persequentur, ut quemadmodum illum occidendo, Deo se praestare obsequium putaverunt, sic etiam illos. (0853A) Iste itaque sensus est in his verbis, Extra synagogas facient vos; sed nolite solitudinem formidare. Separati quippe a congregatione eorum, tam multos in meo nomine congregabitis, ut illi metuentes ne templum, quod erat apud eos, et omnia legis veteris sacramenta deserantur, interficiant vos: sic fundentes sanguinem vestrum, ut Deo se praestare arbitrentur obsequium. Ecce est illud, quod de illis dixit Apostolus: Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X) . Obsequium se praestare putabant Deo, interficiendo famulos Dei. O error horrendus! Itane ut placeas Deo, percutis placentem Deo? et Dei templum vivum te feriente prosternitur, ne Dei templum lapideum deseratur? O exsecrabilis caecitas! (0853B) sed ex parte in Israel facta est, ut plenitudo gentium intraret (Rom. XI) . Sed pro illis occisus colligebat eos qui de his futuris, antequam occideretur, instruxerit eos, ne ignaros atque imparatos animos mala inopinata et improvisa, quamvis cito transitura turbarent, sed praecognita et patienter accepta ad bona sempiterna perducerent. Hanc enim fuisse causam ut haec eis praenuntiaret, etiam ipse demonstravit, adiungens:

Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. Hora eorum, hora tenebrosa, hora nocturna. (0853C) Sed in die mandavit Dominus misericordiam suam (Psal. XLI) , et nocte declaravit, quando nox Iudaeorum, separatum a se diem Christianorum in illa confusione fuscavit, et quando carnem occidere potuit, fidem tenebrare non potuit.

Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram; nunc autem vado ad eum, qui me misit. Ubi primum videndum est utrum eis futuras non praedixerit ante passiones. Sed alii tres evangelistae satis eum praedixisse ista demonstrant antequam ventum esset ad coenam, qua perfecta secundum Ioannem ista locutus est, ubi ait: Haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram. An forte hinc ista solvitur quaestio, quia et illi eum narrant passioni proximum fuisse, cum haec diceret? Non ergo ab initio quando cum illis erat, qui iam discessurus, iamque ad Patrem perrecturus haec dixit; et ideo etiam secundum illos evangelistas verum hoc est, quod hic dictum est: Haec autem vobis ab initio non dixi. (0853D) Sed quid agimus de fide Evangelii secundum Matthaeum, qui haec eis a Domino non solum cum iam esset Pascha, cum discipulis coenaturus imminente passione, verum et ab initio denuntiata esse commemorat, ubi primum nominatim duodecim exprimuntur apostoli, et ad opera divina mittuntur? Quid sibi ergo vult, quod hic ait, Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram? (0854A) nisi quia et ea quae hic dicit de Spiritu sancto, quod sit venturus ad eos, et testimonium perhibiturus, quando illi mala passuri sunt, haec eis ab initio non dixit, quia cum ipsis erat. Consolator ergo ille, vel advocatus (utrumque enim interpretatur, quod est Graece παράκλητος), Christo abscedente fuerat necessarius; et ideo de illo non dixerat ab initio, quando cum illis erat, quia eius praesentia consolabantur. Abscessurus autem oportebat ut diceret illum esse venturum, per quem futurum erat ut, charitate diffusa in cordibus suis, verbum Dei cum fiducia praedicarent; et illo intrinsecus apud eos testimonium perhibente de Christo, ipsi quoque testimonium perhiberent, neque scandalizarentur, cum inimici Iudaei absque synagogis facerent eos, et interficerent, arbitrantes obsequium se praestare Deo, quoniam charitas omnia tolerat, quae diffundenda erat in cordibus eorum per sancti Spiritus donum. (0854B) Hinc ergo iste totus dicitur sensus, quia facturus eos erat martyres suos, id est, testes suos per Spiritum sanctum, ut illo in eis operante, persecutionum quaecunque aspera tolerarent, nec frigescerent a charitate praedicandi, illo divino igne succensi. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram, et ego vos consolabar mea praesentia corporali exhibita humanis sensibus vestris, quam parvuli capere poteratis. Nunc autem vado ad eum qui me misit, et nemo, inquit, ex vobis interrogat me: Quo vadis? Significat sic se iturum, ut nullus interrogaret quod palam fieri visu corporis cerneret. Nam superius interrogaverant eum quo esset iturus, et responderat eis eo se iturum quo ipsi tunc venire non possent. Nunc vero ita ipse promittit iturum, ut nullus eorum quo vadit interroget. (0854C) Nubes enim suscepit eum, quando ascendit ab eis, et euntem in coelum, non verbis quaesierunt, sed oculis deduxerunt (Act. I) .

Sed quia haec locutus sum vobis, inquit, tristitia implevit cor vestrum. Videbat itaque quid illa sua verba in eorum cordibus agerent. Spiritualem quippe nondum habentes interius consolationem, quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant, amittere metuebant; et quia se amissuros esse, illo vera denuntiante, dubitare non poterant, contristabatur humanus affectus, quia carnis desolabatur aspectus. Noverat autem ille quid eis potius expediret, quia visus interior ipse est utique melior, quo eos consolaturus fuerat Spiritus sanctus, non cernentium corporibus ingesturus corpus humanum, sed seipsum credentium pectoribus infusurus. (0854D) Denique adiungit:

Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Si autem abiero, mittam eum ad vos. Tanquam diceret: Expedit vobis ut haec forma servi auferatur a vobis. Caro quidem factum Verbum habito in vobis, sed nolo adhuc me carnaliter diligatis, et isto lacte contenti, semper infantes esse cupiatis. Expedit vobis ut ego vadam; si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Si alimenta tenera, quibus vos alui, non subtraxero, solidum cibum meum non esurietis. Si carnaliter haeseritis, capaces Spiritus non eritis. Nam quid est: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos? Nunquid hic positus, eum non poterat mittere? Quis hoc dixerit? Neque enim, ubi ille erat, iste inde recesserat, et sic venerat a Patre, ut maneret in Patre. (0855A) Postremo, quomodo eum etiam hic constitutus non poterat mittere, quem scimus super eum baptizatum venisse, atque mansisse (Ioan. I.) , imo vero a quo scimus, eum nunquam separabilem fuisse? Quid est ergo: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos? nisi: Non potestis capere Spiritum sanctum, quandiu secundum carnem nosse persistetis Christum? Unde ille qui iam coeperat Spiritu: Et si noveramus, inquit, secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus (II Cor. V) . Ipsam quippe carnem Christi, non iam secundum carnem novit, qui Verbum carnem factum spiritualiter novit. Hoc nimirum significare voluit magister bonus, dicendo: Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. (0855B) Christo enim discedente corporaliter, non solum Spiritus sanctus, sed et Pater et Filius illis adfuit spiritualiter. Nam si ab eis sic abscessit Christus, ut pro illo, non cum illo esset Spiritus sanctus, ubi est eius promissio, dicentis: Ecce vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII) ? et: Veniemus ad eum ego et Pater, et mansionem apud eum faciemus (Ioan. XIV) ? cum Spiritum sanctum ita se promiserit esse missurum, ut cum eis esset in aeternum; ac per hoc cum ex carnalibus vel animalibus essent spirituales futuri, profecto et Patrem et Filium et Spiritum sanctum capacius fuerant habituri. In nullo ergo credendus est esse Pater sine Filio et Spiritu sancto; sed ubi eorum quilibet unus, ibi Trinitas Deus est unus. (0855C) Oportebat autem ita insinuari Trinitatem, ut quamvis nulla esset diversitas substantiarum, sigillatim tamen commendaretur distinctio personarum.

Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio. Quid est hoc? Nunquidnam Dominus Christus non arguit mundum de peccato, cum ait: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Ioan. XV) ? Sed ne forte quis dicat hoc ad Iudaeos proprie pertinere, non ad mundum, nonne ait alio loco: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset diligeret (Matth. XXV) ? Nunquid non arguit de iustitia, ubi ait: Pater iuste, mundus te non cognovit? (0855D) Nunquid non arguit de iudicio, ubi se ait sinistris esse dicturum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius? et multa alia reperiuntur in sancto Evangelio, ubi de his Christus arguet mundum. Quid est ergo, quod tanquam proprie tribuit hoc Spiritui sancto? An forte quia Christus ad Iudaeorum gentem locutus est, mundum non videtur arguisse, ut ille intelligatur argui, qui audit arguentem: Spiritus autem sanctus in discipulis eius, toto orbe diffusis, non unam gentem intelligatur arguisse, sed mundum? (0856A) Nam hoc illis ait ascensurus in coelum: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in tota Iudaea et Samaria, et usque in fines terrae (Act. I) . Hoc est, arguere mundum. Sed quis audeat dicere quod per discipulos Christi arguat mundum Spiritus sanctus, et non arguat mundum ipse Christus, cum clamet Apostolus: An vultis experimentum accipere eius qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII) ? Quos itaque arguit et Spiritus sanctus, arguit utique Christus. Sed quantum mihi videtur, quia per Spiritum sanctum diffundenda erat charitas in cordibus eorum, quae foras mittit timorem, quo impediri possent, ne arguere mundum, qui persecutionibus fremebat, auderent, propterea dixit: Ille arguet mundum, tanquam diceret: Ille diffundet in vestris cordibus charitatem. Sic enim timore depulso, arguendi habebitis libertatem. (0856B) Saepe autem diximus inseparabilia esse opera Trinitatis, sed sigillatim commendandas fuisse personas, ut non solum sine separatione, verum etiam sine confusione et unitas intelligatur, et Trinitas.

De peccato quidem, inquit, quia non credunt in me. Hoc enim peccatum quasi solum prae caeteris posuit, quia hoc manente caetera retinentur, et hoc discedente caetera remittuntur.

De iustitia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me. Hinc primo videndum est, si recte quisquam arguitur de peccato, quomodo recte arguatur et de iustitia. Nunquid enim, si arguendus est peccator, propterea quia peccator est, arguendum quisquam putabit et iustum propterea quia iustus est? (0856C) Absit; nam et si aliquando iustus arguitur, ideo recte arguitur, quia, sicut scriptum est: Non est iustus in terra qui faciat bonum, et non peccet (Eccl. VII) . Quocirca etiam cum iustus arguitur, de peccato arguitur, non de iustitia, quoniam et in illo quod legimus divinitus dictum: Noli effici iustus multum (Ibid.) , non est notata iustitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui ergo fit iustus multum, ipso nimio fit iniustus. Multum enim se facit iustum, qui dicit se non habere peccatum, aut qui se putat non gratia, sed sua voluntate sufficiente, effici iustum. Nec recte videndo iustus est, sed potius inflatus, putando se esse quod non est. Quo pacto igitur mundus arguendus est de iustitia, nisi de iustitia credentium? Arguitur namque de peccato, quia in Christum non credit; et arguitur de iustitia eorum qui credunt. Ipsa quippe fidelium comparatio, infidelium est vituperatio. (0856D) Hoc et ipsa expositio satis indicat. Volens enim aperire quid dixerit: De iustitia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me. Non ait, Et iam non videbunt me, de quibus dixerat, Quia non credunt in me; sed peccatum quid vocaret, exponens, de illis locutus est, dicens: Quia non credunt in me. Exponens autem, quam diceret iustitiam, de qua dixit, mundus arguitur, ad ipsos, quibus loquebatur, se convertit, atque ait: Quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me. Quapropter mundus de peccato quidem suo, de iustitia vero arguitur aliena: sicut arguuntur de lumine tenebrae. (0857A) Omnia enim quae arguuntur, ait Apostolus, a lumine manifestantur (Ephes. V) Quantum enim malum fecit [F. leg. fuit] eorum, qui non credunt, non solum per seipsum, verum etiam ex bono potest eorum apparere, qui credunt. Et quoniam ista vox infidelium esse consuevit: Quomodo credemus, quod non videmus? Ideo credentium iustitiam sic oportuit definiri, Quia ad patrem vado, et iam non videbitis me. Beati enim qui non videbunt, et credent (Ioan. XX) . Nam et qui viderunt Christum, non eo laudata est fides eorum, quia credebant quod videbant, id est, Filium hominis; sed quia credebant, quod non videbant, id est, Filium Dei. Cum ergo et ipsa forma servi subtracta eorum esset aspectibus, tum vero ex omni parte impletum est: Iustus ex fide vivit (Rom. I) . Est enim fides, sicut in Epistola, quae ad Hebraeos est, definitur, sperantium substantia, convictio rerum, quae non videntur. Sed quid est: Iam non videbitis me? (0857B) Non enim ait: Ad Patrem vado, et non videbitis me, ut temporis intervallum, quo non videbitur, significasse intelligeretur, sive breve, sive longum, tamen utique terminatum; sed dicendo Iam non videbitis, velut nunquam eos de caetero visuros Christum Veritas pronuntiavit. Haec iniustitia est, nunquam Christum videre, et in eum tamen credere? cum propterea laudetur fides, ex qua iustus vivit, quoniam credit, quem modo non videt, Christum se aliquando esse visurum? Postremo secundum iustitiam, nunquid dicturi sumus Paulum apostolum non fuisse iustum, confitentem se vidisse Christum post ascensionem eius in coelum (I Cor. XV) , de quo utique iam tempore dixerat: Iam non videbitis me? (0857C) Nunquid secundum iustitiam hanc iustus non erat gloriosissimus Stephanus, qui cum lapidaretur, ait: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei (Act. VII) ? Quid ergo est: ad Patrem vado, et non videbitis me? nisi quod modo sum vobiscum. Tunc enim erat adhuc mortalis in similitudine carnis peccati (Rom. VIII) , qui esurire poterat, ac sitire, fatigari poterat atque dormire. Hunc ergo Christum, id est, talem Christum, cum transisset de hoc mundo ad Patrem, non erant iam visuri; et ipsa est iustitia fidei, de qua dicit Apostolus: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed iam non novimus (II Cor. V) . Erit itaque (inquit) vestra iustitia, qua mundus arguitur, quia vado ad Patrem, et iam non videbitis me. (0857D) Non videbitis humilem, sed excelsum. Non videbitis mortalem, sed sempiternum. Non videbitis iudicandum, sed iudicaturum; et hac fide vestra, id est, iustitia vestra, arguet Spiritus sanctus incredulum mundum. Arguet etiam

De iudicio, quia princeps mundi huius iudicatus est. Quis est iste? nisi de quo ait alio loco: Ecce venit princeps mundi huius; et in me nihil invenit, id est, nihil iuris sui, nihil quod ad eum pertineat, nullum scilicet omnino peccatum; per hoc enim est diabolus princeps mundi. (0858A) Non enim coeli et terrae, et omnium quae in eis sunt, est diabolus princeps, qua significatione intelligitur mundus, ubi dictum est: Et mundus per eum factus est (Ioan. I) ; sed mundi est diabolus princeps, de quo mundo ibi continuo subiungit atque ait: Et mundus eum non cognovit, hoc est, homines infideles, quibus toto orbe terrarum plenus est mundus: inter quos gemit fidelis mundus, quem de mundo elegit, per quem factus est mundus: de quo ipse dicit: Non venit Filius hominis ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Ioan. III) . Mundus eo iudicante damnatur, mundus eo subveniente salvatur: quoniam sicut arbor foliis et pomis, sicut area paleis et frumentis, ita infidelibus et fidelibus plenus est mundus. (0858B) Princeps ergo mundi huius, hoc est, princeps tenebrarum harum, id est, infidelium, de quibus eruitur mundus, de quibus dicitur: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V) , princeps mundi huius, de quo alibi dixit: Nunc princeps mundi huius missus est foras (Matth. XXV) , utique iudicatus est, quoniam iudicio ignis aeterni irrevocabiliter destinatus est. De hoc itaque iudicio, quo princeps iudicatus est mundi, arguitur a sancto Spiritu mundus, quoniam cum suo principe iudicatur, quem superbus atque impius imitatur. Si enim Deus, sicut dicit apostolus Petrus, peccantibus angelis non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos servari (II Petr. II) , quomodo non a sancto Spiritu de hoc iudicio mundus arguitur, quando in sancto Spiritu haec Apostolus loquitur? Credant itaque homines in Christum, ne arguantur de peccato infidelitatis suae, quo peccato omnia detinentur. Transeant in numerum fidelium, ne arguantur de iustitia eorum, quos iustificatos non imitantur. (0858C) Caveant futurum iudicium, ne cum mundi principe iudicentur, quem iudicatum imitantur. Etenim ne sibi existimet parci superbia dura mortalium, de superborum supplicio terrenda est angelorum. Quod itaque ait Dominus:

Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Adiicienda illis fuerant quae nesciebant, non quae didicerant evertenda. Et ille quidem potuit hoc ita dicere, quia illa ipsa, quae docuerat, si vellet eis sic aperire, ut in illo conspiciuntur ab angelis, haec infirmitas humana, in qua adhuc erant, ferre non posset. (0858D) Spiritualis autem homo quilibet potest alterum hominem docere quod novit, si proficiendo capaciorem faciat Spiritus sanctus, in quo et ipse doctor aliquid amplius addiscere poterit, ut sint ambo docibiles Dei (Ioan. VI) . Qua occasione vani quidam Apocalypsin Pauli, quam sanitas non recipit Ecclesiae, nescio quibus fabulis plenam, stultissima praesumptione finxerunt, dicentes hanc esse, unde dixerit raptum se fuisse in tertium coelum, et illic audisse ineffabilia verba, quae non licet homini loqui: ubi si dixisset: Quae adhuc non licet homini loqui, utcunque istorum tolerabilis esset audacia. Cum vero dixerit quae non licet homini loqui (II Cor. XII) , isti sunt, qui haec audeant impudenter et infeliciter loqui. Quid est quod ait Dominus de Spiritu sancto, cum eum venturum esse promitteret, et docturum discipulos eius omnem veritatem, vel eos deducturum in omni veritate? (0859A) Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, loquetur. (0859B) Simile enim est hoc ei, quod de seipso dixit: Non possum a me facere quidquam; sicut audio, iudico (Ioan. V) . Sed illud cum exponeremus, secundum hominem accipi posse diximus, ut obedientiam suam, qua factus est obediens usque ad mortem (Philipp. II) , praenuntiasse Filius videretur et in iudicio futuram, quo vivos et mortuos iudicabit (II Tim. IV) , quia hoc per id facturus est, quod Filius hominis est, propter quod dixit: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium Filio dedit (Ioan. V) , quia in iudicio non forma Dei, qua coaequalis est Patri, nec ab impiis videri potest, sed forma hominis apparebit, qua minoratus est etiam modico minus ab angelis (Psal. VIII) , quamvis iam in claritate, non in pristina sit humilitate venturus, conspicuus tamen futurus et bonis et malis. Hinc ait et illud: Et potestatem dedit ei iudicium facere, quoniam Filius hominis est (Ioan. V) . In quibus verbis eius manifestatur non eam formam praesentandam esse in iudicio in qua cum esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed illam quam cum semetipsum exinanisset, accepit. Semetipsum enim exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II) . In quo videtur etiam ad faciendum iudicium obedientiam suam commendasse, cum dixit: Non possum a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico. (0859C) Adam namque, per cuius unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, non sicut audivit, iudicavit, quia quod audivit praevaricavit, et a semetipso fecit malum, quia non Dei voluntatem, sed suam fecit. Iste autem per cuius unius hominis obedientiam iusti constituuntur multi, non solum obediens fuit usque ad mortem crucis, in qua est vivus iudicatus a mortuis, sed obedientem se futurum promittens in ipso quoque iudicio, quo est de vivis iudicaturus et mortuis. Non possum, inquit, a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico. Sed nunquid de Spiritu sancto quod dictum est: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, loquetur (Hic, supra ), secundum hominem, vel secundum assumptionem cuiusquam creaturae dictum esse audebimus opinari? (0859D) solus quippe in Trinitate Filius formam servi accepit: quae forma illi ad veritatem personae coaptata est, id est, ut Filius Dei et Filius hominis unus sit Iesus Christus, ne non Trinitas, sed quaternitas praedicetur a nobis, quod absit a nobis: propter quam personam, profecto unam ex duabus substantiis divina humanaque constantem, aliquando secundum id quod Deus est loquitur, ut est illud quod ait: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X) ; aliquando secundum id quod homo est, sicut et illud: Quoniam Pater maior me est (Ioan. XIV) , secundum quod accipimus, esse ab eo dictum, et hoc unde nunc disputo: Non possum a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico (Ioan. V) . In persona vero Spiritus sancti, quomodo id accipimus, quod ait: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, loquetur, cum in ea non sit alia divinitatis, alia humanitatis, vel alterius creaturae cuiuscunque substantia, magna exoritur difficultas. Cum igitur Spiritus sanctus nulla susceptione hominis sit homo factus, nulla susceptione angeli sit angelus factus, nulla susceptione cuiuspiam creaturae creatura sit factus, quomodo de illo intelligendum est, quod Dominus ait: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, loquetur? Ardua quaestio, nimis ardua. Ipse adsit Spiritus, ut saltem, sicut eam cogitare possum, sic eloqui possim, ac sic ad intelligentiam vestram, pro mei moduli facultate, perveniat. (0860B) Prius itaque nosse debetis et intelligere, qui potestis, credere autem, qui intelligere nondum potestis, in ea substantia, quae Deus est, non quasi per corporis molem sensus locis propriis esse distributos, sicut in carne mortali quorumcunque animalium alibi est visus, alibi auditus, alibi olfactus, per totum autem tactus. Absit hoc credere in illa incorporea immutabilique natura. Audire ergo ibi, et videre, idipsum est. Cum enim dicitur scire, ibi sunt omnia, et videre, et audire, et olfacere, et gustare, et tangere, sine ulla huius mutatione substantiae, sine ulla mole, quae in alia parte maior, in alia minor, etiam in sensibus puerili pectore cogitatur, quando Deus sic cogitatur. Cum ergo de Spiritu sancto dicitur: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur, multo magis ibi simplex natura, ubi verissime simplex vel intelligenda est, vel credenda, quae longe naturam nostrae mentis excedit. (0860C) Mutabilis est quippe mens nostra, quae percipit discendo quod nesciebat, et amittit dediscendo quod sciebat; et verisimilitudine fallitur, ut pro vero approbet falsum; et obscuritate sua quasi quibusdam tenebris impeditur, ne perveniat ad verum; et ideo non est ista substantia verissime simplex, cui non est hoc esse quod nosse. Potest enim esse, nec nosse. At illa divina non potest ita esse, quia id quod habet est, ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud illi sit scientia, qua scit, aliud essentia, qua est; sed utrumque unum; quamquam nec utrumque dicendum est quod simpliciter unum est; sicut habet Pater vitam in semetipso, nec aliud est ipse quam vita, quae in illo est: Et dedit Filio vitam, habere in semetipso (Ioan. V) ; hoc est, genuit Filium, qui et ipse vita esset. (0860D) Sic itaque debemus accipere quod de Spiritu sancto dictum est: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, loquetur, ut intelligamus non eum esse a semetipso; Pater quippe solus de alio non est; nam et Filius de Patre natus est, et Spiritus sanctus de Patre procedit. Pater autem nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua disparitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanae. Nam et Filius ei de quo natus est, et Spiritus sanctus ei de quo procedit, aequalis est. Quid autem illuc intersit inter procedere et nasci, et longum est quaerendo disserere, et temerarium cum disserueris definire: quia et menti utcunque comprehendere, et quid forte mens inde comprehenderit, linguae difficillimum est explicare, quantuslibet praesit doctor, quantuslibet sit auditor. (0861A) Non ergo loquetur a semetipso, quia non est a semetipso; sed quaecunque audiet, loquetur. Ab illo audiet a quo procedit. Audire illi scire est, sicut superius disputatum est. Quia ergo non a semetipso, sed ab illo a quo procedit, a quo illi est essentia, ab illo et scientia. Ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam essentia. Nec moveat quod verbum futuri temporis positum est; non enim dictum est: Quaecunque audivit, aut quodcunque aliud, sed, Quaecunque audiet, loquetur. Illa quippe audientia sempiterna est, quia sempiterna scientia. In eo autem quod sempiternum est, sine initio, et sine fine, cuiuslibet temporis verbum ponatur, sive praeteriti, sive praesentis, sive futuri, non mendaciter ponitur. (0861B) Quamvis enim natura illa immutabilis non recipiat Fuit et Erit, sed tantum Est (ipsa enim veraciter est, quia mutari non potest; et ideo illi tantum convenerat dicere: Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos [Exod. III] ; tamen propter mutabilitatem temporum, in quibus versatur nostra mortalitas, et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus et Fuit, et Est, et Erit. Fuit in praeteritis saeculis, est in praesentibus, erit in futuris. Fuit, quia nunquam defuit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est. Neque enim velut qui iam non sit, cum praeteritis occidit; aut cum praesentibus, velut qui non maneat, labitur; aut cum futuris, velut qui non fuerat, orietur. Proinde, cum secundum volumina temporum locutio humana variatur, quia per nulla deesse potuit, aut potest aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cuiuslibet temporis verba. (0861C) Semper itaque audit Spiritus sanctus, quia semper scit; ergo et scivit, et scit, et sciet; ac per hoc et audivit, et audit, et audiet, quia, sicut iam diximus, hoc illi est audire, quod scire; et scire illi, hoc est, quod esse. Ab illo igitur audivit, audit, audiet, a quo est. Ab illo est, a quo procedit. Sed quod adiungit:

Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, non negligenter est transeundum. (0861D) Quod enim ait, Ille me clarificabit, potest intelligi, quia diffundendo in credentium cordibus charitatem, spiritalesque faciendo, declarabit eis quomodo Patri Filius esset aequalis, quem secundum carnem prius tantummodo noverant, et hominem sicut homines cogitabant; vel certe, quia per ipsam charitatem fiducia repleti, et timore depulso, annuntiaverunt hominibus Christum, ac sic eius fama diffusa est toto orbe terrarum, ut sic dixerit: Ille me clarificabit, tanquam diceret: Ille vobis auferet timorem, et dabit amorem, quo me ardentius praedicantes, gloriae meae per totum mundum dabitis odorem, commendabitis honorem. (0862A) Quod enim facturi erant in Spiritu sancto, hoc eumdem Spiritum dixit esse facturum, quale est etiam illud: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. III) . Verbum quippe Graecum, quod est δοξάσει, alius clarificabit, alius glorificabit, Latini interpretes in sua quisque translatione posuerunt, quoniam ipsa, quae Graece dicitur δόξα, unde dictum est δοξάσει, et claritas interpretatur, et gloria. Gloria namque fit quisque clarus, et claritate gloriosus; ac per hoc, quod utroque verbo significatur, idipsum est. Sicut autem definierunt antiqui Latinae linguae clarissimi auctores, gloria est frequens de aliquo fama cum laude. Quae cum est in hoc mundo facta de Christo, non Christo credenda est magnum aliquid contulisse, sed mundo. Bonum enim laudare, non laudando, sed laudantibus prodest. Quapropter, quoniam de his nihil hoc loco dicendum est, qui Christum vituperant atque blasphemant, quia de gloria eius loquitur, qua est glorificatus in mundo, non eum glorificavit Spiritus sanctus vera gloria, nisi in Ecclesia sancta catholica. (0862B) Alibi enim, id est, vel apud haereticos, vel apud quosdam paganos, vera in terris gloria non potest esse, et ubi videtur esse frequens de illo fama cum laude, vera eius gloria in Ecclesia catholica sic per Prophetam cantatur: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI) . Quia itaque post eius exaltationem venturus erat Spiritus sanctus, et eum glorificaturus, hoc sacer psalmus, hoc ipse Unigenitus promisit futurum, quod videmus impletum. Quod autem ait: De meo accipiet, et annuntiabit vobis, catholicis audite auribus, catholicis percipite mentibus. Non enim propterea, sicut quidam haeretici putaverunt, minor est Filio Spiritus sanctus, quasi Filius accipiat a Patre, et Spiritus sanctus a Filio, quibusdam gradibus naturarum: absit hoc credere, absit hoc dicere, absit a Christianis cordibus cogitare. (0862C) Denique continuo solvit ipse quaestionem, et cur hoc dixerit, explanavit.

Omnia, inquit, quaecunque habet Pater, mea sunt; propterea dixi, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Quid vultis amplius? Ergo de Patre accepit Spiritus sanctus, unde accepit Filius, quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus sanctus; qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat, Pater est solus. (0862D) Quomodo autem dixerit unigenitus Filius: Omnia quae habet Pater, mea sunt, quia utique non sic quemadmodum dictum est illi filio non unigenito, sed ex duobus maiori: Tu mecum es semper, et omnia mea tua sunt (Luc. XV) , eo loco, si Dominus voluerit, diligenti consideratione tractabitur, ubi dicit Unigenitus Patri: Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt.

Modicum et iam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem. Haec ita obscura erant discipulis antequam id, quod dicit, esset impletum, ut quaerentes inter se quid esset quod diceret, omnino se nescire faterentur. Sequitur enim Evangelium:

Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me? et quia vado ad Patrem? Dicebant ergo, quid est hoc, quod dicit, Modicum? Nescimus quid loquitur. Hoc enim est quod eos movebat, quia dixit modicum, et non videbitis me. (0863A) Nam in praecedentibus quia non dixerat modicum, sed dixerat Ad patrem vado, et iam non videbitis me tanquam aperte illis visus est locutus, nec inter se de hoc aliquid quaesierunt. Nunc ergo quod illis tunc obscurum fuit, et mox manifestatum est, iam nobis utique manifestum est; post paululum enim passus est, et non viderunt eum. Rursus post paululum resurrexit, et viderunt eum. Illud autem quod ait: Iam non videbitis me, quia isto verbo, id est, iam, hoc intelligi voluit, quod eum ulterius non viderent, ibi exposuimus, quomodo accipiendum sit, ubi dixit: De iustitia arguet mundum Spiritus sanctus, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me, quia scilicet mortalem Christum ulterius non viderent. (0863B)

Cognovit autem Iesus, sicut sequens evangelista dicit, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me? Amen amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra in gaudium erit. Et hoc sic accipi potest, quia contristati sunt discipuli Domini de morte Domini, et confestim de resurrectione laetati sunt. Mundus autem, quo nomine significati sunt inimici, a quibus Christus occisus est, tunc utique laetati sunt occiso Christo, quando sunt discipuli contristati. Mundi quippe nomine militia potest mundi huius intelligi, id est, hominum mundi huius amicorum. (0863C) Unde Iacobus apostolus in Epistola sua dicit: Quicunque voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituetur (Iac. IV) . Quibus inimicis Dei factum est, ut nec eius Unigenito parceretur. Deinde subiungit, et dicit:

Mulier cum parturit, tristitiam habet, quia venit hora eius. Cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae, propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Nec ista similitudo ad intelligendum videtur esse difficilis, quoniam comparatio eius in promptu est, eodem ipso exponente cur dicta sit. Parturitio quippe tristitiae, partus autem gaudio comparatur, quod tunc maius esse consuevit, quando non puella, sed puer nascitur. (0863D) Quod vero ait: Gaudium vestrum nemo auferet a vobis, quia gaudium ipsorum est ipse Iesus, significatum [F. leg. significat] quod ait Apostolus: Christus surgens a mortuis, iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI) . Huiusque in isto Evangelii capitulo, unde hodie disputamus, velut facili intellectu omnia cucurrerunt. Acrior necessaria est, in his quae sequuntur, intentio.

Quid est enim quod ait: Et in illo die me non rogabitis quidquam? Hoc verbum, quod est rogare, non solum petere, verum etiam interrogare significat; et Graecum Evangelium, unde hoc translatum est, tale habet verbum, quo utrumque possit intelligi, ut haec ambiguitas, nec inde solvatur; quanquam et si solveretur, non ideo nulla quaestio remaneret. (0864A) Dominum enim Christum, posteaquam resurrexit, et interrogatum legimus, et rogatum. Nam interrogatus est a discipulis ascensurus in coelum, quando praesentaretur, et quando regnum esset Israel (Act. I) . Cum vero iam esset in coelo, rogatus est a sancto Stephano, ut Spiritum eius acciperet (Act. VII) . Et quis audeat, vel cogitare, vel dicere, in coelo sedentem Christum rogandum non esse, et in terra manentem rogandum fuisse? Rogandum non esse immortalem, rogari debuisse mortalem? Imo, charissimi, rogemus eum, ut nodum quaestionis huius ipse dissolvat, lucendo in cordibus nostris ad videnda quae dicit. (0864B) Puto enim quod ait: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, non ad illud tempus esse referendum, quo resurrexit, eisque suam carnem cernendam tangendamque monstravit, sed potius ad illud, unde iam dixerat: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo meipsum illi. Iam quippe resurrexerat, iam se illis in carne monstraverat, iam sedebat ad dexteram Patris, quando dicebat idem ipse Apostolus Ioannes, cuius et hoc Evangelium est, in Epistola sua, dicens: Nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quod erimus; scimus quia cum manifestatum fuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Ioan. III) . Ista visio non vitae huius est, sed futurae; non temporalis, sed aeterna. (0864C) Haec est vita aeterna, dicente ipsa Vita, Ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII) . De hac visione et cognitione dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII) . Hunc totius laboris sui fructum Ecclesia nunc parturit desiderando, tunc est paritura cernendo. Parturit gemendo, paritura laetando. Parturit orando, paritura laudando; et ideo masculum, quoniam ad istum fructum contemplationis, cuncta officia referuntur actionis. Solus enim est liber, quia propter se appetitur; non refertur ad aliud, huic servit actio. Ad hunc enim refertur quidquid bene agitur, quia propter hunc agitur. Ipse autem non propter aliud, sed propter seipsum tenetur et habetur. Ibi ergo finis, qui sufficit nobis; aeternus igitur erit. (0864D) Neque enim nobis sufficit finis, nisi cuius nullus est finis. Hoc inspiratum erat Philippo, quando dixit: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Ioan. XIV) . In qua ostensione promisit et Filius, dicens: Non credis, quia ego in Patre, et Pater in me est (Ibid.) . De hoc itaque, quae superius dicta sunt, melius existimo intelligi: Modicum, et iam non videbitis; et iterum modicum, et videbitis me. Modicum est enim hoc totum spatium, quo praesens pervolat saeculum. Unde dicit ipse evangelista in Epistola sua: Novissima hora est (I Ioan. II) . Ideo namque addidit: Quia vado ad Patrem; quod ad priorem sententiam referendum est, ubi ait: Modicum, et iam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me. (0865A) Eundo quippe ad Patrem, facturus erat, ut non eum viderent. Ac per hoc non ideo dictum est, quia fuerat moriturus, et donec resurgeret, ab eorum aspectibus recessurus, sed quod esset iturus ad Patrem: quod fecit posteaquam resurrexit, et cum eis per quadraginta dies conversatus, ascendit in coelum. Illis ergo ait: Modicum, et iam non videbitis me, qui eum corporaliter tunc videbant, quia iturus erat ad Patrem, et eum deinceps mortalem visuri non erant, qualem cum ista loqueretur, videbant. (0865B) Quod vero addidit: Et iterum modicum, et videbitis me, universae promisit Ecclesiae, sicut universae promisit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII) . Non tardat Dominus promissum: modicum, et videbimus eum ubi iam nihil rogemus, nihil interrogemus, quia nihil interrogandum remanebit, nihil quaerendum latebit. Hoc modicum, longum nobis videtur, quoniam adhuc agitur: cum finitum fuerit, tunc sentiemus, quam modicum fuerit. Non ergo sit gaudium nostrum, quale habet mundus, de quo dictum est: Mundus autem gaudebit. Nec tamen in huius desiderii parturitione sine gaudio tristes simus, sed, sicut ait Apostolus, spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII) , quia et ipsa parturiens, cui comparati sumus, plus gaudet de mox futura prole, quam tristis est de praesenti dolore.

Amen amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. (0865C) Iam dictum est in superioribus huius Dominici sermonis partibus, propter eos qui nonnulla petunt a Patre in nomine Christi, nec accipiunt: non petitur in nomine Salvatoris, quidquid petitur contra rationem salutis. Non enim solum litterarum ac syllabarum, sed quod sonus ipse significat, et quod eo sono recte ac veraciter intelligatur, hoc accipiendum est, cum dicit in nomine meo. Unde qui hoc sentit de Christo, quod non est de unico Dei Filio sentiendum, non petit in eius nomine, etiam si non taceat litteris ac syllabis Christum, quoniam in eius nomine petit, quem cogitat cum petit. Qui vero quod est de illo sentiendum sentit, ipse in eius nomine petit; et accipit quod petit, si non contra salutem sempiternam petit. Accipit autem, quando debet accipere. Quaedam enim non negantur, sed ut congruo dentur tempore, differuntur. (0865D) Ita sane intelligendum est, quod ait Dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur his verbis, quae ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur quippe omnes sancti pro seipsis, non autem pro omnibus exaudiuntur, vel amicis, vel inimicis, vel quibuslibet aliis, quia non utcunque dictum est, Dabit, sed Dabit vobis.

Usque modo, inquit, non petistis quidquam in nomine meo; petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Hoc quod dicit, Gaudium plenum, profecto non carnale, sed spiritale gaudium est. Et quando tantum erit, ut aliquid ei iam non sit addendum, procul dubio tunc erit plenum. (0866A) Quidquid ergo petitur, quod pertineat ad hoc gaudium consequendum, hoc est, in nomine Christi petendum, si divinam intelligimus gratiam, si vere beatam poscimus vitam. Quidquid autem aliud petitur, nihil petitur, non quia omnino nulla res est, sed quia in tantae rei comparatione quidquid aliud concupiscitur, nihil est. Neque enim prorsus nulla res est homo, de quo ait Apostolus: Qui se putat aliquid esse, cum sit nihil. In comparatione quippe spiritalis hominis, qui scit gratia Dei se esse quod est, si quis vana praesumit, nihil est etiam. (0866B) Sic ergo recte intelligi potest: Amen amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis, ut hoc quod ait, Si quid, non quodlibet intelligatur, sed aliquid quod non in beatae vitae comparatione sit nihil; et quod sequitur: Usque modo non petistis quidquam in nomine meo, duobus modis intelligi potest, vel, quia non in nomine meo petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est, cognovistis; vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei, quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis. Ut igitur in eius nomine non nihil, sed gaudium plenum petant, quoniam si aliquid aliud petunt, id aliquid nihil est, exhortatur, dicens: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum, id est, hoc in nomine meo petite, ut gaudium vestrum sit plenum, et accipietis. Iste enim bene in petendo perseverantes sanctos suos nequaquam misericordia divina fraudabit.

Haec, inquit, in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. (0866C) Possem dicere hanc, de qua loquitur horam, futurum oportere saeculum intelligi, ubi videbimus palam, quod beatus Paulus dicit, facie ad faciem (I Cor. III) , ut quod ait: Haec in proverbiis locutus sum vobis, hoc sit, quod ab eodem Apostolo dictum est: Videmus nunc per speculum in aenigmate (Ibid.) . Annuntiabo autem vobis, quia per Filium Pater videbitur, iuxta illud quod alibi ait: Neque Patrem quis cognoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Luc. X) . Sed istum sensum videtur impedire quod sequitur:

In illo die in nomine meo petetis. (0866D) In futuro enim saeculo cum pervenerimus ad regnum, ubi similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Ioan. III) , quid petituri sumus, quando satiabitur in bonis desiderium nostrum (Psal. CII) ? Unde et in alio psalmo dicitur: Satiabor, cum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI) . Petitio namque alicuius est indigentiae, quae ibi nulla erit, ubi haec satietas erit. Relinquitur itaque, quantum sapere valeo, ut intelligatur Dominus Iesus discipulos suos de carnalibus vel animalibus se spirituales promisisse facturum, quamvis nondum tales, quales erimus, quando spiritale etiam corpus habebimus, sed qualis erat, qui dicebat: Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II) ; et: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III); et: Non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis, quae et loquimur, non in sapientiae humanae doctis verbis, sed docti Spiritu, spiritalibus spiritalia comparentes. (0867A) Animalis autem non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II) . Non itaque percipiens quae sunt Spiritus Dei, homo animalis, sic audit quaecunque audit de Dei natura, ut aliud quam corpus cogitare non possit, quamlibet amplissimum vel immensum, quamlibet lucidum ac speciosum corpus. Tamen ideo proverbia illi sunt quaecunque dicta sapientiae de incorporea immutabilique substantia: non quod ea tanquam proverbia deputat, sed quia sic cogitat, quomodo qui proverbia solent audire, neque intelligere. (0867B) Cum vero spiritalis coeperit omnia diiudicare, ipse autem a nemine diiudicari (I Cor. II) (etiamsi in hac vita adhuc velut per speculum ex parte perspicit, tamen non ullo corporis sensu, non ulla imaginaria cogitatione, qua capit aut fingit qualescunque similitudines corporum, sed mentis certissima intelligentia, ita Deum non corpus esse, sed spiritum, ita palam de Patre annuntiante Filio, ut eiusdem substantiae conspiciatur et ipse, qui annuntiat) tunc in eius nomine petunt, quia in sono eius nominis non aliud quam res ipsa est, quae hoc nomine vocatur, intelligunt. Hi possunt utcunque cogitare Dominum nostrum Iesum Christum, in quantum homo est, pro nobis interpellare Patrem; in quantum autem Deus est, et nos exaudire cum Patre; quod eum significasse arbitror, ubi ait:

Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. Ad hoc quippe intuendum, quomodo non rogat Patrem Filius; sed simul exaudiunt rogantes Pater et Filius, non nisi spiritalis oculus mentis ascendit. (0867C)

Ipse enim Pater, inquit, amat vos, quia vos me amastis. Ideo amat ille, quia nos amamus? An potius quia ille amat, ideo nos amamus? Ex Epistola sua evangelista idem ipse respondeat. Nos diligimus, inquit, quia ipse prior dilexit nos (I Ioan. IV) . Hinc ergo factum est ut diligeremus, quia dilecti sumus. Prorsus donum Dei est, diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut esset in nobis unde placeremus. Non enim amaremus Filium, nisi amaremus et Patrem. Amat nos Pater, quia nos amamus Filium, cum a Patre et Filio acceperimus, ut Patrem amemus et Filium. (0867D) Diffundit enim charitatem in cordibus nostris amborum Spiritus, per quem Spiritum et Patrem amamus, et Filium, et quem Spiritum cum Patre amamus et Filio. Amorem itaque nostrum pium, quo colimus Deum, fecit Deus, et vidit quia bonum est; ideo quippe nos amavit ipsos, quia amavit ipse quod fecit. Sed non in nobis faceret quod amaret, nisi antequam id faceret nos amaret.

Et credidistis, inquit, quia a Deo exivi. Exivi a Patre, et veni in mundum. Iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Plane credimus. Neque enim propterea incredibile debet videri, quia sic ad mundum veniens exit a Patre, ut non desereret Patrem; et sic vadit ad Patrem, relicto mundo, ut non deserat mundum. Exiit enim a Patre, quia de Patre est; et in mundum venit, quia mundo suum corpus ostendit, quod de virgine assumpsit. (0868A) Reliquit mundum corporali discessione, perrexit ad Patrem hominis ascensione, nec mundum deseruit praesentiae gubernatione, quales erant discipuli Christi, quando cum eis ante passionem loquebatur magna cum parvis, sed sicut oportebat ut magna dicerentur et parvis, quia nondum accepto Spiritu sancto, quemadmodum eum post eius resurrectionem, vel ipso insufflante, vel desuper, acceperunt, humana magis quam divina sapiebant, ut multis indiciis per totum Evangelium declaratur. Unde et hoc est, quod in ista lectione dixerunt. Ait enim Evangelista:

Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus quia nosti omnia, et non opus est tibi ut quis te interroges. In hoc credimus, quod a Deo existi. (0868B) Ipse Dominus paulo ante dixerat: Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis. Quomodo ergo isti dicunt: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis? Nunquid hora iam venerat, qua non iam in proverbiis se promiserat locuturum? Prorsus quod nondum illa hora venisset, continuatio verborum eius ostendit, quae adhuc illam promittat horam qua non iam in proverbiis loquetur, sed palam de Patre annuntiabit eis: in qua hora dicit eos in suo nomine petituros, nec se Patrem de illis rogaturum, eo quod ipse Pater amet eos, quia ipsi amaverunt Christum, et crediderunt quod a Patre exierit, et venerit in mundum, iterum relicturus mundum, et iturus ad Patrem. (0868C) Cum ergo adhuc promittatur illa hora, in qua sine proverbiis locuturus est, cur isti dicunt: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis? nisi quia illa quae scit ipse, non intelligentibus proverbia sunt? quae adeo non intelligunt, ut nec saltem non se intelligere intelligant. Parvuli enim erant, nondum spiritualiter diiudicabant, qui de rebus non ad corpus, sed ad Spiritum pertinentibus, audiebant. Denique de ipsa horum aetate adhuc secundum interiorem hominem parva et infirma eos admonens:

Respondit eis Iesus: Modo creditis? Ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis; et tamen non sum solus, quia Pater mecum est. Paulo ante dixerat: Relinquo mundum, et vado ad Patrem; nunc dicit: Pater mecum est. (0868D) Quis vadit ad eum, qui cum illo est? Sed hoc intelligenti est verbum, non intelligenti proverbium; sic tamen quomodo a parvulis non intelligitur, utcunque fugitur, et eis etiam si non praebet, quia nondum eum capiunt, solidum cibum, saltem lacteum non denegat alimentum. Ex hoc alimento est quod sciebant eum nosse omnia, nec opus ei esse ut eum quis interroget. Quod quidem cur dixerint quaeri potest. Videtur enim potius fuisse dicendum: Non opus est tibi ut quemquam interroges, non, Ut quis te interroget. Dixerant quippe: Scimus quia nosti omnia; et utique qui novit omnia, magis a nescientibus interrogari solet, ut interrogantes audiant, quod volunt, ab eo qui novit omnia, non ipse interrogare tanquam volens aliquid scire, qui novit omnia. (0869A) Quid sibi ergo vult quod ei quem sciebant nosse omnia, cum dicere debuisse videantur: Non opus est tibi ut quemquam interroges, dicendum potius putaverunt: Non opus est tibi ut quis te interroget? Quid quod utrumque legimus factum, et interrogasse scilicet Dominum, et interrogatum fuisse? Sed hoc cito solvitur, quia hoc non