Beda_cps2, Martyrologium, p2, p11HOME > 'MARTYROLOGIUM〈=0¤t_title=' in 'Beda, Martyrologium, p2, p11'
Beda, Martyrologium, p2, AUGUSTUS. <<<     >>> OCTOBER.hide dictionary links

(94 1028A) SEPTEMBER.

(1027C)

1. - KALENDIS. Vacat Baeda. (1028D)

Florus in A. T. L.: Cenomanis, depositio S. Victoris episcopi et confessoris: qui dum civitas ipsa cremaretur incendio, et validis globis flammae huc illucque impellente vento propellerentur; quasi pastor bonus non perferens ecclesiasticas caulas ab insidiis Satanae devastari obviam se turbinibus obtulit, elevataque manu, facto signo crucis e contra, illico omne cessavit incendium.

D., Iesu Nave et Gedeon prophetarum. (1029A) B. C. V. D. L., In Capua [B., in Aquaria] natale S. Prisci ( Hucusque V. C. et B.), qui fuit unus de antiquis Christi discipulis. Alias, qui unus dicitur fuisse ex septuaginta duobus discipulis. (1029B) C. V. A. T. L., In Tudertinis [C., Tude Terentiani] natale SS. Felicis et Donati. A. L., Apud Senonas depositio S. Lupi episcopi et confessoris. T., Romae depositio S. Columbae virginis. B., In Carthagine natale sanctorum duodecim fratrum. A., Eodem die sanctorum episcoporum Sixti, Sinici atque Iuvandi et Firmini episcopi et S. Aegidii abbatis. B., In Provincia depositio S. Aegidii confessoris. L., In loco Vallis quae dicitur Flaviana, in prospectu maris, natalis S. Aegidii abbatis, apud Athenas orti, patre Theodoro, matre Pelasia. B., Bectantia prima natale SS. Marciani episcopi, Sisinnii, et Amausi. Cenomanis civitate depositio S. Victoris episcopi et confessoris.

2. - IV NONAS. Vacat Baeda. (1030A)

Florus in A. T. L.: Lugduno depositio S. Iusti episcopi et confessoris: qui pro quodam fugitivo eiusdem Ecclesiae, petente primario civitatis, reddito supplicioque mortis affecto, eius sibi ascribens supplicium; gregem commissum, quem magna puritate et modestia ac patientia multis rexerat annis, derelinquens, se eremo dedit, Domino adhaerens et cultoribus eius, sancto videlicet Macario sanctoque Paphnutio: quorum vitae ac mortis particeps exstitit. T., Et in Sicilia natale Felicis et Secundi. V. C., In Alexandria Theodori. In Antiochia Timothei. Alibi depositio S. Iusti. C., Episcopi. D., Natale S. Iusti Lugdunensis episcopi, mirae sanctitatis et prophetiae.

Sed haec omnia in dictis mss. habentur loco posteriori, initio autem haec praemittuntur. In A. T. L., Passio Sanctorum Aniceti et Fotini fratris eius. (1031B) T., qui post multiplicia ac saeva tormenta igni traditi sunt. In Nicomedia natale sanctorum Gorgonii et Theodotae. A. T. L. B., Eodem die S. Antonini martyris. A. B., Augustoduni depositio S. Syagrii episcopi et confessoris. B., In Alexandria natale S. Theodori. Lugduni depositio S. Iusti episcopi. In Nicomedia SS. Zenonis, Gorgonii, Monolappi, Theodotae cum filiis suis.

3. - III NONAS. Vacat Baeda. C. V., Leonis et Marini confessorum. (1032B) In Aquilegia Syricii, Euphemiae [V. om. Euphemiae] et Ariston. D., Romae beatae Seraphiae virginis sub Adriano imperatore ac iudice Beryllo. L., In Sicilia natale S. Felicis, et apud Stabulaus. S. Remacli episcopi Tungrensis. B., In Alexandria natale S. Aristonis Episcopi. Et natale SS. Euphemiae, Sirici et Aristonis cum sociis eorum. T., Natale S. Iusti episcopi. T. A. B., In provincia Syriae natale S. Antonini pueri annorum duodecim, et S. Aristaei episcopi. T., Et confessoris. T. A., Et depositio S. Euphemiae. Et S. Remacli episc. A., In monasterio Stabulaus depositio S. Remacli episcopi et confessoris.

4. - II NON. Vacat Baeda. (1033B) Florus in A. T. L.: In Gallia, civitate Cavalonis natale S. Marcelli martyris, qui virtutibus coruscans et in confessione Domini constanter perseverans, tempore Antonini sub Prisco praeside, medius in terra fossus consummavit martyrium.

B. V. T. L. C.: Romae via Salaria depositio S. Bonifacii episcopi. B., Item Romae, B. C. V., Ad S. Felicitatem, Magni, Casti, Saturnini. D., Moysi prophetae. Apud Ancyram Galatiae natale sanctorum martyrum trium puerorum Rufini, Silvani et Vitalicae. B., Cavellionis passio S. Marcelli episcopi. Treviris natale S. Paulini episcopi.

5. - NONIS. Vacat Baeda. (1034B)

Florus in A. et T.: In Viennensi civitate passio S. Ferioli martyris qui gladialem suscepit sententiam sub praeside Crispino. Eodem die depositio S. Bertini confessoris et monachi, qui in divinis rebus prudens et in malis simplex virtutibus claruit divinis. V. C., In portu Romano Quinti, Taurini, Arestosi, Donati, Saturnini, Ingenui. B., Romae natalis SS. Taurini et Saturnini. D., Romae B., Victorini martyris: fuerunt autem duo fratres Victorinus et Severinus. A., Romae depositio Bonifacii episcopi. L., In Vienna passio S. Ingenui episcopi. A. T. L. B., In Capua Campaniae natale sanctorum Quinti et Donati. B. interponit Arconti.

6. - VIII IDUS. Zachariae prophetae.

Ponitur ultimo loco in T. et L., secundo in A., alibi primo. (1035B) D., Et natale S. Onesiphori apostolorum discipuli. B. C. V. A. T. L., Romae S. Eleutherii episcopi. A. T. L., Et depositio S. Humberti confessoris Christi. Alias, sacerdotis. B., In territorio Cappadociae civitate Reaten natale S. Cartidi cum sociis suis.

7. - VII IDUS. S. Clodaldi confessoris.

Quod Florus in A. T. L. sic auxit: Eodem die in territorio Parisiorum vico Novigento S. Clodoaldi confessoris et regis. (1035C) Simile quid legitur in B.

Idem Florus primo loco hoc habet: Aurelianis depositio S. Evurtii episcopi et confessoris, qui tempore Constantini imperatoris causa requirendorum fratrum egressus, in Aurelianis ingressus est urbem: ubi tunc clero et populo ieiunium triduanum celebrante pro antistite futuro, ab ostiario ecclesiae in hospitio receptus, et usque ad diem tertium pacti ieiunii nutu Dei est retentus. Confluentibus accersitis episcopis et populis universis ad ecclesiam, ille pariter cum suo intravit ostiario. Quibus orantibus et Domini misericordiam praestolantibus, ecce instinctu Dei columba transmissa per insertam fenestram ingressa, quasi lux immensa fulgens, per totam fere ecclesiam more personam investigantis coepit volitare. (1036B) Quae speculata S. Evurtium ianuae inhaerentem, illico super caput eius insedit. Quod signum populus admirans, amplius Deo preces fundebat, iterum duplicari ac triplicari miraculum. His ita orantibus, columba tertio venit, tertioque super praefati viri caput insedit. Hoc indicio coelitus dato antistes effectus est populo Aureliano: cui tantam Dominus contulit gratiam, ut medicinale infirmis remedium, et fatigatis diversis calamitatibus infinitum praeberet beneficium. Nam et in hora confractionis panis coelestis, dum de more sacerdotali hostiam elevatis manibus tertio Deo oblatam benedicendam offerret, super caput eius velut nubes splendida apparuit, et manus de nube extensa porrectis digitis oblata benedixit. (1036C) Quod miraculum ei tantummodo et subdiacono eius, ac uni poenitenti et uni castimoniali permissum est videre. Captivos vero fratres post quadraginta annos recepit incolumes. Scriptum in Gestis eius.

B. T., In Beneventis passio sanctorum Ianuarii, Ferioli et Desiderii. V. C., In Capua Ianuarii, Desiderii. Et passio Anastasii. D. et B., Ioannis apud Nicomediam diaconi martyris. (1037B) B., In Gallia Arelate depositio S. Augustalis. Eodem die natale S. Reginae Virginis.

8. - VI IDUS. Natale sanctae Dei genitricis Mariae. Eodem die in Nicomedia natale S. Adriani martyris cum aliis viginti tribus.

A. et T. interiiciunt et S. Nemesii. V. et C. addunt: Demetrii, Severi cum aliis undecim. L., mutata phrasi, Ipso die in Nicomedia passio S. Adriani et comitum eius: qui passi sunt sub Maximiano viginti tres numero. B., In Antiochia natale SS. Timothei, Faustini. (1038B)

9. - V IDUS. Natale S. Gregorii.

Addit L., et Dorothei Martyrum. V. C. D., In Sabinis Hyacinthi, Alexandri, Tiburtii. A., Natale S. Gorgonii martyris et Tiburtii. Et depositio S. Alexandri. T., Passio beatorum martyrum Dorothei atque Gorgonii. T., Et depositio S. Alexandri. B., In Caesarea Cappadociae natale SS. Fortunati, Ammonii. (1039A)

Florus in A. T. L.: Ipso die Tarvennae depositio S. Audomari episcopi et confessoris ( Hucusque L.), qui mundo mortuus, Deo vivens, plurimarumque virtutum signis pollens Tarvennis urbis populum ad cultum convertit divinum.

10. - IV IDUS. Vacat Baeda.

B. C. V. A. T. L., Romae depositio B. Hilarii papae ( Hucusque B.), per quem Victorinus Ordinem paschalem scripsit. (1040A) T. A., In Alexandria natale sanctorum Nemesii, Ammon et aliorum octingentorum et sex [A., et quinque]. B., In Alexandria Ammonis, Orionis, Oriosii et aliorum octoginta sex. D., Apud Africam natale sanctorum episcoporum Nemesiani, Felicis, Lucii. Item Felicis, Littei, Poliani, Iaderis et Dativi. B., In Africa natale SS. Doletatuli, Tusci, Valentini. L., Et S. Theodardi episcopi et martyris. In Santanaco S. Dagoberti martyris. B., Manu recenti ascriptum: Translatio corporis S. Benedicti eremitae. (1041B)

11. - III IDUS. Romae SS. Proti et Hyacinthi, qui erant eunuchi S. Eugeniae.

Addit Florus in A. T. L.: Sed fervore fidei facti sunt doctores Christianae legis unde et capitalem susceperunt sententiam.

A. T. L. B., Lugduno depositio S. Patientis episcopi. B., In Alexandria natale SS. Syri et Serapionis. In Apuria natale SS. Felicis et Donati. C., Et in portu urbis Romae Ingenui.

12. - II ID. Vacat Baeda. C. V., In Pamphilia S. Syri, alibi S. Eupli. V., Et Serapionis. D., Apud urbem Ticinum, quae et Papia dicitur, sanctorum confessorum Syri et Hyventii. B., In civitate Catenas SS. Epuli et Serapionis episcopi. (1042B) Lugduno Galliae depositio S. Sacerdotis episcopi. In Pamphilia natale S. Cyrici episcopi et confessoris. A. T., Romae natale S. Hypoliti. A. T. L., Augustoduno depositio B. Evantii episcopi. T. L., In Sicilia passio Serapionis episcopi et aliorum tredecim.

13. - IDIBUS. Vacat Baeda.

D., Apud Aegyptum civitate Alexandria. B., Philippi episcopi et martyris. C. V. L. A. T., Augustiduno depositio B. Nectarii episcopi. L., Et Turonis Lictoris episcopi. B. A. T., In Galliis civitate Turonis depositio S. Lictoris [B., Lidonis] episcopi. Romae natale S. Dionysii episcopi. (1043B) Eodem die apud Duacum [T. et B. om. apud Duacum] depositio ( Alias transitus) S. Amati episcopi. B., In Apulia natale SS. Felicissimi et Secundini. In Alexandria natale S. Theophili episcopi. Andegavis civitate depositio S. Aurilionis episcopi. (1044B)

14. - XVIII KAL. OCT. Romae natale S. Cornelii episcopi: cui primo os cum plumbatis caesum, et sic decollatus est cum aliis viginti et uno [R., viginti duobus] promiscui sexus: et Cerealis miles cum uxore sua Salustia quam Cornelius ab infirmitate sanaverat passi sub Decio. Eodem die natale S. Cypriani [C., Cyriaci] episcopi, qui sub Valeriano principe post longum exsilium, detruncatione capitis martyrium consummavit sexto milliario a Carthagine. Eodem die exaltatio sanctae crucis.

B., Et depositio Ebarci episcopi. (1045B)

15. - XVII KAL. Natale S. Nicomedis martyris ( D., episcopi). L. addit et Valeriani. Eodem die S. Apri episcopi: A. et T. praemittunt, In civitate Tullo. B. vero: In territorio Cavillonensi castro Trinorchio. Et Leobini confessoris. Desunt Aper et Leobinus in L.

A. T., Belvagus translatio corporis S. Luciani. Eodem die depositio S. Aicadri abbatis, qui et in L. invenitur. B., In Alexandria natale trium fratrum Cyrini, Leontii et Serapionis. (1045C)

16. - XVI KAL. Natale S. Euphemiae virginis, quae martyrizavit sub Diocletiano imperatore, proconsule autem Prisco, in civitate Calcedonia: quae tormenta et carceres, verbera et argumenta rotarum, ignes et pondera lapidum angularium, bestias et clavas virgarum, serras acutas et sartagines ignitas, rursum morsum bestiae pro Christo superavit, et ad mille passus civitatis Calcedonis sepulta est a patre suo Philosophrone [D., Philophrone] senatore. Ipso die natalis sanctorum Luciae [D., Lucii] et Geminiani. C. B. V., Et alibi S. Emerentianae vel Emerentianis vel Emerentianitis. (1047B)

17. - XV KAL. Natalis S. Lamberti [R. C. B., Landeberti] episcopi et martyris. In Britanniis Socratis et Stephani. (1047C)

Florus in A. T. L. praemittit haec: In Gallia in villa quae dicitur Leudegus; et subiungit de S. Lamberto: Qui sectando iustitiam adeptus est martyrii palmam.

A. T., In Mediolano depositio S. Eustorgii. B., In Eviduno natale SS. Valeriani, Macrini et Gurdiani. L., Ipso die Elevatio S. Hyltrudis Virginis.

18. - XIV KAL. Vacat Baeda.

Florus in A. T. L.: In territorio Lingonicae civitatis, monasterio Segestro, depositio S. Sigonis presbyteri et confessoris. (1048B) Et passio sanctorum Felicis et Constantii, qui passi sunt sub Nerone imperatore.

B. C. V., In Alexandria S. Trophimi. In Nicomedia sanctorum Oceani, Sixti, C. V., Medetei. (1048C) B., In Mediolano depositio S. Eustorgii episcopi.

19. - XIII KAL. In Neapoli Campaniae natale sanctorum Ianuarii, Beneventanae civitatis episcopi; cum Sosio diacono Mesenatae civitatis, et diacono suo Festo, et lectore suo Desiderio: qui post vincula et carceres capite sunt caesi in civitate Puteolana, sub Diocletiano principe, iudice Dracontio. (1049B) Qui cum ducerentur ad mortem, viderunt inter alios Proculum Puteolanae civitatis diaconum, et duos laicos Eutychen et Acutium; et interrogaverunt quare iusti iuberentur occidi: quos iudex ut vidit Christianos iussit decollari cum illis. Sic omnes septem pariter sunt decollati. Et tulerunt noctu corpora Christiani; et Neapolitani Ianuarium posuerunt iuxta civitatem in basilica, Mesenates Sosium aeque in basilica, Puteolani Proculum et Eutycetum et Acutium in basilica S. Stephani, Festum et Desiderium Beneventani collegerunt.

Ms. Laetiense usque ad Desiderio convenit: deinde aliorum trium subiungit nomina. (1049C) V. B. D., Et natale S. Eustochii. V. C., Alibi depositio S. Mariani. B., Treveris civitate depositio S. Miletis episcopi.

20. - XII KAL. In Cyzico natale sanctorum Faustae virginis et Evilasii sub Maximiano imperatore: quam idem Evilasius, cum esset primus palatii, iussit decalvari et radi ad turpitudinem, deinde suspendi ac torqueri: quo tempore coruscatio de coelis facta multos ministrorum percussit. Deinde iussit loculos afferri et eam immissam ac fixam, quasi lignum secari mediam: sed eam carnifices serris laedere non valebant. (1050B) Quae inter stupens Evilasius Christo credere coepit; et hoc ubi imperatori nuntiatum est, misit praefectum qui eum suspensum fortiter torqueret. Qui etiam iussit Faustam nudam et sine mavorte [A. B. V., maforte] educi de carcere, et ei caput terebrari ac clavis configi. Cui postmodum non solum caput, et facies, sed et pectus et totum corpus usque ad tibias clavis impletum est. Post haec sartaginem iussit igniri: sed haec illa psallente refriguit. Haec inter veniens vox de coelo vocavit eos et sic tradiderunt spiritum. (1050C) Erat autem Fausta annorum tredecim [D., XVI, B., XII] et Evilasius octoginta [V. C., LXX]. C. B. V. D. T. A., Vigilia S. Matthaei apostoli et evangelistae. B., In Noceria natale SS. Felicis et Constantii: qui passi sunt sub Nerone impiissimo imperatore.

21. - XI KAL. Natalis S. Matthaei apostoli et evangelistae.

Florus praeponit in A. T. L.: In Persida; et subiungit: Qui orans a tergo gladio percutitur. Et occubuit. B., Qui passus est in civitate Tharim. V. C., Alibi S. Vincentii martyris. A., Et passio S. Alexandri episcopi. B., In Mediolano natale S. Victoris martyris. (1051B)

22. - X KAL. Sanctorum martyrum, Thebeorum Mauricii, Candidi, Exuperii ( Hucusque R.), Victoris Addit R., Cum aliis VI CIC octuaginta quinque martyribus.

Quae a Floro in A. T. L. sic explicantur: Cum sociis quorum omnium numerus sex millia sexcenti sexaginta sex fuisse dicitur qui pro Christi nomine omnes pariter iussu Maximiani Caesaris gladio sunt interfecti: et praemittitur: Apud Agaunum passio, etc. (1051C) V. post Victoris, addit: Innocentii, Vitalis cum sociis septem [C., sex]. Innocentius et Vitalis etiam nominantur in A. et C.

B. plenius, sic ut propterea credi posset hoc Martyrologium ad usum Agaunensis monasterii, aut alterius eamdem tenentis regulam scriptum fuisse: In Gallia Sedunis, civitate Senocto Dorovallense, loco Agauno, passio sanctorum Thebeorum martyrum Mauricii, Exuperii, Candidi, Innocentii, Victoris et Vitalis cum sociis eorum sex millibus sexcentis sexaginta sex, sub Diocletiano et Maximiano. Hi accincti venerunt in auxilium Maximiliano, cum destinaretur in persecutionem Christianorum. Et cum non solum idolis sacrificare, sed etiam Christianos persequi recusarent, secundo et tertio decimati sunt. Sed contentio inter eos oritur, qua obvium se quisque praebens, optat esse decimus. (1051D) Ad ultimum tertio causa iustitiae, sed depositis armis, cervices persecutoribus praebentes, vel intectum corpus offerentes, ipsum solum reminiscentes confiteri, qui ad occisionem ductus est tanquam agnus et non aperuit os suum; ipsi quoque tanquam grex dominicus laniari se permiserunt, et tanquam ab irruentibus lupis passi sunt. (1052B) Victor autem senex, qui nec legionis illius fuit, fatigatus in itinere ad contaminatum caedibus locum ductus est, et dum ad epulas pro aetatis veneratione rogaretur, et causam interemptorum corporum cognovisset, detestatus convivas et convivium, statim profanorum turba vallatur; quae, utrum Christianus esset, respondere minaciter iubet: mox confessus Christum iunctus est martyribus. V. , Romae S. Dignae et Meritae. B., Romae natale S. Babillae et S. Dignae et Meritae. (1052C)

23. - IX KAL. Natale S. Sosii diaconi Mesenatae civitatis in Campania: qui, cum esset annorum triginta, martyrium cum B. Ianuario Beneventi episcopo capitis decollatione suscepit tempore Diocletiani imperatoris. ( Hucusque L.) Is cum tempore quodam Evangelium legeret in ecclesia Mesenatae civitatis, praesente episcopo Ianuario, frequenter enim eum pro sanctitate et prudentia eius visitare consueverat, vidit subito idem episcopus de capite eius flammam exsurgere, quam nemo alius vidit; et praenuntiavit eum martyrem futurum. Et post non multos dies idem diaconus tentus et in carcerem missus est. Ad quem visitandum cum venisset episcopus cum diacono suo Festo et lectore suo Desiderio, et ipse cum eo simul tentus, ac pariter omnes, cum aliis tribus, occisi sunt. (1052D) Eodem die natale S. Theclae virginis in Oriente in Iconio civitate: quae a Paulo apostolo instructa in confessione Christi, ignes ac bestias devicit: et post multa certamina ad doctrinas multorum, veniens Seleuciam requievit in pace.

Florus in A. T. L.: Eodem die Romae S. Lini papae et martyris: qui secundus post Petrum Romanam Ecclesiam novem annis regens, tempore Neronis martyrio coronatus est. (1053B) V. C., Romae depositio S. Liberii episcopi.

24. - VIII KAL. Conceptio S. Ioannis Baptistae. Et in Augustoduno natale S. Andochii presbyteri, Thyrsi diaconi, et Felicis: qui a S. Polycarpo ab Oriente directi ad docendum Galliam sub Aureliano principe sunt gloriosissime coronati. Siquidem flagellis caesi, in ultimo tota die inversis manibus suspensi, in ignem missi, sed non combusti; tandem vectibus colla feriuntur. Ubi Symphorianus, tunc viginti annorum, qui postea passus est, semper vigilias et orationes agebat.

B. V. C., Alibi depositio Rustici episcopi. T. L., Eodem die Lugduno depositio S. Lupi episcopi. B., Et reversio sanctae crucis.

25. - VII KAL. Vacat Baeda. (1054B) Florus in A. T. L., In Ambianis civitate, depositio S. Firmini episcopi et martyris: qui tempore Diocletiani et Maximiani imperatorum patriam parentesque relinquens, Galliarum confinia aggressus, Arvernorum, Andegavensium, Belvacensium atque Ambianensium populum, multitudine praedicationis et miraculis effulgens, convertit. Ubi et pro Christo passus est, et insidias persecutorum plurimas sustinuit. Hinc a Sebastiano praefecto comprehensus, post vincula et dira flagella custodiae traditus, clam noctis silentio in carcere est decollatus.

B. V. C., In Asia sanctorum Eucarpi et Bardoniani, et alii viginti sex. B., Et alibi depositio S. Firmini episcopi. D. L., Natale S. Cleophae, cui Dominus in resurrectione tertius apparuit. (1055B)

26. - VI KAL. Sanctorum martyrum Cypriani episcopi et Iustinae: quorum Iustina sub Diocletiano multa propter Christum perpessa, ipsum quoque Cyprianum, cum esset magus, et magiis suis eam dementare conaretur, convertit ad Christum: cum quo, postea iam episcopo et nobili doctore facto, martyrizavit sub Claudio principe.

B. V. C., Romae depositio S. Eusebii episcopi et confessoris. B., Alvernis depositio S. Apollinaris episcopi.

27. - V KAL. Natale SS. Cosmae et Damiani sub persecutione Diocletiani, praeside eius Lysia, in civitate Aegea: qui post multa tormenta, vincula et carceres toleratos, mare et ignes, crucem, lapidationem et sagittas divinitus superatas, capite plectuntur.

Addit L.: Cum fratribus Antinoo, Leontio et Euprepio. (1055C) Florus in A. T. L.: Ipso die natale S. Timothei discipuli Pauli, quem idem Vas electionis puerum assumens, omnem ecclesiasticam disciplinam docuit, et cum manus impositione accommodabilem Ecclesiis fecit. Hic pudicus et virgo permanens, apud Ephesum in monte qui vocatur Pion cum magno honore sepultus quiescit. L. , Primo loco: Natale S. Hyltrudis virginis quae amore Christi sponsum in terris fugiens, ei quem elegerat viriliter adhaesit, bonumque propositum laudabili fine conclusit. V. C., Et in Epheso S. Timothei ad quem Paulus apostolus scripit Epistolas. B., In Tarso Ciliciae passio SS. Taraci, Probi et Andronici.

28. - IV KAL. Vacat Baeda.

D., Hispaniis Corduba SS. Fausti, Ianuarii, et Martialis. V. C., In Africa SS. Martialis, Lauri [C., Laurentii], Romae S. Stactei [V., Stracti]. Et in monasterio Domini Salvatoris dedicatio basilicae B. Petri apostoli. (1056C) A. T. L., In Africa natale SS. Martialis, Laurentii, Faustini et Candidi. T. L., Eodem die Exuperii episcopi. A. T., In Gallia civitate Genua depositio S. Salonii episcopi et confessoris. T., Eodem die Romae passio S. Stactei. (1057B) Autissiodoro depositio S. Alodii episcopi. B., Romae natalis S. Iustini presbyteri. In Africa natalis SS. Martialis, Marii, Faustini. Autissiodoro depositio Fraterni episcopi.

29. - III KAL. Dedicatio ecclesiae sancti angeli Michaelis. (1057C)

Plenius V. et C.: Romae via Salaria milliario septimo, dedicatio basilicae sancti archangeli Michaelis vel in monte qui dicitur Garganus, ubi multa mirabilia Deus ostendit.

A. T. L., Autissiodoro depositio S. Fraterni episcopi. (1058B) B., Alibi natalis SS Sossii, Ianuarii. (1058C)

30. - II KAL. In Bethleem Iuda depositio S. Hieronymi presbyteri, qui obiit anno nonagesimo primo [B. om. primo].

Florus in A. T. L.: Qui sanctae Ecclesiae suo labore multa contulit; huic enim mundus crucifixus fuit et ille mundo, obiitque anno nonagesimo primo. V. C., In Placentia civitate S. Antonini. (1059A) V. C. A., In Mediolano translatio corporis S. Victoris martyris. L. et T., Ipso die natale sanctorum Victoris et Ursi martyrum. (1060A) C., Romae passio S. Sophiae cum tribus filiabus suis Pistis, Elpis, et Agapis. B., Et SS. Pistis, Elpis, Agapis, Sophiae.


HOME > 'MARTYROLOGIUM〈=0¤t_title=' in 'Beda, Martyrologium, p2, p11'
Beda, Martyrologium, p2, AUGUSTUS. <<<     >>> OCTOBER.
3272w 5.8120248317719 s