Beda_cps2, Super epistolas Catholicas, p2, 1HOME > '������������������������' in 'Beda, Super epistolas Catholicas, p2, 1'
>>> Beda, Super epistolas Catholicas, p2, CAPUT II.hide dictionary links

(PL 93 0041) CAPUT PRIMUM.

(0041B)

Petrus, apostolus Iesu Christi, etc. Advenae Latine, Graece dicuntur proselyti. Quo nomine appellabant Iudaei eos qui, de gentibus nati, in Deum credere et, circumcisione accepta, Iudaico more, iuxta Dei legem vitam ducere maluerunt. De quorum numero fuere quidam eorum qui in die sancto Pentecostes, quo apostoli Spiritum sanctum in ignis visione perceperunt, ad praedicationem eorum Christo crediderunt, dicente Scriptura quod Iudaei quoque et proselyti adessent. Electos ergo advenas dicit, qui de gentilitate ad agnitionem ac susceptionem divinae legis, ac perceptis sacramentis legalibus, ad acceptionem gratiae fidei pervenire meruerunt. (0041C) Unde sanctus presbyter Hieronymus de his loquens ait: « Quia Petrus post episcopatum Antiochensis Ecclesiae, et praedicationem dispersionis eorum qui de circumcisione crediderunt in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia et Bithynia, secundo Claudii anno, ad expugnandum Simonem magum Romam pergit. » Sed et nos si veraciter cum propheta, Deo dicere possumus: Quoniam incolae nos sumus apud te in terra, et peregrini sicut omnes patres nostri (Psal. XXXVIII) , ad nos quoque Epistolas beati Petri scriptas credere et ut nobis missas legere debemus. (0041D) Denique in ipsis Epistolis, quasi alibi patriam habentes, nos admonet, dicens: Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere a carnalibus desideriis (I Petr. II) . Quod vero adiungitur, dispersionis, significat quia dispersi sint a Ierosolymis in persecutione quae facta fuerat sub Stephano, vel certe aliis multifariis persecutionibus sint pro fide vel a Iudaeis vel a gentibus afflicti, a propriis saepe sedibus pulsi, ut in Actibus apostolorum legimus. Sed et Paulus ad Galatas: Tanta, inquit, passi estis sine causa, si tamen sine causa.

Dispersionis Ponti, Galatiae, etc. Omnes hae provinciae sunt Graecorum in Asia. Sed et alia Bithynia est in Europa, de qua illi qui in Asia sunt Bithyni originem ducere perhibentur. Illa autem quae in Asia est Bithynia, vocatur et maior Phrygia, quae Hiera flumine est a Galatia disterminata.

Secundum praescientiam Dei Patris, etc. (0042B) Adhaerent hi versiculi ad hoc quod praedixerat, Electis advenis. Electi namque erant secundum praescientiam Dei Patris. Unde et apostolus ait: Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Et alibi: Sicut elegit nos in ipso ante nundi constitutionem. Electi autem erant ad hoc, ut per donationem Spiritus sancti sanctificarentur, emundati ab omnibus peccatis, ut obedire inciperent Domino Iesu Christo, qui per inobedientiam protoplasti perierant, ut aspersi sanguine eius potestatem Satanae vitarent, sicut Israel per agni sanguinem Aegyptorum dominatum declinavit. Aspersionem autem dicit more Scripturae veteris, ubi quae sanctificanda erant, sanguine hostiarum solebant aspergi. (0042C) Caeterum ipse Dominus dicit manifeste de eo: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Ioan. VI) .

Gratia et pax multiplicetur. Ut quod bene coepistis, perfecte compleatis. Bene primo gratiam, postea nominat pacem, quia sine gratia Christi ad pacem reconciliationis pervenire non possumus, imo nihil pacificum, nisi per gratiam eius habere valemus

Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Iesu Christi. Ita Deo Patri laudes benedictionis refert, ut Dominum Salvatorem nostrum, et Deum demonstret esse et hominem. (0042D) Cum enim dicit, Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Deum quidem Domini Iesu Christi appellat, quia ipsum Dominum Christum, hominem factum fuisse meminit; Patrem autem Domini nostri nominat, quia eumdem Dominum nostrum Dei Filium semper exstitisse non dubitat.

Qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos, etc. Iure benedicitur a nobis Deus, qui, cum nostris meritis generati fuissemus ad mortem, sua nos misericordia regeneravit ad vitam. Et hoc per resurrectionem Filii sui, cum in tantum nostram dilexerit vitam, ut illum pro hac mori disponeret, atque eadem morte per resurrectionem destructa, spem nobis exemplumque resurgendi monstraret. Mortuus namque est, ne nos mori timeremus. Resurrexit ex mortuis, ut et nos per eum resurrecturos esse speraremus. (0043A)

In haereditatem incorruptibilem, etc. Incorruptibilem, inquit, propter vitam coelestem, quae nec senio, nec morbo, nec morte, nec aliqua moestitia tangitur. Incontaminatam, quia nullus in eam potest immundus intrare. Immarcescibilem, quia nec ipsis beatorum hominum mentibus ex longo usu coelestis illa conversatio valet aliquando vilescere, quomodo praesentis saeculi luxus et deliciae solent nonnunquam diutina consuetudine et usu in fastidium verti.

Conservatam in coelis in vobis. Conservatam in vobis dicit, pro eo ut diceret, conservatam vobis, id est ad hoc conservatam nunc, ut vobis tempore praestituto reddatur in coelis. (0043B) Vel certe conservatam in coelis in vobis, quia qui dedit credentibus potestatem filios Dei fieri (Ioan. I) , ipse dedit eiusdem potestatem haereditatem in coelis accipere, perseverando usque in finem ut salvi sint. Et ideo conservatam dicit in illis haereditatem, quorum meritis, iuvante Domino, perveniendum novit ad illam, quia qui non servaverint disciplinam Patris, haereditatem ab eo non merentur accipere.

Qui in virtute Dei custodimini per fidem, etc. Et Dominus ait in Evangelio: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Ioan. XIV) . Et iterum: Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Marc. X) . Paratae ergo sunt sedes in regno Dei, paratae mansiones in domo Patris, parata salus in coelis, tantum faciat se dignum qui accipere desiderat. (0043C) Sed quia nemo suo tantum conamine dignus fieri, suisque viribus ad aeternam potest venire salutem, recte praemittitur: Qui in virtute Dei custodimini per fidem. Neque enim quisquam suae libertatis potentia custodiri valet in bonis, sed illius per omnia quaerendum est auxilium, ut perficiamur, a quo initium bonae actionis accepimus.

In quo exsultabitis, etc. Quod dicit In quo, significat in eo quod tempore novissimo salus parata revelabitur, ac dignis dabitur. De quo et Dominus ait: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Ioan. XVI) .

Modicum nunc, si oportet, contristari. Oportet, inquit, contristari, quia non nisi per tristitiam saeculi labentis et afflictiones potest ad gaudia aeterna perveniri. (0043D) Modicum autem dicit, quia ubi merces aeterna retribuetur, breve videbitur ac leve totum fuisse quod in saeculi tribulationibus grave videbatur et acerbum.

Ut probatio fidei vestrae multo pretiosior sit auro, etc. Et Sapientiae liber passiones sanctorum auro quod per ignem examinatur comparat, dicens de Domino: Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos (Sap. III) . Quia nimirum quos in camino tribulationis fideles probaverit, hos in gaudio retributionis quasi placabilem sibi hostiam assumet. Et bene patientia sanctorum auro assimilatur, quia sicut in metallis pretiosius auro aliquid non est, ita haec apud Deum omni est laude dignissima. (0044A) Hinc etenim scriptum est: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius (Psal. CXV) . Sicut enim aurum in fornace clausum ignibus examinatur, prolatum vero foras cuius sit fulgoris apparebit, ita fidelium constantia inter infidelium quidem pressuras contemptibilis videtur ac stulta; sed ubi tempus retributionis, finito certamine tribulationum, adfuerit, tunc quantae fuerit gloriae quantum flammis passionum profecerit, eorum virtus ostenditur. Unde apte subiungitur:

Invenitur in laudem et gloriam, etc. (0044B) Invenitur autem in laudem probatio fidei, cum laudans eam Iudex dicet: Esurivi, et dedistis mihi manducare, etc. (Matt. XXV) . Invenitur in gloriam, cum praemittit eamdem glorificans: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Ibid.) . Invenitur in honorem, cum, cadentibus impiis in supplicium aeternum, iusti ibunt in vitam aeternam (Ibid.) . De quo ipse ait: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus (Ioan. XII).

Quem cum non videritis, diligitis, etc. Et Paulus ait: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II) .

De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, etc. Exquisierunt et scrutati sunt in occulto a Domino, vel ab angelis, de futura Evangelii gratia, quando vel quo ordine salus aeterna mundo adveniret, quod in eorum libris invenitur. Unde et unus ex eis pro magno scientiae salutaris amore vir desideriorum appellari ab angelo meruit. (0044C) Prophetabant autem loquendo palam hominibus, et exponendo quae in occulto internae contemplationis ipsi cognoverant.

Scrutantes in quod vel in quale tempus significaret in eis Spiritus Christi, etc. Has glorias significavit evangelista, cum ait: Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus (Ioan. VII) . Duae autem sunt Domini glorificationes, secundum suscepti hominis formam: una, qua resurrexit a mortuis; et alia, qua ascendit in coelum ante oculos discipulorum suorum. Restat tertia, et ipsa in conspectu hominum, cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum ut reddat unicuique secundum opera sua.

Quibus revelatum est quia non sibimetipsis, etc. (0044D) Inter multa arcana quae revelata sunt prophetis, cum diligenter de futura salute scrutarentur et exquirerent, etiam hoc illis revelatum est, quia non in diebus eorum eadem salus, sed in vestris potius, qui in fine saeculorum nascimini, esset adventura temporibus. Haec ideo dicit, ut admoneat eos curam gerere salutis oblatae, quam tantisper amabant prophetae et iusti priores, desiderantes illo tempore vivere in mundo, quo ablatis e mundo statim liceret coelestia regna conscendere.

Per eos qui evangelizaverunt in vos, etc. (0045A) Supra dixerat prophetas Spiritu Christi praenuntiasse passiones eius et posteriores glorias, et nunc eadem dicit apostolos eis nuntiare Spiritu sancto misso de coelo. Unde patet quia idem Spiritus Christi erat in prophetis prius, qui postmodum in apostolis; ideoque eamdem fidem passionis Christi et posteriores glorias, utrique populis praedicabant, illic adhuc venturam, isti iam venisse; ac per hoc unam esse Ecclesiam, cuius pars carnalem Domini adventumpraecesserit, pars sit altera secuta.

In quem desiderant angeli prospicere. Constat profecto quia tanta eius qui passus est pro nobis hominis Iesu Christi posterior gloria successit, ut etiam angelicae in coelo virtutes, cum sint aeterna felicitate perfectae, non solum immortalem Deitatis magnificentiam, sed et assumptae humanitatis eius claritatem semper aspicere gaudebant. (0045B) Verum diligentius intuendum quomodo dicat quod in eum desiderent angeli prospicere, cum desiderium dici non soleat eius rei quam habemus, sed quam volumus habere, nam nemo desiderat quod habet. Quomodo ergo in Christum prospicere desiderant, cuius faciem cernere nunquam cessant, nisi contemplatio divinae praesentiae ita supernae patriae cives beatificat, ut ineffabili nobis ordine et semper eius visa gloria satientur, et semper eius dulcedinem quasi novam insatiabiliter esuriant? Nam, sicut beatus papa Gregorius, delicias cordis et corporis mirifice distinguens, ait corporales deliciae, cum non habentur, grave in se desiderium accendunt, cum vero habitae eduntur, comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt. (0045C) At contra spirituales deliciae, cum non habentur, in fastidio sunt; cum vero habentur, in desiderio sunt; tantoque a comedente amplius esuriuntur, quanto et ab esuriente amplius comeduntur. In illis appetitus saturitatem, saturitas fastidium generat; in istis autem appetitus saturitatem, saturitas appetitum parit. Augent enim spirituales deliciae desiderium in mente dum satiant, quia quanto magis earum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur quod amplius ametur. Potest autem quod ait: In quem desiderant angeli prospicere, etiam de Spiritu sancto recte intelligi, de quo promiserat: Qui evangelizaverunt in vos Spiritu sancto misso de coelo. (0045D) Namque hoc beatus Petrus ad gratiam referre divinae pietatis voluit, quod eum qui tantae maiestatis est et gloriae, ut semper eius visio sicut et ipsius Patris et Filii (quia nimirum una eademque est) desideretur ab angelis in coelis, causa salutis humanae ad terras Spiritum miserit, atque illustrandis fidelium mentibus infuderit.

Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, etc. Quia vobis, inquit, hoc promissum est, ut revelationem Iesu Christi videatis post hanc vitam, quam nunc angeli vident, quanto maior est gratia vobis promissa, tanto amplius digni esse curate ut eam percipere valeatis. Succingit lumbos mentis, qui hanc et a cogitatione restringit. Et recte dicit: Sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi, quia qui succinctis lumbis mentis, id est, mente et corpore castus, Domini adventum exspectat, merito, quando revelatur, sperat. (0046A) Nam qui Domino se placere non novit, merito spe bonorum, carnes ne citius adveniat, metuit.

Quasi filii obedientiae, etc. Recte filios obedientiae vult illos existere, quos in praefatione in obedientiae et aspersionem sanguinis Iesu Christi dixerat electos.

Sed secundum eum qui vocavit vos sanctum, etc. Huic simile est illud in Evangelio: Estote igitur vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V).

Et si Patrem invocatis eum. Dicendo in oratione: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI) .

Qui sine acceptione personarum iudicat, etc. Non ut pater carnalis qui filiis peccantibus indulgentius parcere quam famulis consuevit. (0046B) Pater autem Deus tantae iustitiae et pietatis est, ut et servos humiles atque obedientes, imo et hostes sibi manum dantes mutet in adoptionem filiorum, et rursum eos qui filiorum nomine videntur honorabiliores, pro culpa inobedientiae prorsus haereditatis perpetuae reddat exsortes.

In timore incolatus vestri tempore conversamini. Ne videlicet per desidiam et negligentiam tanto Patre existatis indigni, et dum tempore praesentis incolatus securi sitis, ad promissam patriae beatitudinem pervenire non possitis.

Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, etc. (0046C) Quanto maius est pretium quo redempti estis a corruptione vitae carnalis, tanto amplius timere debetis, ne forte ad corruptelam vitiorum revertendo animum vestri Redemptoris offendatis.

Renati non ex semine corruptibili, etc. Tale est in Evangelio Ioannis: His qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Ioan. I) . Sicut ergo incorruptibile est pretium dominicae passionis quo redempti sumus, ita etiam incorruptibile est sacramentum fontis sacri quo renascimur. Quae ita sibi invicem connectuntur, ut unum nobis sine altero salutem conferre nequeat. Quia nimirum Dominus ita nos tempore Incarnationis suae suo sacro sanguine simul omnes redemit, ut nos quoque nostro tempore viritim per regenerationem baptismi, ad consortium eiusdem regenerationis pervenire debeamus. (0046D) De qua regeneratione bene dicitur quia non ex semine corruptibili, sed per verbum Dei vivi et permanentis in aeternum agatur, ut hinc colligatur quia sicut ex semine corruptibili caro quae corrumpitur nascitur, sic per aquam verbo Dei consecratam vita nobis quae fidem nesciat tribuitur. Quod et apte prophetico astruit testimonio, subiiciens:

Quia omnis caro ut fenum, etc. Sicut ergo corruptibilis corruptibilem caro generat carnem, ita verbum Domini, quod manet in aeternum, aeternam his quos ex aqua recreat in carne simul et anima vitam dat. (0047A) Huius testimonii sanctus Cyprianus, in libro de Habitu Virginum, ita meminit: « Clamat inquit, Isaiae Deus: Omnis caro fenum, et omnis claritas eius ut flos feni. Aruit fenum, et flos decidit, sermo autem Domini manet in aeternum. » Neminem Christianum decet, et maxime virginem non decet, claritatem ullam computare carnis et honorem, sed solum appetere sermonem Dei, bona in aeternum mansura complecti. Aut si in carne sit gloriandum, tunc plane quando in nominis confessione cruciatur, quando fortior femina viris torquentibus invenitur: quando ignes, aut cruces, aut ferrum, aut bestias patitur, ut coronetur. Illa sunt carnis pretiosa monilia, illa corporis ornamenta meliora. Non autem turbet lectorem quod in hac prophetae sententia, ille claritatem, nostra Translatio gloriam posuit, namque ex uno Graeco, quod est δόξα, utrumque solet Latine transferri.


HOME > '������������������������' in 'Beda, Super epistolas Catholicas, p2, 1'
>>> Beda, Super epistolas Catholicas, p2, CAPUT II.
2350w 24.529735088348 s