Bene_Franz_von_cps4, Elementa medicinae practicae volumen 1, p19, 184HOME > 'moleste' in 'Bene_Franz_von, Elementa medicinae practicae volumen 1, p19, 184'
Bene Franz von, Elementa medicinae practicae volumen 1, p19, § 183. <<<     >>> § 185.hide dictionary links

(234) § 184.

Febris intermittens saepe saepius se annunciat per p r od r om a; homo antea apparenter sanus persentit lassitudinem muscularenn, ita ut post motum quemvis corporis solito citius fatigetur, animus evadat morosior, appetitus cibi minor, post cibum ingestum experiatur molestias, sensum ponderis (235) in regione epigastrica, subinde ructus ac vomituritiones, alvus sit irregularis, faciei turgor ac rubor laetus imminuantur, caput reddatur gravius. Symptomata haec non sunt constantia, nec post illa semper febris intermittens comparet, tantum tempore epidemiae regnantis et in homine iam hac febri saepius afflicto, ex prodromis observatione repetita cognitis cum probabilitate valemus praedicere futuri morbi eruptionem. Durant haec prodroma per paucos dies, subinde per septimanas, sed saepe nulla observantur; in homine apparenter sano comparet statim paroxysmus, in quo distinguimus stadia tria, scilicet frigoris, caloris ac sudoris.

Incipit paroxysmus cum sensu dedolationis maioris totius corporis, imprimis spinae dorsi et articulorum extremitatum, cum capitis gravitate, saepe temulentia, cutis imprimis faciei pallore, oscitatione ac pandiculatione, quibus mox accedit horripilatio, seu sensatio frigoris levis, qualis excitatur, dum cutis inopinate aqua frigida perfunditur; frequentissime incipit haec sensatio frigoris in spina dorsi, in regione plexui coeliaco respondente, inde percurrit totum corpus. Symptomatibus his mitioribus subinde tantum per pauca minuta, subinde per plures horas excurrentibus, comparet sensatio frigoris intensioris, quod frigus semper subiective maius est, quam obiective; aeger omnis frigus magnum accusat, calorem quaerit, se multum obtegit, dum tactus hominis sani temperaturam parum imminutam percipit, saepe tamen frigus hoc i et obiectivum est. Sub hoc stadio pro diversa constitutione individuali aegri, intensitate morbi et charactere eius specifico diversa observantur symptomata: in omnibus lassitudo muscularis est magna, aegrum etiam robustum in lectum coniiciens, turgor vitalis in cuti imminutus ideo facies collabitur, simul cutis contracta est, ut ab actione frigoris externi, dicitur anserina, circulatio sanguinis in vasis cutaneis retardatur, sanguis stagnat quasi in venis, inde enascitur color lividus, quem imprimis observamus in unguibus, labiis oris et apice nasi, hinc inde etiam in reliqua cuti, imprimis in facie, (236) quae propterea apparet variegata. Sanguis congeritur magis in partibus internis, imprimis in corde, pulmonibus et encephalo, propterea experiuntur aegri plurimi dyspnoeam, sensum ponderis in pectore, respirationem difficilem, tussim violentam, siccam, cordis palpitationes, pulsum frequentem, contractum, parvum, non raro inaequalem, irregularem, caput grave, temulentum, sensus externos plus minusve obtusos, non tantum visum, auditum, olfactum, gustum, sed etiam tactum, ita ut subinde in stadio frigoris intensi ignis cuti admotus produxerit combustionem, quin aeger dolorem sensisset, se et excretiones omnes in genere imminutae, impeditae sunt; ita cutis est arida, imo et ulcera forte iam longiori tempore praesentia, fonticuli exsiccantur; ita et cavum oris redditur moleste siccum, propterea siti vexatur aeger; appetitus cibi est nullus, aversatio, non raro vomitus, qui frequenter provocatur per liquida magna quantitate ingurgitata; alvus est obstipa, urina parca, tenuis aquosa; fluxus catamenialis forte praesens non raro sub hoc stadio supprimitur; artus tremunt, similis tremor observatur in labiis oris, in maxilla inferiori, unde stridor dentium, subinde spasmi evolvuntur. Stadium hocce in casibus nonnullis brevissimum, paucorum minutorum, saepius unius vel plurium horarum, raro tamen ultra sex horas excurrit; successive imminuto frigore comparet Stadium c a lo ris, sub quo circulatio evadit liberior etiam in cuti, ideo turgor vitalis ac rubor cutis, imprimis faciei iterum redeunt, imo exaltantur, calor animalis fit et subiective, et obiective maior, respiratio liberior et plenior, pulsus arteriarum maiores et magis aequabiles. Cephalaea perdurat et sub hoc stadio, sed dolor gravativus premens mutatur in pulsatorium, saepe ita intensum, ut delirium quoque provocet; sitis magna sub hoc stadio est minus molesta, per aquam facilius placanda; urina evacuatur profunde flava, saepe flavo-rubicunda, flammea. In genere hoc stadium per longius tempus durat, quam stadium frigoris, per duas, tres, subinde per duodecim in horas et tunc evolvitur (237) Stadium sudoris, sub quo cutis universa perfunditur sudore moderato calido; symptomata omnia molesta cito decrescunt; aeger incidit saepe in somnum pacatum; evigilans sentit caput liberum, symptomata febris plurima evanida, urina tunc evacuata mox turbatur, ut plurimum sedimentum lateritium deponit, non raro circa labia oris comparent vesiculae parvae, liquore albo pellucido repletae, subinde prurientes; vocatur hydroa febrilis vel herpes labiorum febrilis.


HOME > 'moleste' in 'Bene_Franz_von, Elementa medicinae practicae volumen 1, p19, 184'
665w 2.5632770061493 s