Benessa_Damianus_cps8, De morte Christi, 7HOME > 'praetor' in 'Benessa_Damianus, De morte Christi, 7'
Benessa Damianus, De morte Christi, Damiani Benessae De morte Christi liber VI <<<     >>> Damiani Benessae De morte Christi liber VIIIhide dictionary links

(85) De morte Christi liber septimus Damiani Benessae

(85')
7 Pilatus stratis tepido sub uellere lanae
Carpebat dulcem per mollia menbra quietem,
Quem rerum species reflantem uisa tenebat.
Ante pedes claro stabat sol aureus orbe,
Mirantur terras conuexa nitentia mundi    5
Non propria fulgere die; tum lucida contra
Cuncta datur uacuo numerari sidera coelo.
Paruaque fragosis exire animalia lamis
Visa, globos coeni moli collapsa rotatae
In solem pedibus iaculari, et flamine buccae    10
Horrendum octipedi medio de uentre sonantis, (86)
Lucentesque uiros mox terris instar oriri
Astrorum et radiis mortalia cernere coelo.
Ecce fores subito irrumpunt, atque atria late
Complerant fremituque uirum caua tecta resultant.    15
Excutitur somno, fugit illicet omnis imago.
Ingressus thalamum lecto puer astitit aureo
Et simul exponit factum, Christumque ferebat
Adduci scribis et multo milite uinctum.
Exurgens stratis comit simul ora caputque    20
Et paludamentum componit more Quiritum. * 
Postibus* egresso Christus mox sistitur, illum
Inde resistenti referebat ad hostia scribae
Mortis agi tunc turba reum, quem festa tenebat
Lux extra, ne se gentili poluat usu,    25
Instabant quando celebris solennia Paschae.
Heu procul a uero miseris mortalibus ultro,
Flagitium postquam conceptum est culpaque sedit,
Mens agitur, frustraque nihil mactare nocentem
Non pudet, at contra uitant contingere ualuas,    30
Quod sceleri non Lex, non quisquam ascripserit unquam!
Hunc oculis Pilatus obit tacitusque pererrat,
Et secum repetit memori tunc pectore noctem:
Ac quo rem melius percenseat, appetit ultro,
Sic uisum, partes praesentes cernere coram.    35
Hinc mouit, gradiens simul atque tribunal iniuit,
Conspectum populi lustrans circumtulit ora.
Continuo cunctis indicta silentia uoce
Praeconis licuitque oranti surgere demum.
Accessum passim postquam data copia fandi,    40
Dehinc caeptum studio contendere protinus acri.
Quidam sic medio sermonem occaepit et inquit:
"Non* tam maturo frustra tot tempore, praetor,
Adsumus, et uinctum stipati milite multo
Offerimus, pridem* nunquam intellecta docendo    45
Qui circum populos turbauit et omnia miscet, (86')
Cuius compesci non unquam audacia quiuit.
Longa quidem series dictis perstringere cuncta,
Si repetam quae nostra dies, quae passa parentum est,
Dum communem audax reprobat petulantia uitam,    50
Et sapiunt quidam dum captus amplius haustu
Humani stultique fugacia mente sequuntur.
At nunc non temere hinc* transacti longius aeui
Ambages arcens rerum compendia carpam.
Arenti* cute uir latebris regressus heremi    55
Herodis thalamo dum uoce resistit aperta,
Occubuit nuper media compraehensus in aula.
Quid referam, qualis se nostrae Gesius urbi
Inuexit, fretus qui libertate loquendi
Suadebat ceruice iugum depellere nostros?    60
Quin et dum Gamalas contracto ciue repugnat
Romanis, urbem ciuili caede repleuit.
Quorum* nil sane* perterruit exitus istum:
Commouit gentes quin haec exempla secutus
Fine pererrato regni, lateque uagatus    65
Vrgebat circum Romana repellere iussa,
Atque sibi pariter deposcit regis honorem.
Sistimus hunc ideo, ut feriat sententia sontem,
Tale impune foret neu factum audacius ulli. "
Haec fatus siluit, compresso Christus at ore    70
Perstabat tacitus contra, nil protinus hiscens.
Interea dictis pulsat Pilatus et inquit:
"An ne* ausus tantum sperabas posse moueri
Sceptra armis pridem* prisco possessa Quirino?
Infausto nec te commorunt omine saepe    75
Frustra caepta uirum, quod non conatibus ullis
Optatus uoto successus contigit unquam? "
Simplicitas poterat sat respondere roganti,
Noxa quod obiectum prorsus non arguat ulla,
Et qui mortali captu maiora ferebat    80
Prae sese uultus sat honesta luce refulgens.
(87)
Atque* ideo cum iam nil diceret amplius, illum
Hic dictis iterum pulsabat: "Forsitan et rex
Tu uerus? Tanto species tua praestat honore! "
"De me fers, animus reputans ut commouet", inquit:    85
Dictis obticuit non amplius hiscere .
Poenituit caepti pensantem dictaque et actus:
Nam ueri patuit mox lumine limes hyulco,
Ambitione procul qua uitae simplicis illum
Protinus esse uidet, nulloque tumescere fastu.    90
Tunc* sese reuocans sedato pectore fatur:
"Quam multa obicitis, longe sincaera repellit
Pectore quae forti culpae non conscia perstat
Simplicitas: quis sontem animum coelauerit unquam,
Non labet ut media in causa, neue haereat ultro? "    95
Continuo his dictis uoces caua tecta uolutant.
Surrexit* quidam, coram progressus et inquit:
"Quin nunquam, tellus nostra est quam longa, docendo
Cessauit studio laetus discurrere tali.
Montanae incipiens Iudaeae a finibus omnem    100
Lustrabat tractum circum lateque iacentem
Suadebat peragrans Galilaeam, saepe secundas
Qua reuocat Iordanus aquas retroque pererrat,
Hac legis documenta serens ignota recentis.
Non lassabatur populorum cogere turmas,    105
Instituisse nouum nec sat sibi dogma, sodales
Legerat* huic operi, si terras mouerit olim,
Sufficere haud solus uisus conatibus illis,
Pergebatque nouos sociis superaddere coetus,
Differri credens totum sic posse per orbem. "    110
Protinus* his dictis subiecit Pontius: "Illum
Hinc* agite et citius procul hinc abducite uinctum.
Illicet Herodem talis sententia spectat,
Permissa est cuius Galilaea et subdita sceptris,
Si namque, ut fertur uulgo, Galilaeus et iste. "    115
Ausus Pilati uerbis opponere nemo:
Mox hominem regi pariter causamque relegat. (87')
Nam forte accitum lux illum festa tenebat,
Quando frequens populus passim concurrit in urbem,
Aede sacrum celebret rite ut redeuntibus annis.    120
Postquam* uersa domus propria et maduere penates
Caede, simul fatis rapientibus occidit ipse
Herodes; regni solium diuisaque sceptra
In partes abiere; simul subscribere uisum
Augusto: propriam partem mox iussus adiuit    125
Heres, cui certo praescripti limite fines.
Ante obitus quondam dilectum extremaque fata
Antipatrum postquam obtruncat, crudelis amatae
Cuius fraude lares Marianae stirpe necata
Foedarat, ne forte dolo iactauerit ullus    130
Sese, perfidiam ualeatue ascribere lucro.
Ah miserae matri Marianae caedis iniquae,
Qui nocuit, sedit nimium dolor ossibus imis,
Atque indigna domus iniuria facta paternae!
Ille dolor primum mouit, post culpa penates    135
Vertit non cessans, tabo et maduere suorum.
Demum foeda lues turpi tentigine regem
Corripiens toto serpebat corpore raptim.
Infoelix* caedis tot poenas ille luebat,
Vberibus quia nata recens erepta parentum    140
Crudelis miles laniarat pignora ferro.
Nam regnum fuerant* regis mandata per omne,
Quem nimis angebant, quae dudum corde recondit,
Si qua iam posset tandem sic perdere regem,
Audit quem certo praedici carmine Vatum,    145
Aduentu percussa ducum dum sceptra requirit
Vrbs, cum gente noua cum toto affluxit Eoo.
Partitur* moriens regnum; post ampla patentis,
Quem regi peperit Samaraei nominis uxor,
Regna gubernabat Galilaeae, uita perinde    150
Mitior ut morum discens tam tutior esset
Fratre suis dudum regnis extorre, Quiritum
Illico quo fasces subiise et iura uidebat. (88)
Illum eadem sed fata manent, et poena merenti
Instabat, nunquam segnis punire nocentes.    155
Hic* ausus fratris sacrum temerare cubile,
Nec sat crudeli tantum scelus aedere, quin et
Plus solito quo se mortalis gloria tollit,
Cum culpam argueret, ceruicem demetit ense.
Vtque scelus fieret tantum maturius, ecce    160
Deuinctum manibus ducunt post terga reductis,
Ludibrio* haeredi fatis seruantibus illum,
Qui puer elapsus Iudaeis finibus enses
Subtractus caedi patris uitauerat olim,
Quando aruis foelix illatum Aegyptus opimis    165
Excaepit, pueroque diu timuere parentes.
Post* obitum regis surgunt inuisere tandem
Extorres natale solum, promissaque uotis
Arua patrum; senior cursu dux praeuius anteit,
Pondus* dulce gerens, post pando mater asello    170
Qua carpebat iter, transmittunt aequor apertum
Aegypti circum qui pinguia pascua cernunt.
Finibus egressos traiecto* flumine Nili
Mox Arabum deserta siti plaga caepit, harenis
Est iter, et celeri pede Cassius agger aditur.    175
Littoribus longis praecinctus tendit in aequor
Mons, circum saxis illata infringitur unda,
Qua rapti fertur bustum memorabile Magni.
Pulsibus interea gradientum terra sonabat,
Spectantumque oculis uelox fuga tollit euntes.    180
Infert uicinae regioni et retro relicta
Aspectu pereunt properantibus: illicet arua
Vlteriora procul tenui, ceu nubila, primum
Apparent uisu, spacii discrimina sensim
Decrescunt, currunt Sirbonis littora praeter.    185
Vertice summisso hac palmas flectebat Idume,
Vt suaues liceat cariotas carpere lassis.
(88')
Dextrum iter arripiunt, et te, Iudaea, petebant.
Hic* intellectum qui nam moderatur habenis
Iudaeae, monitique alio diuertere pergunt    190
Et Nazareti decernunt sistere tandem,* 
Atque diu certos illic habuere penates.
Pauca memor iuuenis quamuis tradantur in aeuum,
Nam degebat ibi primis inglorius annis,
Verum* post noti quaesita piacula sacri    195
Fama uiri passim regno percrebruit omni
Ostentis sese insignem facientis et ore.
Hinc* regem dudum diuturna cupido tenebat
Multa rogare uirum et responsa haurire uicissim.
Adducto gliscunt per pectus gaudia regi,    200
Alloquiturque uirum confestim, primus et infit:
"Vt tot criminibus ualeas euadere liber,
Astat qui causam iudex cognosceret aequus.
Fare age, quam pandis, quae sunt decreta recentis
Doctrinae? Pariter quae fingis, qualia monstra?    205
Sectatorque tuus qua pollet praeditus arte?
Omne tui capitis ius cessum et summa potestas
Est nobis, modo ne pigeat signum aedere coelo,
Ereptum hinc tollam Galilaeae in regna patentis. "
Perstabat contra dictis immobilis ille,    210
Vt scopulus uariis quatitur qui fluctibus alto,
Alluitur pelago, saxis illisa reclamat
Vnda tamen, nixu nec cautem dimouet ullo.
Vt* uidit frustra tentantem saepe repelli,
Continuo praeceps subitam* excandescit in iram,    215
Abducique uirum iussit medioque locari
In ludum turbae petulanti: accurritur illo,
Atque ictus resonat certantum uocibus aether.
Ille toga residet pura de more Quiritum,
Certamen proceres si quando uocabat honorum,    220
Quaesierant demum tunc sic illudere capto.
Sed non simplicitas contra moresque colore
Innocui poterant uestiri dignius ullo. (89)
Nil grauius tamen impurae uitaeque scelestae
Integra est probitate uiri, quae nescia flecti    225
Fortunae cunctos aduersae sustinet ictus,
Virtutumque alacri contendit in ardua gressu.
Illicet insanis rumpunt clamoribus auras
Alternantque uices et inania iurgia iactant.
At* simul ut uisum satis illusisse merenti    230
Longe aliud, caetus soluunt redduntque cateruae,
Ductum ut restituant Pilato: antiqua simultas
Hinc stetit et tali rediit mox gratia facto.
Ducitur irrisus diuulso crine Magister
Et mento pariter, uultum desputus honestum.    235
Namque haec doctrinae sunt reddita praemia sacrae,* 
Vt* tradi cepta est patriis in finibus olim.
Cardine in occiduo suspensis Cynthia bigis
Stabat adhuc dubiae peragens spacia ultima noctis.
Sibila stridoresque meant gradientibus una,    240
Et qua diuertunt, nocturna silentia frangunt.
Postquam incomposito praetoria turba tumultu
Percussit, subito commotus Pontius exit;
Audit ut est habitus, uinctum una et cernit Iesum.
Ingens exoritur subito contentio uocum    245
Poscentis temere heu* turbae, tum praesidis, una
Insontem damnare reum uitantis, et inde
Parte tamen vulgi superatus uocibus inquit:
"Tollitis* et causam dudum clamore grauatis,
Dignam morte tamen non culpam adducitis ullam.    250
Id demum est odio conquirere iudicis auram.
Quin etiam nobis hominem qui reddidit, ipso
Ecce modo abstinuit nil prorsus caede nocentis.
Sed praestat uestro tantum seruire furori:
Ast hodie regis fuerimque exempla secutus,    255
Si quantum ualeat robusto hunc milite caedam,
Vt* lueret, uili quantum uos pendidit olim,
Et discat posthac in uita cautior esse,
Vel nullum facinus si solum crimine falso
Nouerit ulcisci, tanti nomenque stetisse    260
Delatum, infensus fuerit cuicunque senatus,
Oderit aut maior, pars siue potentior urbis.
(89')
Sic stant iam pridem* mortalia regna timore,
Saeuius et spectare licet non uerbere quicquam. "
Dictis deinde fremit non claro murmure vulgus,    265
Donec voce refert ueri simulator aperta
Posse nihil fieri culpa, nil iudice dignum,
Prensus si tandem modo laetum euaserit ille,
Tollit et antiqua Pharisaeum ab origine nomen,
Vsque stetisse fidem Iudaea in gente decusque    270
Egregio generi, leuius* si puniat, illum
Caesareas partes grata non mente tueri.
Iniectum dubium praetorem pectore mouit,
Romanus cessit pulsus uelut ordine miles,
Hostis quando subit praensis non impiger armis.    275
Inde abit et secum tacitus tunc multa reuoluit:
Fato posse rapi sperat, si corpore plagas
Viderit, et casum Iudaeus sortis acerbae;
Humani demum miseret nos quando doloris,
Cum iam mutatam fortunam euersaque cuncta    280
Cernamus, speciem nec rerum agnoscimus ipsam.
Ceu* quercus, tenuis quam nunquam commouet aura,
Sed quacunque tamen flatus uiolentior alto
Incubuit, frondes et tota cacumina flectit,
Impellat donec uertens radicibus imis,    285
Pilatus liquit sic se per lubrica pronum,
Qua tracturus erat miseranda labe ruinam,
Nec nixu infoelix stabili uestigia firmat:
Vertitur ut uariare uidet mutabile vulgus.
Continuo* ingressus quam plurima pectore uoluit    290
Atque introduci dubius mandauit Iesum.
Astitit ut, placido repetens sermone rogabat:
"An rex, et nato regali stemmata stirpe
Deberi iactas? Liceat modo promere uerum. "
Haec* fatus breuiter praetor mox comprimit ora.    295
"Sponte petis uel te potius commouerit alter
Talia scitari nostrosque inquirere gressus? "
Christus ait, dictis atque illico comprimit ora.
"Non* ego Iudaeus, non uestrae legis alumnus,"
Ille refert, "populus seniorum, et detulit omne    300
Tete consilium: quid tantum offenderis illos? "
(90)
Mox* Christus nuper respondit rite petitis:
"Quid me de regno scitaris? Praestitit amplam
Res non illa fidem castrensi robore tuta est
Regia quod sedes, defensa satellite multo    305
Atque adeo nunquam pro me decernere ferro
Abnuerent, regnum modo si terrestre fuisset
Nostrum? Nec potius captiuos uindicet ultro
Libertati animos, generoso turpia pellens
Pectore, si fortes discant superare ferendo    310
Cuncta aduersa simul, uirtus incognita terris
Quae remanet longe procul hinc semota recessu. "
"Hoc* quodcunque tamen regnum est, regemque necesse
Temet", ait, "quamuis degas non milite septus. "
"Tu me nunc regem testaris, nempe fatebor    315
Ast ego natum ideo, quo ueri redditus", inquit,
"Testis nunc adsim, fictum cuicunque peroso
Est cordi uerum, nostra hic documenta tenebit. "
"At* quid uerum? " inquit. Dicto* tunc protinus exit,
Iudaeosque petit, coramque ut constitit, inquit,    320
Ingenio tentans hominem subducere morti:
"Non culpam inuenio, non crimen protinus ullum,
Quem tanto studio frustra modo perdere uultis,
Defuit haud quicquam quamuis, indagine cuncta
Dum uestigo viri curaque inquiro sagaci.    325
Mos tamen ex multo seruatus tempore uitae
Ecce reum tenuit dimitti carcere uobis.
Delectu iccirco datur optio libera uestro:
Barrabas an, dudum quo non uiolentior alter* 
Infestos saltus furtis et caede tenebat,    330
An Christus potius tam falso teste petitus,
Et nullo demum conuictus crimine, festo
Paschali uobis laeti defensus abibit? "
Impulit* in uerbo seniorum curia turbas,
Barrabas ut potius fato seruetur acerbo.    335
Heu mentem uesanam hominum moremque sinistrum!
Insontem, et quo iam didicisse docente licebat
Quid fictum uero, quid recto pectore prauum
Dissideat, meritum uel quod comitatur utrumque;
Saepe manum cuius fines sensere salubrem    340
Iudaei, Manes dum iussus redderet Orcus.
Attamen inuisum frustra illum perdere malle,
Saltibus in mediis quam qui siccarius olim (90')
Obseditque necans, toties et miscuit urbem!
Et non erubuit deposcere uoce rogatus    345
Latronem dono, praensum modo tollat Iesum.
Pilatus, sedeat dum feruor et ira furentum
Expectans paulum, sedato pectore fatur:
"Dudum non culpam cuius conuincitis ullam,
Quid Christo faciam quando dimittere caedis    350
Vrbe reum factae libuit? " Iubet* illico fustes
Expediat miles: talem tunc aduocat artem,
Conspectu misero si mouerit effera corda,
Vt morte abstineat plebes contenta flagellis.
Illico discingunt hominem; dehinc corpore uestem    355
Diripiunt, nudos medio simul exerit artus:
Mirantur nitidamque cutem, tum candida menbra.
Continuo exertae redolet fragrantia carnis:
Nulla erat in toto Christi fere* corpore menda.
Credibile est manibus dimissos illico fustes,    360
Quos tunc paenituit facti, suaueolentia postquam
Percussit, simul et mortali maius in illo
Enituit. Notas sese reuocauit ad artes
Mox senior, uires cognouit quando supernas,
Vtque alias solitus caelestibus obuius ire,    365
Induxit uernas et fustes expedit ipse.
Tunc captum medio statuunt nexumque columnae
Astringunt, facies obtutu haerebat Olympo:
Virtus ore uiri fulget diuina pudico.
Tunc malus atque feris ipsis crudelior hostis    370
Auersum statuit, cui duros imprimat ictus,
Ne uultu motus caelesti flagra moretur.
At tormenta subit constanti pectore ferre,
Et coram iugulante stetit uelut hostia Christus,
Vt tali redimat mortalia crimina poena,    375
Iniusti tandem si iustus pondera gestet.
"Hostia primitias", tacitus tunc mente perorat,
"Has delibo tibi, Genitor, de sanguine nostro.
Placato fusus fac rite adoleuerit aras,
Vt pandant homini sublata repagula coelum,    380
Quique Deus, noscat, rerum moderaris habenis,
Et pietas terris nobis altaria ponat. "
Nulla mora, orantis rigat omnis uena cruorem, (91)
Verbera deuincti menbris incussa sonabant,
Qua uellent, poterant inferri haud certius ictus.    385
Hic pectus tundit, mox cruribus incidit alter;
Nec defit, plagam qui iam per brachia ducat,
Percussoque alius liuorem figit in ore,
Plurimus et dorso cecidit. Circum undique uersant,
Optantes totum lacerari, flagra ministri.    390
Inde cruor manans iam parte erumpit ab omni.
Non secus ac pedibus si stet uindemia nudis,
Atque lacu pressam si praelis inferat uuam,
Bacchaeum ut melius fundat calcata liquorem,
Illato si forte iugo deuincta subinde    395
Cedat, parte fluit largus ruber humor ab omni.
Hic, mirum dictu, tellus nam uisa moueri,
Vsque adeo ad Manes tundentis hiulca fatiscit
Ictibus, et nigro rimis lux incidit Orco,
Infernae subito turbantur lumine sedes.    400
Est locus, arcano quem dicunt nomine mystae
Abrami* gremium, regio seposta beatis,
Aut fore spe potius uentura in secla beatos,
Cum clausos tandem tenebroso eduxerit antro
Praedictus, claustra et leges qui* frangeret Orci.    405
Hic caetus Vatum et gentis ueneranda uetustae
Canities miro sub lumine cogitur una:
"Sedibus insolitum his tantam splendescere lucem,
Atque, animo duco, meliori Tartara causa
Lustrantur circum: nostra et uicina propinquat    410
Spes hodie; laeto superato huc uictor adibit,
Cuius progeniti cunabula nouimus olim,
In caput et sparsos latices Iordanide ripa. "
Inter selectos quidam sic ore serebat,
Cum mox caelestis dubiis apparuit Ales.    415
"Commoti monstrisque nouis et luce recenti
Haud frustra ambigitis, nec iam diuersus aberrat
Vsquam animus uobis, aderit namque antea coelum
Vndis quam Solymo deponat cardine solem.
Quid referam? Vidi confectum, qualiter aula    420
In media, uoces urgentes inter et iras
Scribarum, nusquam dum lumina dimouet astris, (91')
Continuet tum mente preces et pectore toto.
Responsat contra qualis clementia uultu
Diuino, terram penitus subsidere uisa,    425
Et leges demum pacari ac pristina iura,
Dum luit ipse suo mortalem sanguine noxam.
Interea hinc superum demanat gratia qualis
Sedibus et uestris hodie conspecta tenebris!
Nunquam alias aditus, qui nunc, patuere beati,    430
Atque iccirco throni sacro nunc ordine motus
Hic adsum uestro solamen ferre labori
Iussus et arcani sensus recludere diui.
Vicinus uester, nil iam dubitate, receptus
Instat, uictorem mox namque uidebitis Orco    435
Demonas edomuisse feros atque addere uinclis.
Auspice quo reduces uos hinc remeare licebit,
Inuectosque polo sedes implere beatas. "
Dumque pios uulgo subeunt ea gaudia Manes,
Miscentur trepido umbrarum loca territa motu.    440
Hinc metus exagitat Furiarum corda, pauentque
Ne poenas subito compraehensi forte dedissent,
Atque iugum impositum doleant exemptaque regna.
Illicet emicuit Barathri dux ocyor Euro:
Iudaeam inuisens adiit praetoria nota.    445
Ingressum species tormenti uisa moratur:
Percussum media tabescere cernit in aula.
Non linguae quicquam, uiui non amplius oris,
In lacero demum uultus non pristinus ille,
Luridus aspectu foedato corpore plagis    450
Stabat marmoreae deuinctus reste columnae.
Nulla quies flagris, resonabant uerbera longe;
Terga modo feriunt, uerso modo pectora fuste,
Mordacesque sales addunt, Romanaque dicta:
"Haec uia, ne metuas, in regna petita paratur!    455
Macte esto, multo nam stabunt parta cruore
Sceptra tibi, modo si lethaeo huc amne redibis! "
Insolita obstupuit uiso formidine Demon:
Miratur subito reddi sibi debile robur,
Dehinc* stertentis adhuc uxoris adire cubile    460
Pilati accelerat. Placida resoluta quiete (92)
Molliter haec dulcem reflabat pectore somnum.
Excitat, obiectae simulacra tuentibus olim
Qua reprimunt species, formatque hic horrida monstra,
Misceri ruptoque aperiri gurgite uisum    465
Tunc pelagus, facies teterrima protinus undis
Exire et tales horrendum excludere uoces:
"Ni sinitis, quem nunc torqueri iussit in aula,
Hauriet hic toto tumefactus gurgite pontus
Vos et uestra simul, raptos et deuehet Orco.    470
Ocyus,* eia agedum, perferri dicta marito
Haec iubeas", additque minas vultuque feroci
Terrorem incussit; pulso tremit excita somno,
Nec mentem Demon commotam deserit usquam.
Infoelix mulier nusquam sibi tuta uidetur,    475
Conuocat huc famulas, trepidans mandata referri
Praetoremque iubet somni monuisse minantis.
Quattuor interea restabant lassa uicissim
Caedendo paria, atque una attriuere flagellos.
Ecce cruor uenis toto de corpore manat,    480
Liuent menbra, decor nitidi contabuit oris,
Horribilis primo speciesque miserrima uisu.
Vtque* animo praetor ducebat corda moueri
Posse sacerdotum si demum cernere plagas
Contingat totis impressaque uerbera menbris,    485
Produxit coram, dehinc turbis talia fatur:
"Ecce hominem uobis, habitum bene nonne putatis?
Dimisso liceat, iam si sat caesus, abire. "
In uerbo accessit portans mandata minister:
Commotum iam pridem animum perterruit, atque    490
Ipse suam tacito repetebat pectore noctem.
Hic* sonuit dudum lectis urgentibus urbis
Quae subito audita est late uox fracta per auras:
"Tolle illum, iam tolle", sonat, "damnatus agatur,
Atque animam ligno suffixus brachia ponat! "    495
Vox ea praetorem loetali perculit ictu,
Non ulla facie gentis fera corda retundi
Miraturque magis redigi crudelia poenis.
Ceu semel in capta rabies si saeuiat urbe
Hostilis, nec sat rapienti cuncta ruatque    500(92')
In caedem, ferro direptaque pignora matrum
Vberibus mactet furibundaque gaudeat ultro,
Insontis multo madeat si sanguine turbae:
Non aliter rabidum fertur uesana ruitque
Turba sacerdotum, respergi laeta cruore,    505
Et Christi iniustae maculari sanguine caedis.
Tunc rursus repetit, caesum si milite lasso
Eximeret laeto Christum: "Conuictus aperti
Criminis est multo damnari dignior", inquit,
"Eia agite, hunc uobis hac festa luce remittam. "    510
Mugitus ueluti, si forte armenta uicissim
Cernant, obnixi dum contra cornibus urgent,
Impulsu saltus replet clamore remotos,
Sic populi retonat late uox rauca per auras:
"Tolle hunc, at Barabam populo dimitte petenti! "    515
Vt* frustra studium sumi sibi sensit et iras
Acrius intendi, ac uanos in plebe tumultus,
Aduocat huc, manibus laticem qui fundat, et inquit:
"Vos mihi nunc testes, insons quia sanguinis huius. "
His dictis utramque manum simul abluit unda.    520
Illico* uox populi passim sublata reclamat:
"Nil nobis hodie metuendum protinus isto
Sanguine foedari: stet nostro haec noxa nepoti. "
Nec posthac fremitus cessabat rauca sonantum,
Euasit Barabas donec de carcere liber    525
Et missum arbitrio sibi duxit in atria miles.
Mox* fama infoelix ut Iudae perculit aures,
Tandem latronis mutata morte Magistrum
Damnatum, patuit scelus ingens protinus olli,
Insontem indigna damnari morte reumque    530
Mortali peragi maiorem denique* captu,
Et se crudelem: precium nam quale rependi
Et bene tam merito, sincaeri et cordis amanti?
Hic non deseruit qui mouerat ordine Demon,
Inque scelus motum impulerat iam protinus omne,    535
Maioresque faces uertens sub pectus adegit.
Nam simul obriguit deceptus imagine falsa,
Inde uices saeuus repetit de crimine laeuo.
Cogitat infoelix extrema atque impia laeti,
Discurrit, nota seniores aede petebat.    540
Hic coram nummos medio proiecit et infit:
"Commisi facinus caput execrabile fato,
Cui* iam nulla usquam fuerit sat paena nocenti! (93)
Non hic, non Orco tristis uindicta malorum,
Tam bene qui meritum periniqua morte necaui,    545
Noctu compraehensum prodens crudelibus ultro,
Qui frustra iustum nece nunc damnatis iniqua. "
"Non ulla tua causa tenus nos attigit", inquit* 
Concio, "nam quamuis fueris nequissimus ipse,
Haud nostra quicquam refert, quin iure teneri    550
Quem te par, porro qui proditor esse fateris. "
Abiectis* medio mox sese proripit inde.
Infoelix agitur furiata mente per urbem,
Donec ei tendens tabulata perarida truncus
Occurrit, uisu percussus restitit atro.    555
Hic peragi rem posse putat, quam cogitat olim,
Heu miseram laqueo meditatus rumpere uitam.
Nec mora, delatum restem de fronde ligauit,
Inuadit ramos, et nectit guttura nodo.
Quo facto sese deturbat proditor alto,    560
Et pendens laqueo pondus media haesit in aethra,
Horrendum aspectu, mortem suspensus obiuit.
Verum* consilio posthac agitatur, et illo
Haud* fas inferri, precium quia sanguinis esset,
Censebant, unde est egressa pecunia nuper.    565
Heu hominum mentem* sua facta repraehendere semper
Difficilem! * Quaenam dementia uana timentum
Aurumque et loculos fieri scelerata, nefasque
Commiscere simul nobis utcunque libebit,
Atque animi uitium corrupti agnoscere nolle.    570
Hinc itum simul et cunctis sententia sedit* 
Hospitibus, uenum posuit quem figulus olim,* 
Posthac humandis mercari protinus agrum. * 
Parte alia interea dirupto uiscera uentre
Pendentis funduntur humum, tunc omnia circum    575
Aspectu foedo replentur, mansit inanis
Aluus et eiectis iam totum pectus hiabat.
Constitit* at Christus simulac deductus in aula,
Hic noua tormenti facies exorta: repertus
Saltibus incultis, inter uepreta rubosque    580
Et* sentes, Syriae tractus quis germinat ultro,
Obseptus spinis peracuta cuspide ramus, (93')
Non acie ferri, armata non histrice peior,
Horrentem contis qualem fert Aphrica tellus.
Hoc concinnatur capiti diadema superbum,    585
Vt stetit implexus, spacium defendit in orbem,
Contactusque seges prohibebat acuta propinquos.
Accubuit postquam, passim concurritur illo,
Iniciuntque manus, discingitur haud mora raptim,
Nudus direpta qui restitit illico ueste.    590
Induitur clamidem posthac et fulsit in ostro.
Mox redit ad solium, capiti diadema reponunt,
Seruatum studio iam dudum tempus in ipsum
Extabat; densis adigunt impulsibus inde,
Haereat ut melius compressum, cuspidis intro    595
Illicet infixae iam spina subiuit ad ossa,
Emicuitque scatens circum mox undique sanguis,
Hinc riui passim uultu et ceruice ruebant.
Taliter affectus solio residebat eburno:
Additur huic, instar sceptri regalis, arundo,    600
Et dum sic ageret regem, ludibria surgunt.
Optat flexa genu residenti turba salutem.
Hic honor est habitus primo, nec uellitur ille
Tunc aliter, solium dum cuncti adiere seorsus
Alternantque uices, regem illicet omnis auebat.    605
Deinde* manu ceptum sensimque iniuria creuit:
Incutiunt colaphos et mox residentis in ora
Expuitur, uacua fremitus crebrescit in aula.
Plaga recumbenti mox crebra illiditur, ictu
Ille petit uultus, ast alter arundine pulsat,    610
Vt melius capiti subsidant serta decoro.
Luditur et pugnis faciem densissima tundit
Dextra, uicem uersat facti sic nuper honoris.
Per ludum huc operam miles iam conuocat omnem:
Velluntur crines, et barba euellitur omnis.    615
Pro solio cedunt inhonesto uerbere regem:
Densior haud tectis hiemali tempore grando
Incidit, ut tonitrus coelo stetit, amplius antris
Ingeminans uacuis infra nec terra remugit,
Quamprimum nubes manante resoluitur imbre    620
Duraturque gelu subito quae desilit unda.
Despuitur uultum, colaphis pertunditur ora,
Et circum planctus resonant ac perstrepit aula, (94)
Atque nihil reliqui permissa licentia fecit.
Sic contra affectum fieri uoluere dicaces:    625
"In regnum sic itur enim, persiste ferendo! "
O animo species impressa fideliter alto
Promere da cantu iam mens quaecunque recondit!
Certa fides, dictu absurdum nil debuit inde
Damnari, populis Sapientia passa uideri    630
Corpore sustinuit si tanta opprobria uili,
Cum non arbitrio sit uisum stare creato
Diuae arti, nec, quo iam condidit omnia, Verbo,
Cuius ut offensam iam culpa redarguit omnis,
Et digito medio caelo ipsi promicat ultro.    635
Debuit ergo pati, mortalia sumere menbra
Si libuit, cuius signant uestigia pressa
Mentibus innocuis, foelices degere posse
Sola homines uirtute, hoc demum ut facta probarent,
Et uires teneras, cuncta aspera ferre doceret.    640
Tolleret ut forti spem, praemia laeta rependi
Post fatum, insinuans sese de more pedentim
Insonti et monito, uestigia sistere firma
Quo uocat et uirtus praefert uictricia signa,
Nitentem illapsu corroborat illicet ultro.    645
Haec animi uirtus, opifex ea denique mundi,
Quin eadem nostros si demum* optauerit artus,
Haud humilem decuit subito distringere ferrum,
Illud sublimis postquam natura recondit.
Hinc fuit humano arbitrio permissa potestas,    650
Christus desputus sedeatque et uapulet ultra,
Atque ideo humano pro crimine debuit ara
Offerri, et solus poenas hausisse nocentum,
Si coelo gremioque patris descenderit ergo,
Scilicet hinc tandem ut libans altaria ponat,    655
Et sic relligio mortales imbuat omnes,
Quod non, quem primo statuit, dum conderet orbem,
Ordo stetit, mollique impulsu machina lapsa est,
Et malus humanas res omneis miscuit error.
Namque olim fatum quos iam praedestinat astris,    660
Haud fuit, ut captos hostili deserat astu.
Quin neque iure rapi potuerunt uiribus hosti,
Quotquot sponte sua contraria signa secuti
Hostili fuerant iam sub ditione redacti. (94')
Debuit ergo iugi liber, qui uindicet, omni    665
Exercere modo uirtutem et rite docere,
Qua niti ualeant sese pridem* auspice lecti,
Exemisse iugo ut tandem sic iure liceret.
Atque ideo quo pandat iter, cui terra resistat,
Debebat populo linquens exempla sequaci    670
Sanguine respergi claustrumque recludere morte,
Sic posthac reduci quae semita tuta pateret.
Sed nimium o foelix, o terque quaterque beatus,
Concessum cuicunque altam pertingere mentem:
Qui captus, tum qualis item profectus ab illa    675
Parte, Deus terra qua se depauperat ultro,
Mortalique fuit natura, et praeditus haustu
Humani sensus par nobis undique factus!
Ars atque ingenium generati numinis illud
Qua Patris in solio diuino substitit alter,    680
Omnia uir factus secum concernat eadem.
Sic immixta Dei maneat natura seorsum,
Verus homo ut fieret prorsus tamen et Deus idem,
Sic sumpta libare Deo quo carne doceret,
Atque refert illo posthac quaecunque creabat.    685
Hinc Pater immenso Gnatum complexus amore
Demeritus Gnati obsequio mox cuncta rependit
Olim natura domini rerumque potentis.
Quodque agit iccirco mortali in corpore Christus,
Profit in immensum, quoniam de stipite manat,    690
Promicat* unde una iam tertia gratia coelo.
Immensum est quodcunque, Deo sub iudice, Christi:
Id nam amor immensus, pietasque immensa mouebat,
Demissumque polo menbris mortalibus abdit.
Porro opus hoc finis rerumque et summa creatae    695
Totius molis, quicquid, quo pertinet, olli
Astruitur iussis coelestibus ordine iunctum,
Cuius erat templis aras adolere parenti.
Nil ergo hunc latuit, captus mensura creati
Namque ea, quin etiam totius regula recti,    700
Atque usu quantum mouet experientia sensum,
Examen solidat diuinis legibus haustum.
Tunc habitus gliscunt mortali in parte recentes,
Quin etiam mediis poenis heroica uirtus
Promouit, licuit cumulo superaddere demum;    705
Immensum quamuis quicdam ipsum corpus inumbret, (95)
Cuius sunt certi praescripto limite fines.
Vt satis illusum, petulans iniuria, nec iam
Restabat prorsus, quo plus excrescere posset,
Deponunt solio, turbis ostendere praeses    710
Hunc iterum optauit, coram dehinc talia fatur:
"Ecce* hic assistet, culpae praetendere causam
Quo nemo ualeat, si poenam deluat insons. "
In dicto egressus cocco sertisque reuinctus
Astitit et medio lustrauerat omnia circum.    715
Pontius hic subitis subiecit talia uerbis:
"Ecce hominem uobis, faciesque miserrima casus
Quem non mortalem, quaeso, commouerit ista? "
Eia** insperatas uoces tunc* audiit ille:
Nam nullo casu crudelia pectora flecti,    720
Sed contra immanis rabidos magis efferat ira.
Vox populi atque senum tenues erumpit in auras,
Atque cruci affixus modo debita brachia tendat,
Vsque etiam ut specula subeuntes lustret ab alta.
Pontius hic breuibus perstringit talia uerbis:    725
"Non causam cerno, perimi cur debeat iste:
Sin uisum uobis, iam iam mihi tollite captum;
Quin etiam abduci liceat quocunque necandum. "
Instabant* contra, patriam hic opponere legem,
Contendunt tum* lege mori quia debeat, atque    730
Quod non mortalem sese, sed stirpe ferebat
Diuina ante aeuum secreto proditus ortu.
His ergo auditis subita formidine praeses
Perculsus rebus componit uisa diurnis,
Cui dubia discors uariat sententia mente:    735
Non secus ac solis si quando liquentibus undis
Impressi radii geminant laquearibus altis,
Atque uagam lucem passim per tecta refundunt.
Multa* agitans mente ingressus praetoria Christum
Accersit, repetens dehinc ordine singula quaerit    740
Et genus, et patriam, et primae rudimenta iuuentae.
Non secus ille tamen quam saxum immobile perstat,
Quod pelago alluitur, furibundo et tunditur Euro.
Pertesum* tandem frustra tentare rogando
Atque ait: "An ne* etiam mecum conferre recusas?    745
Nonne hodie de te nobis concessa potestas
Mactare, aut sedeat potius dimittere uinclis? "
His* contra reddit: "Nullum, Pilate, fuisset
In me ius tibi, permissum nisi Lege superna
Hoc foret et certo constarent ordine fata.    750
(95')
Et delicta gradu quia sunt et crescere nata,
Et rursus longe inter se differre uicissim,
Est scelus illorum magis execrabile, meme
Qui tibi crediderint faciles innectere fraudem.
Exin nil reliqui fecit, si qua arte furori    755
Exemisse uirum ualeat gentique malignae. "
At* contra insanis populus clamoribus instat,
Non aliter uisus nisi sola prorsus Iesu
Morte satisfieri, quo circa his uocibus infit:
"Caesareas hodie non rite tuebere partes,    760
Hanc ni iudicio causam damnaueris ultro.
Namque audet regis quicunque inuadere nomen,
Caesareas temnit leges augustaque dicta. "
Non semel hoc ausum testatur publica fama
Hunc referens unctum populi de more uetusto.    765
Commouit sensim dubium turbataque mens est
Praesidis; ingressus secum spaciatur in aula.
Plurima uoluenti tandem sententia sedit
Pro solio stanti coram cognoscere causam.
Interea* ut iussum Christus discingitur ostro    770
Et proprio rursus subito est indutus amictu.
Credibile est toto renouatas corpore plagas,
Dum clamis exuitur, passim et fluxisse cruorem.
Casibus heu uatem rerum quibus intulit ordo!
Aeternam Legem, quo sunt et condita Verbo    775
Cuncta, foret uisum qua* nobis, prorsus eadem
Sic habitum, meriti carpsisse ea praemia magni,
Quod genus humanum faceret praelustre capaxque
Aetheriae lucis, multis de gentibus olim
Quod sibi dilectum secerneret Israel ultro!    780
Ast illo quoniam* ducit diuina uetustis
Iusticiae coniuncta simul clementia fatis,
Vt quia diuinum naturae mobilis esset
Exemplar, nostro quicquid de corpore sumptum est,
Sic fieret culpae mortalis nobile spectrum,    785
In* quo quicquid enim quantumue exorbitat usquam
Cognosci liceat, dum examine culpa notatur
Iusto, dum propriique erroris restat inusta
Et quo sat dignum, luitur dum noxa, repensum est.
Eia agedum tu mecum animo metire profundum! (96)    790
Si mensura boni Deus est, natura reperto
Quo contenta manet degens sic usque beata,
Vt doleat quanam permissum? Terreus ultro
Factus, iter tandem lectis aperiret ad astra,
Anne hiat in summo et prorsus quid restat inane?    795
Sed prorsus nostri merces est illa laboris.
Mortales adeo quae uires eleuat, omnis
Vt torpor simul atque ignaua obliuio cedat.
Actu perpetuo quam nostra potentia primum
Eluxit, nobis faelix et uita beata    800
Qua manat, miserasque uices exhaurit adusque.
Summum id namque bonum nil usquam ubi restat hiulcum,
Vltimus hic rerum finis fructusque laborum.
Quo ni pertingat, iam dici nemo beatus
Debet, si caueas, ne te sententia fallat    805
Frustra pertuso labentia uase legentem.
Hic error multos olim per inania ducit,
Nec, qui fortuna tantummodo praepete pendent,
Sed quibus est uirtus potius preciumque decusque,
Vt sic in numerum fortunae dona receptent    810
Hic uirtute rati faelices degere posse,
Addere fortunam cui quicdam et tollere credunt.
Non omnino malos talis sententia ludit,
Sed quibus heu fidei lumen, ceu nocte lucerna
Defuit incassum tenebris errantibus atris.    815
Reddere nam uirtus non est nos nata beatos,
Promouet ast illo, lauat et sudoribus ora
Contendens, palmam cernit quo rite repostam,
Et sibi curriculo mortale hoc deputat aeuum.
Hic fortuna uices uariat mutata, retroque    820
Nitentem studio semper depellere certat.
Defunctis contra sedes seposta beatis
Sublimis; non interualla aut ocia uitae
Illic, quae nunquam mutabilis, acta perennat.
Ille igitur sumpta deponit carne thyaram    825
Regalem, campumque ferox certator iniuit,
Desudans prorsus iam cuncta per ardua nobis.
Atque ideo qui finis erat, uia factus, et inde
Virtutum numeros absoluere debuit omneis.

HOME > 'praetor' in 'Benessa_Damianus, De morte Christi, 7'
Benessa Damianus, De morte Christi, Damiani Benessae De morte Christi liber VI <<<     >>> Damiani Benessae De morte Christi liber VIII
5250w 24.615010976791 s