Bernaldus_Constantiensis_cps2, Chronicon, p3HOME > 'moleste' in 'Bernaldus_Constantiensis, Chronicon, p3'
Bernaldus Constantiensis, Chronicon, ANNALES SCAFHUSENSES. <<<     >>> NECROLOGIUM.hide dictionary links

(PL 148 1282A) ANNALES GENGENBACENSES.

1027. Obiit Reginaldus abbas.

1034. Rousteinus abbas obiit.

1052. Bertholdus abbas obiit. (1282B)

1071. Obiit Poppo abbas.

1074. Acelinus abbas obiit.

1075. Roupertus Gengenbacensis cenobii venerabilis abbas, cum cerneret cunctos qui novalia possidebant illius loci inlegitima iura sibi vendicare, moleste ferens detrimentum monasterii, constrinxit omnes ad persolvendum censum. Quod factum cum inviderent omnes, contigit etiam, ut quidam milites eius H. et C. filius eius edificarent molendinum in pago quod dicitur Anteresbach contra eius voluntatem, et viam per publicum agrum facerent iuxta pontum monasterii; set molendinum auctoritate advocati destructum est, ipso abbate hoc impetrante. Agrum vero precepit per se circumvallare. Cumque operatores foderent, a militibus inde expulsi sunt. Hoc videns abbas, zelo commotus, venit illuc cum capellano suo. (1283A) At illi ira concitati, insurrexerunt adversus illum, et vulneraverunt graviter. Capellanus vero eius, nomine Otto, condolens neci eius, cum increpasset quendam militem Eggehardum nomine cur non subveniret domino suo, ab eodem gladio animadvertitur, sicque ille quievit in pace 19 Kalend. Ianuarii. Abbas autem ad monasterium exanimis delatus, dispositis ordinatisque rite omnibus, 2. Idus Decembris migravit ad Dominum. Cui successit Willo.

1085. Willo abbas cum pauco tempore preesset monasterio Gengenbacensi, expulsus causa excommunicationis, set ut postea claruit magis ex invidia. Et prepositus quidam clericus B. nomine ab eo constitutus, qui etiam de eius expulsione infamatus est, eundem locum per plures annos obtinuit. Ipse vero abbas hoc anno 3 Nonas Iulii Mogontiae in monasterio sancti Iacobi solutus est carne, ubi et functus est officio abbatis. (1283B)

1096. ( inter habuit et Sigifredus) Hugo religiosus abbas Gengenbacensis cenobii, electus videlicet anno dominicae incarnationis 1089, set fraude Bertholfi praepositi atque canonici, cuius et auctoritate promotus est, non solum honore privatus, set etiam claustro expulsus, septem annos permulta incommoda passus, tandem hoc anno annuente Bertolfo duce, qui illo tempore eundem locum per violentiam obtinebat, potitus est honore suo, atque a cunctis honorifice susceptus est 11 Kal. Mai.

Scribendi ratio in ipso codice ab autographo paulisper recedit, ita ut constanter sollempniter, assumpto, inposuit, inproviso, inmittere, sed et immitti et a. 1083 suueuia habeat. (1283C)

3) Codex olim Sancti Georgii Villingani ab O. c. ad annum 1052 pertingens, et alter Francisci Rechburgeri tribuni plebis Basileensis annorum 1053-1100, quos Urstisius in editione sua evulgavit, non ex Gengenbacensi sed aeque atque ille ex autographo descripti sunt, antequam huic Scafhusanae notitiae adderentur. Textus, qualem codice Sancti Georgii in incendio monasterii Sancti Blasii a. 1768 absumpto apud Urstisium legimus, vocibus omissis, additis, mutatis haud raro ab autographo recedit; anno 1054 quod iure exspectari poterat elogium Herimanni, cuius loco in membrana arrasa autographum alia iam exhibet, in uno 3 legitur, et a. 1088, prioris vestigia lectionis hodieque in autographo apparent. Digna igitur fuit editio, cuius lectiones, ubicumque anteriore Bernoldi textu nituntur, integras exhiberem; quod ibi tantum omisi, ubi apertus librarii vel editoris error, e. g. (1283D) in primis loco imperatoris , patebat, vel vox aliqua notave negligentia scribae omissa videbatur; qui nonnullis in locis et sibi propria inseruit. (1284A)

Praeter codices integros in calculum venit apographum libri anno 1091 apud Sanctum Blasium relictum, cuius vestigia nonnisi in codicibus inde derivatis, Murensi praecipue, extant. Quo cum autographo collato, voces et sententias nonnullas in autographo post a. 1091 a Bernoldo deletas mutatasve deprehendi, quorum loco hodieque membranam arrasam fuisse patet. Eiusmodi sunt a. 1054, pro quo Gebehardus - liberaretur; tota narratio annorum 1055 et 1056; a. 1058 vox gratis anno circiter 1092 addita; a. 1059 sententia et postea illi ad deditionem veniunt, tum res anni 1060; a. 1090 voces iam dudum, postea hoc in anno emendatae; a. 1091, in Augusto mense postea VI Id Aug. ; a. (1284B) 1088, Et haec quidem apud fideles Sancti Petri agebantur iam: Migravit autem ad Dominum VIII Idus Aprilis; a. 1088, Welfo iam Welf; a. 1088, in fine, cui successit Oudalricus olim aberant; a. 1091 ultima sententia Unde - deperirent aliis locum dedit. Haec igitur ab auctore ipso sed apographo Sanblasiano iam relicto, igitur post annum 1092, facta apparet.

4) Gottwicensis. 4b) Murensis, 4b*) Engelbergensis et 5) Sangallensis, supra pagg. 73, 74, 264, 265 notati, qui Bernoldum secuti plurimas eius sententias transcripserunt; quorum quidem Sangallensis in media sententia anni 1066, Gottwicensis a. 1081, Murensis et Engelbergensis anno 1091. desinunt. Notitias codicibus 4, 4b, 4b* peculiares indicandas statuimus. (1284C)

Editionem novam ita institui, ut textu Bernoldi ad fidem autographi quam fidelissime fieri poterat expresso, reliquorum codicum supplementa et lectiones praecipuas in ima pagina indicarem, adnotationes Ussermanni vel partem earum si quam utilitatem afferre possent retinerem, measque adderem.

Chronico in codice autographo Bernoldus praemisit Necrologium, diverso atramento passim auctum, et notas chronologicas, unde quaedam hic inseri placuit; tum catalogum Romanorum pontificum, ad Gregorium VII, et decursu temporis ad Paschalem II, usque productum, quem monachus quidam Scafhusanus usque ad Calistum II, postea continuavit. Quae ab Oefelio in SS. Bavar. I, 640 sqq. (1284D) primum edita, hic, auctoritate codicis autographi successione notitiarum textui primario a Bernoldo additarum numeris indicata et subiectis additionibus codicis Gengenbacensis, proponimus.


HOME > 'moleste' in 'Bernaldus_Constantiensis, Chronicon, p3'
751w 13.306764125824 s