Bernaldus_Constantiensis_cps2, De damnatione et de sacramentis damnatorum, 2HOME > 'moleste' in 'Bernaldus_Constantiensis, De damnatione et de sacramentis damnatorum, 2'
Bernaldus Constantiensis, De damnatione et de sacramentis damnatorum, EPISTOLA PRIMA, ADALBERTI AD BERNALDUM. <<<     >>> EPISTOLA III ADALBERTI AD BERNALDUM.hide dictionary links

(PL 148 1143C) EPISTOLA II, BERNALDI AD ADALBERTUM.

(1143D)

Areolae aromatis, cuius lilio capreus Libani pascitur, cuius in umbra ipse cubans meridiatur, viro deliciarum Adalberto, de sacramentorum confectione Bernardus cauteriatus instar Aethiopis in tabernaculis Cedar, damnatus pistrino in Ur Chaldaeorum, nec iam subsistens in miseriis, non dico corporis sed expositae iam morti animae, quidquid gemens peccatoris devotio, angelicae sanctitati. Deo fonti misericordiarum et Patri totius consolationis gratias corde et voce itero utroque quod me tui salutatione tunc, cuius audito nomine recreor, dulcissima dignatus est collocutione. Salve, corruptelam nesciens cedre paradisi, salve, auriga Israel, salve, immortalitatem spirans o animarum medela, salve petra quam callidus serpens suis signasse vestigiis non gaudet, imo ab omni corporeae labis aspergine pure detersam abhorret. Salve, aureum mensae Salomonis non significativi, sed significati, reclinatorium. (1144A) Salve, coeli luminare, lucens inexstinguibiliter in medio nationis malae atque perversae (II Pet. I) .

Iussionis igitur tuae exsecutionem licet mihi pro sanctitate negotii interdicat conscientia, licet praesumentem me in faciem ipsam cedat stultitia, aggredior tamen, certus quia etsi quae oporteat dici nescio, in hoc tamen sciens sum quod tibi, Domine, obedio. Iubes igitur, ut tua ipsius verba ponam, tibi a me scribi de iudicio domni apostolici super publicos et contumaces sedis apostolicae proscriptores, sicubi quidquam authenticum eidem iudicio adversum invenerim.

Sedis, Pater, apostolicae est, ut divini consciae arcani, rotare claves regni coelorum. (1144B) « Ipsa enim, » ut Anacletus papa scribit, « constituta est a Domino, non ab alio, caput et cardo Ecclesiarum. » Et sicut cardine ostium regitur, sic huius sanctae sedis auctoritate omnes Ecclesiae Domino disponente reguntur. (1144C)

Hinc B. Gelasius in generali decreto ad omnes episcopos de institutis ecclesiasticis dicit: « Cum nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nil licere, et cum sedes apostolica super his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa, pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam vel pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam B. Petri sedem et sequi videat et docere; satisque conveniens sit ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciet ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum. »

Leo quoque ad Anastasium thessalonicensem episcopum (epist. 84): « Quibus » (sacerdotibus), inquit, « cum sit dignitas communis, non est tamen ordo generalis, quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis. Et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut caeteris praeemineret. (1144D) » Et quia hanc excellentiam summae sedis non minuit indignitas praesidentis, testatur idem Leo: « Etsi nonnunquam, inquiens, diversa merita praesulum, iura tamen permanent sedium, quibus possint aemuli perturbationem aliquam fortasse inferre, non tamen possunt minuere dignitatem. Sedis tamen huius sanctae praesules a subiectis moneri persaepe tolerabant; spiritum in eis exstinguere nolebant; demum ecclesiastica lege duce et magistra potius ipsi secundum instituta canonum vivere quam ex canonicis institutis subiectos opprimere volebant. Princeps apostolorum cum in sui simulatione gentes cogeret iudaizare, Pauli correptione suggerentis, nec Iudaeos ab huiusmodi tanquam a nefariis prohibendos, nec gentiles ad ea tanquam ad necessaria compellendos sententia mutatum. (1145A) »

« Ego, » inquit B. Gregorius, « et minores meos, quos ab illicitis prohibeo, in bono imitari paratus sum, stultus enim essem [est], qui in eo se primum aestimat, ut bona quae viderit discere contemnat. Ille etiam qui non ab homine didicit auctoritati Corinthiorum cessit dicens: « Cui aliquid donastis, et ego (II Cor. II) . » Hinc colligimus cum sedis huius super petram, quae Christus est, fundatae ius et dominium constet, non posse abrogari: praesules tamen eius concedat ratio interdum commoneri.

De iudicio autem apostolici facto super hos quos tu vocas publicos et contumaces proscriptores, pro nostra respondemus stultitia. (1145B) Fecit quidem papa quod est apostolicum, dum damnavit quos dixeras publicos et contumaces, si tantum hanc [fort. sed hanc] dubietatem sequens epistola satis elucidabit quae eos post litteratoriam confessionem damnatos declarabit, ut Acatius patriarcha Constantinopolitanus a sancto Felice papa legitur anathematizatus, utpote litteris professus, nulla autem synodica vocatione praeventus; aut confessos veraciter, aut convictos regulariter; aut, si vocati canonice, ad reddendae rationis iudicium venire noluerunt. (1145C)

Audi, Pater, quid S. Augustinus, qui Carthaginensi concilio, ex apostolica auctoritate et ducentorum septemdecim Patrum firmato interfuit, de sententia eiusdem concilii ad clerum et plebem Hipponensium inter alia dicit (epist. 137) : « Nuper in concilio episcoporum constitutum est nullum clericum qui nondum convictus sit suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non praesentaverit. » Ipsam autem praesentationem ipsum demonstrat concilium, videlicet ut aut ipse accusatus ad causam suam dicendam die statuta litteris evocatus occurrat; aut aliquas veras necessitatis causas probet, quibus occurrere non potuisse manifestum sit. Et attendendum quia dicit, « non potuisse, » nec dicit, non voluisse; similiter et de accusatore, si ad concilium universale anniversarium occurrere noluerit. Certe, sive accusator, sive accusatus occurrere voluit et non valuit, Carthaginensis concilii decretis absolutus erit. Consentit et Africana synodus dicens: « Si infra annum causam suam purgare contempserit. » Nota verba: non dicit, « non voluerit, » sed « contempserit. (1145D) » Unde Augustinus in libro De poenitentia: « Nos vero a communione quemquam prohibere non possumus, quamvis haec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis, nisi aut sponte confessum, aut in aliquo sive saeculari, sive ecclesiastico iudicio nominatum atque convictum. Quis enim sibi utrumque audet assumere ut cuiquam ipse sit accusator et iudex? » - « Ideo, » inquit S. Gelasius, vocatur ad iudicium certa quaecunque persona, ut aut fateatur obiecta, aut convincatur obiectis. » Et Antiocheni canones: « In conciliis, inquiunt, adsint omnes qui se laesos existimant, et synodi experiantur examen. (1146A) »

Sed tu dicis duos esse iudiciarios ordines: unum de dubiis, licet veris, qui et indigeat induciis, scilicet ut accusatus consulendo sibi provideat qualiter de obiectis commode respondeat; alterum, de manifestis, cui induciae minime sint concedendae, quia non necessariae, et posteriori hoc ordine papam in contumaces episcopos apostolica usum potestate. Recipimus, domine, quod asseris, si coniunctionem hanc quae est tantum, non addideris. Sunt quidem duo iudiciarii ordines, ut duo praecepta, ut duo peccandi genera: unum scilicet in Dominum, alterum in homines; ut duo adventus Domini: unus occultus, alter manifestus; unus de quo scriptum est: « Descendet sicut pluvia vellus (Psal. LXXI) , » alter de quo scriptum est: « Deus manifeste veniet (Psal. XLIX) . » De priori igitur iudiciario ordine dicit Apostolus: « Si quis frater nominatur fornicator, » etc. (I Cor. V) . « Eam nominationem intelligi volens, » ut dicit Augustinus, in lib. (1146B) De poenitentia, « quae fit in quemquam cum sententia ordine iudiciario. » Noluit enim hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato iudicio, sed potius ex lege Dei, secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum, atque convictum. (1146C)

Hunc autem ordinem qualiter procedere ac tractari oporteat describit B. Gregorius in commentario ad Ioannem Defensorem (lib. XI, epist. 56) , euntem in Hispanias, decernens et catholicum statuens ut considerata causarum qualitate alii sint accusatores, alii testes, et ut, praesente accusato, sub iureiurando dicatur testimonium scriptis alligatum, et accusatus respondendi et defendendi se locum habeat, et examinatio personarum accusantium ac testificantium regulariter fiat. Hunc etiam iudiciarii ordinis modum Dominus innuit, cum in resuscitatione puellae in domo iacentis mortuae, ac si in revelatione causae non omnibus notae, quosdam discipulorum suorum testes scilicet et patrem et matrem puellae secum adhibuit (Matth. IX, Luc. VIII) .

Qualiter autem sit determinanda huiusmodi coniecturalis controversia, describit Leo ad Rusticum Narbonensem episcopum: « Quia sacerdotum Domini matura volumus esse iudicia, nihil possumus in rebus incognitis, in cuiusquam partis praeiudicium definire, priusquam universa quae gesta sunt veraciter audiamus. (1146D) » Et item alibi egregie dicitur: « Non iustum mediatorem, qui in incertis sic unam partem audit, ut alteri parti nihil reservet. » Quid vero sit faciendum, si accusatus post canonicas inducias nec ipse venerit, nec impedimenti necessitates probaverit, praescribit S. Gregorius in praedicto commentario dicens (lib. XI, epist. 56) : « Quoniam quidam aut apud locorum defensores, aut apud clarissimos provinciarum iudices, aut etiam, ut assolet, » hic apud virum clarissimum « magistrum census ingrediuntur, » et queruntur « tanquam ab alio passi aliquid contra leges, aut aliter laesi, aut damni facti testes volentes producere. At ne postea obiiciatur eis » quia per unam partem gesta confecta sunt, « oportet illum qui impetitur in ipsa civitate constitutum, ubi testimonia dantur, admonitum a iudice sive a defensore advenire et audire attestationes. (1147A) Si vero noluerit advenire, sed contempserit, ut ex hoc ab una parte testimonia adversus eum inutilia sint, sancimus huiusmodi testimonia ita valere, ac si non ex una parte consisterent, sed etiam ipso praesente fuissent facta. Si enim recusaverit, et venire noluerit, et audire quae deponuntur, cum utique in publico sit, et non ex inevitabili quadam necessitate venire non possit, similis advenienti erit, et nulla utilitas ex contemptu suo ei adhibebitur, sed videbuntur quidem ex utriusque praesentia probationes factae. Ecce, » inquit S. Gregorius, « admonendus est semper adversarius, ut ad audiendos testes adveniat; alioquin necesse est ut quod contra leges actum est firmitatem non habeat. (1147B) »

Demonstrat etiam Bonifacius papa (epist. 2) scribens ad septem provincias de Maximo, qui multo crimine infamatus praesentari iudicio noluit, regulariter vocatus. « Nullus, inquiens, dubitat quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur qui est innocens quaerit; sed astuta cavillatio eorum qui versutis agendum credunt esse consiliis nunquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere iudicium dilationibus putat. » Et quibusdam interpositis: « Decrevimus, inquit, vestrum debere intra provinciam esse iudicium, et congregari synodum, ante diem Kalendarum Novembrium, ut, si adesse voluerit, praesens, si confidit, ad obiecta respondeat. Si vero adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. (1147C) Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et toties delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constet absentia. Nos autem per omnes provincias litteras dirigemus, ne excusationem sibi ignorationis obtendat, ut ad Provinciam venire cogatur, et illic se constituto praesentare iudicio. (1147D) »

Simili exsecutione vocavit et exspectavit B. Gregorius Maximum Salonitanum episcopum, evidenter reum et contumacem (lib. V, epist. 3) dicens: « Hortamur ut ad nos venire omni postposita excusatione festines, quatenus, servata iustitia, haec (de quibus accusaris) et cognoscere et finire, secundum canonica instituta, Christo revelante, possimus. Ita autem fac ut ad veniendum amplius iam moras non ingeras, ne ipsa te magis absentia obnoxium his quae dicuntur assignet; et nos in te haec res, non solum propter dicta crimina, quae purgare subterfugis, sed etiam propter inobedientiae culpam durius scilicet, ut in contumacem cogat ex concilio ferre iudicium. (1148A) »

Vides, domine, quia B. Gregorius Maximum Salonitanum, et praesumptorem, et contumacem, qui ordinem illicite suscepit, qui litteras papae celebrationem sibi missae interdicentis proterve discidit, quia hunc, inquam, nisi canonice vocatum, nisi regulariter exspectatum, damnare noluit. Unde et ipse ad Martianum (lib. II, epist. 27) : « Nullus sine cognitione damnandus est. »

Alter iudiciarii ordinis modus est, quem et tu dixeras, cum crimen non negatur, cum iam quasi extra portam civitatis, sceleribus [scelerum] exsequiis reus effertur. Hunc modum, nisi tua vel providentia aliter iudicaverit, in duos adhuc modos subdividimus, et modum utrumque in synodum vocari et ex iudicio determinari volumus. Una scilicet manifesti iudiciarii ordinis species est, cum reus nec se, nec admissum, quod obiicitur, defendit, id est, cum fatetur et se fecisse et faciendo peccasse. (1148B) In hac causa, accusatoribus nil facientibus, reus tantum ad iudicium vocatur, passurus quod confesso vel convicto medicinaliter praescribunt pene singula folia canonum. (1148C) Secundum hunc modum videtur Apostolus dixisse ad Corinthios: « Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi, ut praesens, eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Iesu Christi, congregatis vobis, et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Iesu Christi tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis (I Cor. V) . »

Nota, quod dixit: « Congregatis vobis in nomine Iesu, » quasi diceret: Collecto a vobis concilio, facto a vobis conventu in nomine Domini, id est canonico, ibi me spiritualiter vobiscum praesente, reus iudicetur, ibi a consortio Ecclesiae eliminetur; tunc manifeste ei monstretur quia peccando eius se iugo subiugavit, eius dico, qui iugum Domini abiecit. Et hoc non privatae respectu iniuriae, non alia intentione nisi ut in eo intereat in mortem vergens carnalitas; resipiscat aeterna quaerens spiritualitas; carne scilicet intereat, ut spiritu salvetur. Item paulo superius: « ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit (Ibid.) . » Quod exponens Ambrosius (in I Cor. V) , dicit: « Cognito opere isto, pellendum illum (peccantem) fuisse de coetu fraternitatis. Omnes enim crimen eius sciebant, et non arguebant. Publice enim novercam suam loco uxoris habebat. In qua re, neque testibus opus erat, neque tergiversatione aliqua poterat tegi crimen. (1148D) »

Altera manifesti iudiciarii ordinis species est, cum purgatorie crimen conceditur, sed culpa removetur; id est, cum [quis] fatetur se quod obiicitur fecisse, affirmat autem se [contra] legem ecclesiasticam minime in hoc facto exorbitasse. Huic accusato magnopere suademus concedendam synodum, scilicet ut aut convincatur, aut probando suas partes absolvatur. Hoc modo secum agi debere clamant nunc proscripti ab apostolico praesule. (1149A) Huius iudiciarii ordinis formam dabant nobis plures propter iustitiae defensionem accusati, plures tyrannidem praelatorum experti. Quibus in conventu auditis, ipsi persaepe obiecti honestatem suadendo sunt absoluti, compressores eorum, relato in se crimine, damnati. Sic Constantia episcopum Carlomannum, qui eam ex inobedientia accusavit, perorata inobedientiae dignitate, quasi infernalem furiam exsufflavit.

Huius autem regulam et actionem controversiae praescribit concilium Sardicense: « Si episcopus quis forte iracundus (quod esse non debet), cito, aspere, commoveatur adversus presbyterum, sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem. (1149B) Et ideo, habeat potestatem is qui abiectus est ut episcopos finitimos interpellet, et causa eius audiatur ac diligentius tractetur, quia non oportet ei negari audientiam roganti. Et ille episcopus, qui aut iuste aut iniuste eum abiecit patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut vel probetur sententia eius a plurimis, vel emendetur. Tamen priusquam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum qui fuerat a communione separatus ante cognitionem nullus debet praesumere, ut communioni societ. »

Notentur verba quae dicuntur, « ut sententia eius probetur, vel emendetur, » scilicet ut discussione facta, sententia eius qui damnaverat, si iuste secum agit, probetur; si ratione caret, emendetur. Cum ergo neminem praepropere seu praepostere damnari lex patiatur ecclesiastica, probabiliter dicimus. (1149C) si qui episcoporum a papa regulariter ad synodum vocati non venerant, vel certas impedimenti necessitates non probaverant, officii suspensionem meruerant, audiendo tamen humano Augustini ( epist. 50, circa finem) consilio in epistola ad Bonifacium: « In huiusmodi causis, ubi per graves dissensionum scissuras non huius aut illius hominis est periculum, sed populorum strages iacent, detrahendum est aliquid severitati, ut maioribus malis sanandis charitas sincera subveniat; » et Leone (epist. 92, ad finem) ad Rusticum Narbonensem episcopum dicente: « Sicut quaedam sunt, quae nulla possunt ratione convelli, ita nonnulla [multa] sunt quae aut pro consideratione aetatum, aut pro necessitate rerum oporteat temperari, illa semper conditione servata, ut in his quae vel dubia fuerint aut obscura, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis SS. Patrum inveniatur adversum. (1150A) »

Praeterea decreta Triburensis synodi concilii, cui interfuit catholicus Arnolfus rex, praescribunt nobis tantum tria, quae mereantur episcopale anathema: unum scilicet, « si ad synodum quislibet canonice vocatus venire contempserit; secundum, si praesentatus praeceptis sacerdotalibus non obedierit; tertium, si ante finitam causae suae examinationem a synodo profugus abire praesumpserit. » Ne vero haec synodus ex loci humilitate demereatur auctoritatem, audiatur Gelasius in epist. (1150B) ad episcopos per Dardaniam constitutos: « Confidimus, inquiens, quod nullus iam veraciter Christianus ignoret uniuscuiusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiae probavit assensus, nullam [non aliam] magis exsequi sedem prae caeteris oportere quam primam: quae et unamquamque synodum sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum (Matth. XVI) , Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper et retinet. »

Et beatus Isidorus (lib. VI, c. 15) post descriptionem authenticarum Scripturarum, et Nicaenae, Constantinopolitanae, Ephesinae, Chalcedonensis quoque synodi, addidit: « Si qua sunt concilia a SS. Patribus instituta, post istarum IV auctoritatem, et custodienda et recipienda decrevimus. » Hinc et Augustinus De vera religione (tom. I Operum) dicit: « Aeternam legem mundis animis fas est cognoscere, non est fas iudicare. (1150C) » In istis autem temporalibus legibus, quanquam de his homines iudicent, cum eas instituunt, tum, cum fuerint institutae atque firmatae, non licebit iudici de ipsis iudicare, sed secundum ipsas. Et per Carthaginenses canones dicitur: « Quae vel facta, vel dicta superius comprehensa sunt, vel ab aliis conciliis conscripta, quae secundum legem inveniuntur, custodire nos oportet. Si quis vero statuta supergressus corruperit, vel pro nihilo habenda putaverit: si laicus est, communione; si clericus, honore privetur. »

His de iudicio papae responsis, pro mea stultitia tuae, Pater, iussioni liceat me, antequam de Simoniacis et excommunicatis respondeam, quaedam quae nos idiotae utrinque conferimus tecum agendo deliciari. (1150D) Persona igitur apostolici exigit ab eo ut si Ecclesiae quae se suo credidit patrocinio consultum voluerit, si id quod dicitur esse decreverit, gladium spiritus evaginet in episcopos qui non per ostium intraverant, qui eum praecipientem quod apostolica clamat auctoritas non audierant, id sibi necessitatis imponentes, ut in correctionem ecclesiasticorum opera utatur saecularium, ut quorum esset speculum vitae clericorum de agendis consulere, sibi modo arrogent clericis magistrare. (1151A) Tracta igitur, quod aiunt, a tergo legis ecclesiasticae materia, non per ostium intraverant qui apud suas, quas nunc occupant sedes, non prius electi quam recepti, sed heu praepostere prius recepti quam electi; prius persaepe ordinati quam omnes manus, et linguae, seu corporeae servitutis, non solo spiritualis vitae interventu, et commendatione promoti; de quorum contagio Ecclesia iam id labis contraxit, quod pene sui sacramenta, id est ordinationes clericorum, consecrationes ecclesiarum, et alia quaedam sui insignia perdidit, cum a talibus consecrata, potius ab his maledictis sit maledicta, Domino eis per prophetam dicente: « Maledicam benedictionibus vestris (Mal. II) . »

Haec dicuntur, imo deplorantur in quosdam istorum pro miseriis praesentis status ecclesiastici, clamatur apostolicus, ut subveniat Ecclesiae laboranti. Isti econtra pro se et in apostolicum clamant; quod ipse eos, ut tuo verbo utar, proscripserit tyrannice, non ecclesiastice; privatae sui ipsius iniuriae, non respectu aequitatis publicae. Et maxime, quia id agentes, quod non pro magnitudine negotii discussum, sed rei Romanae periculosum, omni vero Ecclesiae erit damnosum.

Dicunt quidem Stephanum papam, qui antea Fridericus, fratrem Gotefridi ducis, in publica synodo, eius, qui nunc papatum tenet et omnium qui aderant consensu, decrevisse ut, regnante Heinrico, quem nunc regem habemus, eius in electione Romani pontificis exspectaretur consensus. (1151C) Testantur etiam quia hic idem papa in eadem verba, orario collum ornatus, bis iuraverit. Et ex his subiungitur quia ex hoc [quo] quidem papatum conscenderat, suum decretalem consensum, suam professionem, suam subscriptionem negaverit, seque periurum, quod nefas est dici, non solum tunc fecerit, suscipiendo, sed quotidie faciat obtinendo. Audiat dicta decreta Carthaginensis concilii: « Si quis contra suam professionem, vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privavit. (1151D) » Et ne ex loci culmine putet sibi omnia licere, audiat illum, cuius nomine gaudet, Gregorium: « Nos, qui praesumus, non ex locorum nec generis dignitate, sed morum nobilitate innotescere debemus, nec urbium claritate, sed fidei puritate; » id est, Adam primus homo pro peccato de paradiso deiectus est: hoc est, qui nobilitatem Dei a se iecit, nobilitate loci privetur, id est, in exemplum culpa vehementer extenditur, cum pro reverentia ordinis peccator honoratur. Audiat et papam Simplicium: « Privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. » Audiat et Hieronymum (11 q. 3, c. 63) : « Non facile est stare in loco Petri et Pauli, et tenere cathedram regnantium cum Christo; quia hinc dicitur: Non sanctorum filii sunt qui tenent loca sanctorum, sed qui exercent opera eorum. » Hinc et Augustin. De serm. Domini in monte: « Maxime hi temere iudicant qui magis amant vituperare et damnare quam emendare atque corrigere. » Quod vitium est superbia vel invidentia. (1152B)

Demum ut canonici canonicis iaculis canonica praetendant propugnacula dicunt: Cum dominus papa nos non canonice vocatos, nos venire prohibitos damnarat, audire oportuit praedecessorem suum, cuius nomine gaudet, Gregorium, episcopo Ioanni iniuste excommunicanti scribentem: « Cassatis prius atque ad nihilum redactis praedictae sententiae tuae decretis, ex beati Petri apostolorum principis auctoritate decernimus triginta dierum spatio sacra te communione privatum, ab omnipotente Deo nostro tanti excessus veniam cum summa poenitentia et lacrymis exorare. Quod si hanc sententiam nostram te cognoverimus implesse remissius, non iam tantam iniustitiam, sed contumaciam fraternitatis tuae cognoscas, iuvante Domino, severius puniendam. (1152C)

Et item alibi: « Quod si contra haec quae statuimus, quolibet tempore, qualibet occasione vel subreptione, venire tentaveris, sacra te communione privatum, nec eam te, excepto ultimo vitae tuae tempore, nisi cum concessa Romani pontificis decernimus iussione recipere. Haec enim consona sanctis Patribus definitione sancimus, ut qui sacris nescit obedire canonibus, nec sacris administrare vel communionem capere sit dignus altaribus. »

Mirum quod non audit Leonem ad Anatolium: « Virum catholicum, et praecipuum Domini sacerdotem, sicut nullo errore implicari, ita nulla oportet cupiditate corrumpi, dicente Scriptura: Post concupiscentias tuas non eas. (Eccli. XVIII) . » Non considerat sententiam Iustiniani catholici imp. (1152D) quam probat et servat Ecclesia, dicentem (1. q. 6. c. 11) : « Ut nemo episcopus, nemo presbyter excommunicet aliquem, antequam causa probetur, propter quam ecclesiastici canones hoc fieri iubent. (1153A) Si quis autem adversus eam excommunicaverit aliquem; ille quidem, qui excommunicatus est, maioris sacerdotis auctoritate ad gratiam sanctae communionis redeat. Is autem, qui non legitime excommunicavit, in tantum abstineat tempus sacrosancta communione, quantum maiori sacerdoti visum fuerit, ut quod iniuste fecit ipse iuste patiatur. (1153B) »

In bannientem igitur hunc nos voto privatae ultionis, non iusti examinis oporteret aurem inclinare Apostolo dicenti: « Non vos defendentes, charissimi, sed date locum irae (Rom. XII) ; » audire etiam eum, cuius sedi praesidet principem apostolorum: « Nemo vestrum patiatur tanquam homicida, aut fur, aut maledicus (I Petr. IV) . » Tanquam maledicus, inquiunt catholici doctores, patitur qui iniuriatus suas iniurias effrenato linguae et animi fervore persequitur.

Audire etiam oportebat Gregorium scribentem ad Ianuarium (lib. II, epist. 34) : « Inter querelas multiplices Isidorus, vir clarissimus, a fraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque conquestus est. Quob ob quam rem factum fuerit, dum a clerico tuo, qui praesens erat, voluissemus addiscere, pro nulla alia causa, nisi pro eo quod te iniuriaverat, factum innotuit. Quae res nos vehementer affligit. (1153C) Quod si ita est, nil te ostendis de coelestibus cogitare, sed terrenam te conversationem habere significas, dum pro vindicta propriae iniuriae, quod sacris regulis prohibetur, maledictionem anathematis invexisti. Unde de caetero omnino esto circumspectus atque sollicitus, et talia cuiquam pro defensione propriae iniuriae tuae inferre denuo non praesumas. Nam, si tale aliquid feceris, in te scias postea vindicandum. »

Item idem ad Eufronum (lege Eusebium abbat. lib. II, epist. 24) : « Servorum Dei humilitas in afflictionis tempore debet apparere, etc. Non enim grande est his nos esse humiles a quibus honoramur. Quia et hoc saeculares quilibet faciunt. (1153D) Sed illis maxime humiles esse debemus, a quibus aliqua patimur. Nam Psalmista dicente [dicit]: « Vide humilitatem meam de inimicis meis (Psal. IX) . » Item in homilia VI. « Iudicare de subditis digne nequeunt, qui in subditorum causis sua vel odia vel gratiam sequuntur. Unde fit ut ipsa hac ligandi et solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non subditorum moribus, exercet. Unde recte per prophetam dicitur: « Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII) . » Licet quidem praelatos sedis suae seu gradus zelo moveri; sed tamen quia in maximo imperio minima est licentia non oblivisci. (1154A) Unde Gregorius in epistola Sabiniano diacono legato (lib. VII, epist. 1) : « Paratior sum, inquit, mori quam beati Petri Ecclesiam meis diebus degenerare » Item ad Constantinam Augustam (lib. IV, epist. 34): « Et si peccata Gregorii tanta sunt ut pati talia debeat, Petri tamen apostoli peccata nulla sunt, ut vestris temporibus pati ista mereatur. » Item: « Quem sedis ordinisque dignitas erexit, sui se consideratione repressit. (1154B) » Item, scribens episcopis Eulogio et Anastasio Antiocheno dicit (lib. IV, epist. 36): « Cum praedicator egregius dicat, Quandiu quidem sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo (Rom. XI) , » qui rursus alias dixit: « Facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. II); » exemplum procul dubio nobis sequentibus ostendit, ut et humilitatem teneamus in mente, et tamen ordinis nostri dignitatem servemus in honore, quatenus nec in nobis humilitas timida, nec erectio sit superba. »

Sententiae quidem, quia ipsi eius maculant promotionem, arbitror eum haec respondere, se a Romanis electum, id culminis conscendisse coactum, indignumque, et rationis esse alienum ut Ecclesiarum mater sedes Romana privetur suae electionis arbitrio, per quam aliae sedes id obtinent ut non sint episcopi, qui non a suae sedis clero et populo, non propter generis nobilitatem, sed vitae sanctitatem, non divites in rebus, sed sancti in moribus, sunt electi. (1154C)

Defendit etiam forsitan se ex decretis praedecessorum suorum, Nicolai, Stephani et aliorum, qui hoc firmaverunt sub anathemate: ne quis negaret electionis privilegia sedi Romanae, illis econtra affirmantibus non licere electioni ut ad hoc rapiat electum, quod ipse sibi fecerat illicitum. (1154D) Et hinc Sunamite [Sunamitide] Ecclesia, quasi in collisione duorum lapidum contrita, nobis, qui in spem filiorum in hac ingemiscimus valle lacrymarum, supplicandum est fonti misericordiarum « ut fermentum illud, » quod, sicut Gregorius dicit, « tribus farinae satis totius humani generis massam in unitatem conspersit, nunc totius Ecclesiae corpus in illius formam panis qui de coelo descendit redigat, ut vinea Christi mundata vulpeculis, quae eam demoliuntur (Cant. II) , purgata sarmentis, quae igni debentur, vernet, floreat per concordiam unitatis, verae viti in odorem suavitatis [adhaerens forte subdendum]. » .

Audituris [audite], qui nunc apostolico contradicitis, episcopi illud Gregorii (lib. VI, epist. 10) ad Felicem episcopum dicentis: « Qualiter obedientia, vel reverentia sit praepositis exhibenda, ex tuis quoque subiectis, ipse non ambigis. In qua re valde est utile, si id quod disciplinae vigor imponit, nullo cogente, humilitas laudanda servaverit. » Et illud Leonis: « Qui ergo scit se quibusdam praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam quam exigit etiam ipse dependat. (1155A) » Econtra domno apostolico viscera doctoris gerentis in subiectos accepturos dicentis: « Tanquam si nutrix foveat filios suos, ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam charissimi nobis facti estis (I Thess. II) . » In hac apostolici, sive, ut ille putat, reprehensione, sive, ut illi, necessaria consideratione, ego tuus, licet interiori caream rationali, volens tamen funem apostolicum potius sequi quam trahere, sedem Romanam veneror ut tribunal Christi, eius pontificem ut sacrarium Spiritus almi, eius amplectens decreta ut coelestis curiae edicta. (1155B)

Inquiris praeterea a me, ut tui rursus verba ponam, quid ego sentiam de confectione sacramentorum a Simoniacis, seu a quibuslibet excommunicatis usurpatorum, quippe si careant veritate. Stultus igitur non stulte obedio. Dicam quod sentio.

Simoniacus est, qui temporalis lucri gratia ecclesiasticos honores qualitercunque vel emit, vel vendit. Horum alii, licet ordinati, carent tamen ecclesiastico honore quem a nullo acceperant. Alii regulariter ordinati, licet postmodum Simoniaci facti, habent tamen adhuc ordines quos publicata sua haeresi nondum amiserant. Inordinatos autem dicimus qui ordinati sunt a Simoniaco qui nihil eis potuit dare, vel qui per pecuniam aut interventum saecularis gratiae ordinati sunt a non Simoniaco, a quo nihil per emptionem poterant accipere. (1155C) Ordinatos autem et tamen Simoniacos appellamus qui post acceptos a quibus et ut debuerant ordines, Ecclesias vel alia quae Simoniaca suasit haeresis, emerant vel vendiderant. Sed priores, quos diximus ordinatos, nullo modo conficient sacramenta, nisi post satisfactionem episcopali auctoritate admittantur. Isti posteriores, id est ordinati et Simoniaci, non conficient qui manifesti sunt, nisi convertantur. Quia vero matre Ecclesia cum Christo capite in unum corpus unita, filiorum est Ecclesiae non nisi de sacramentis Christi, et Ecclesiae; propono mihi distinguendum, auctoritate catholica probandum, quid de Simoniacis, et excommunicatis eadem sibi sacramenta vendicantibus, sit tenendum. (1155D)

Simoniacos igitur et excommunicatos in duo dividimus. Alii eorum quorum zelus innotuit; alii qui, etsi accusati, etsi macula suspicionis respersi, necdum tamen manifestati Illorum vero quorum nefas patet, alii, necdum in iudicio praesentati, alii publico Ecclesiae iudicio damnati. Ab illis igitur quorum scelus adhuc oculum hominis latet, credimus posse confici sacramenta Ecclesiae. (1156A) Sed quamvis nos iuvent per fidem, illos damnant propter praesumptionem: Iudicium, inquit Apostolus, siti manducat (I Cor. XI) . Sibi, inquit, non tibi, ut Augustinus in epistola concilii ad Donatistas. Communio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum, sed consensione factorum. Nam si in factis malis non eis quisque consentiat, portat malus causam suam et personam suam. Non praeiudicat alteri quem in consensione mali operis socium non habet criminis. (1156B) Et ut scias quod Simoniaci, quod excommunicati nondum ventilabrum experti, latent in Ecclesia, ut in messe cum grano palea, omnes, quos Simoniaca polluit haeresis, ex sententia principis apostolorum damnati, dicente beato Gelasio « Idem ipse error, qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravae communionis effecto exsecrationem sui gestat, et poenam. » Item: « Nec dubium quod sicut in unaquaque haeresi, quod incessabiliter repetendum est, quia firmum esse nullus ambigit Christianus, omnes complices, sectatores, communicatores damnatae semel pravitatis pari sorte censentur. »

Omnes, scio, praesumptuosi, transgressores canonum sunt anathematizati, scribente S. Gregorio ad Gallicanos episcopos: « Omnia quae sanctis canonibus sunt adversa districte sub anathematis interpositione damnentur. (1156C) » Sed hi, inquam, etsi accusati, evidenter tamen nondum in hac transgressione denudati, habent, ut credimus, de materna Ecclesiae gratia et sanctitate, adversus quam nec portae inferi praevalebunt (Matth. XVI) : sub cuius alis in spe veniae adhuc latent, ut sacramenta eiusdem matris conficiant. cuius necdum filii esse publice perdiderant.

Sed dicis: Quomodo conficient corpus Christi qui per haeresim, seu per meritum anathematis, se demembraverunt a corpore Christi? Respondetur: Iudas unus ex duodecim erat, eamdem cum eis potestatem miracula faciendi habebat. Et quamvis loculos portans fur esset (Ioan. XII) : tamen quibus par erat in signis, par videbatur et meritis. (1156D) Ante oculus quippe hominum in miraculorum insignibus, Petri, Andreae, Iacobi et Ioannis erat socius; ante eius autem oculos cui non erat opus ut quis sibi testimonium perhiberet de homine, quia « ipse sciebat quid esset in homine (Ioan. II) » , erat diabolus. Dictum est enim de eo: « Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? » (Ioan. VI.) Ideo utique diabolus, quia dualem spirabat spem, esse videlicet et venditor Domini et discipulus Domini. (1157A) Sed cum iam nequitiae suae pretium venditi Domini promitteret, cum iam opportunitatem tradendi eum quaereret (Matth. XXVI; Luc. XXII) in hoc barathro sceleris non minus usus est potestate apostolica, et hac tandiu, donec audito: « quod facis, fac citius, exivit foras: Erat enim nox (Ioan. XIII) . » Ad hunc modum credimus et hos posse ecclesiastica efficere sacramenta, dum nondum eos publicavit, et quodammodo ante episcopalem ecclesiasticam excommunicationem ab Ecclesia praeiudicarie eliminavit eorum se effrenis contumacia.

Ab illis vero qui de haeresi Simoniaca sunt evidenter rei, etsi nondum publice iudicati, firmiter diffitemur Ecclesiae sacramenta posse confici. Publica enim et fronte carens praesumptio maior est ipso scelere admisso. Quae, dum claret, evidens est exemplar peccandi; qui dicit, nisi me, me imitamini. Verbi gratia, qui honores Simoniace acquisitos non deponit, quid aliud, nisi Simonem, in quo vivit, imitandum proponit? (1157B) Qui autem pudibunde et tantum ante Deum peccat, quandoque esse metuet quod videri pudet.

Sed oppones mihi, scio, Cum usus quotidie nobis praesentet unum eumdemque Simoniacum, alii cuiquam Christiano adhuc inexpertum, alii vero perlucere manifestum, quomodo ille sacramentum nescienti conficiet, quod quantum ad scientem conficere non valet? Respondetur: Iusta mens ex fide vivit (Rom. I) . Fidei effectus salubrius creditur quam cum ratione investigetur. Dico equidem quia illud quod per Simoniacum non posse confici creditur, illud inquam, alicui simpliciter credensi et fideliter nescienti sacramentum esse, fides operatur. Ipse tamen conficiens, ex hoc, quod conficit, damnatur. Ne mireris, quia per fidem sacramento reficitur accipiens. (1157C) Audi, quia sacramenti gratia participatur etiam non accipiens. Augustinus in sermone ad infantes ad altare de sacramento (De consecr. d. 4. c. 131, Nulli est): « Nulli est aliquatenus ambigendum tunc unumquemque fidelium corporis sanguinisque Dominici participem fieri, quando in baptismate membrum Christi efficitur; nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiam si, antequam panem illum comedat et calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat. Sacramenti quippe illius participatione ac beneficio non privatur, quando ipse hoc quod illud sacramentum est invenit. (1157D) » Ne igitur dubites simpliciter credentem salubriter illud accipere ab illo quem nescit haereticum; audi etiam, quod simplicitatem [f., simplicitas] fidei efficaciter accipit ab eo quem scit haereticum. (1158A) Augustinum in eodem sermone (24 q. 2, c. 40, Si quem forte) : « Si quem forte, inquiens, coegerit extrema necessitas, ubi Catholicum per quem accipiat non invenerit, et in animo, pace catholica custodita, per aliquem extra unitatem catholicam positum acceperit quod erat in ipsa catholica unitate accepturus, si statim etiam de hac vita migraverit, non eum nisi catholicum deputamus. Si autem fuerit a corporali morte liberatus, cum se catholicae congregationi etiam praesentia corporali reddiderit, unde nunquam corde discesserat, non solum non improbamus quod fecit, sed etiam securissime verissimeque laudamus. Quia praesentem Dominum [Deum] credidit cordi suo, ubi unitatem servabat. (1158B) »

Discamus ergo, quia si cum Simoniaco ago, qui est adhuc tantum de manifestis, nondum de publice damnatis, cum illi, inquam, quaedam Ecclesiae sacramenta conficere nequeant, cum perfecti nec illos posse conficere, nec se confecta ab eis accipere credant, tamen quod non habeat nequitiam dantis, accipit pleniter fides et sapienter simplicis et simpliciter sapientis, totum implente gratia Iesu, sicut in illo felici latrone, cui, ut Augustinus ait, « quod ex baptismi sacramento defuit, benignitas Dei spiritaliter adimplevit. »

Hoc autem distare videtur inter manifeste reos et publice excommunicatos, quia cum excommunicatis communicare prohibemur, nisi convertantur. Cum manifestis et nondum iudicatis conversari oportet, ut convertantur. Illis nefas est, ut dicamus ave, nefas est cum illis vel cibum sumere. (1158C) Cum istis permittit Apostolus communicare dicens: « Non utique fornicariis huius mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus, alioquin debueratis ex hoc mundo exisse (I Cor. V) . » Illorum igitur, qui manifeste sunt rei, formam habuerunt publicani et peccatores, cum quibus Salvator manducaverat (Matth. IX) . Excommunicati autem significantur per illos quos Apostolus Satanae tradiderat (I Cor. V) . Huiusmodi manifestis, nondum publice iudicatis, ego communicans, me non excommunico, dum hominem ut Christianum diligens, factum eius, ut non Christiani, improbo, praescribente Augustino: « Duobus modis non te maculat malus, si non consentias et si redarguas, » hoc est, non communicare, non consentire. Cummunicatur quippe, quando facto eius consortium voluntatis, vel approbationis adiungitur. (1158D)

Ab his autem, id est Simoniacis, licet nondum publice excommunicatis, non posse clericos ordinari, non posse Dominicum corpus confici, credas apostolicis Innocentio et Paschali. Innocentius papa de Simoniacis dicit: « Asseritur eum qui honorem amisit honorem dare non posse. Nec acquiescimus ullum aliquid ab eo accepisse. Quia nil erat in dante, quod alius ab eo posset accipere. Et verum est certe, quia quod non habuit, dare non potuit. (1159A) » Audi Paschalem papam in epistola ad Mediolanensem Ecclesiam:

« Quicunque sacros ordines ad pretium largiuntur, cum Iuda pessimo mercatore peribunt: qui pro XXX argenteis aeterni Filium vendidit Parentis. Audiat hoc haereticus, audiat et Christianus. Audiat et ille, qui hanc haeresin vult rabido ore auctorizare. Istis dico: Ubi est quod accepistis? Illis dico: Ubi est quod dedistis? Infelices infeliciter sibi invicem contra campserunt: hic, ut consuleret suae philargyriae; ille, ut satisfaceret propriae nequitiae. Quapropter nec ille habet pretium, nec illi babent Christum. Exsulta, Christiane, quia quod Iudas vendidit et Iudaeus emit, tu acquisisti. Grande bonum suo malo operati sunt nobis ambo. (1159B) »

Item in eadem: « Si tali exterminio traditus est qui vendidit Christum, quid erit de sociis eius qui emunt vel vendunt Paracletum? Nunquid non pares sunt in ultione qui pares sunt in crimine? Ille vendidit Filium. Isti, quantum in se ipsis est, Spiritum sanctum conantur vendere. »

Cum autem quidam, domine, et maxime apud vos, blandiantur sibi, affirmantes se non esse Simoniacos, quia non emerint vel vendiderint ecclesias, vel altaria, sed res et commoda ecclesiis attinentia, audi eumdem Paschalem in eadem epistola: « Si quis obiecerit non consecrationes, sed res ipsas quae ex consecratione proveniunt, vendi, videtur quidem aliquid dicere, nihil autem penitus sentire. (1159C) Nam cum corporalis Ecclesiae aut episcopus, aut abbas, aut alius aliquis sine rebus corporalibus et exterioribus in nullo proficiat, sicut nec anima sine corpore temporaliter vivit, quisquis eorum alterum vendit, sine quo alterum haberi non provenit, neutrum non venditum derelinquit. »

Quid quod etiam missa a talibus nequeat celebrari, declarat quidem in eadem: « Nunquid maledictus sua benedictione panem in Christi carnem poterit vertere, maxime cum quidquid benedixerit Dominus se maledicturum asserit? » Et post pauca: « Si haeretici sacerdotes voces exhortationum non possunt fari, quomodo valeant vinum in Christi cruorem vertere? (1159D) Et si Dominus praecepit nequaquam dari homicidis, adulteris, rapacibus et caeteris criminalibus peccatis irretitis, corpus et sanguinem suum usque ad satisfactionem, quomodo ipse dabit sacerdotium usurpanti per Simoniacam haeresim ubique damnatam? »

Quantum noceat audita eorum missa, audi eumdem: « Cum ergo tales episcopos, vel abbates, vel reliquos clericos non devitamus, si eorum missas audiamus, vel cum eis oramus, excommunicationem cum eis subimus. (1160A) Quos quidem sacerdotes esse saltem credere omnino errare est, cum Petrus Simoni dicat: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti cum pecunia possideri (Act. VIII) . » Ubi cum existimasti dicitur, patet quia non pro eo quod fecerat, sed quia se facere posse crediderat, condemnatur. Patet igitur ex praedicta auctoritate nec clericos ab eis ordinari, nec Dominicum corpus posse confici, sed ipsos ex voce Petri esse perditos clericos. Et si praedicta duo sacramenta non conficiunt, certe nulla, nisi forte solum baptisma, conficere possunt. Et ut scias quia nullo modo ecclesiastica sacramenta fieri possunt a Simoniaco, audi ex apostolico decreto annullata esse omnia quae facta videbantur a neophyto. (1160B)

Defuncto Romanae sedis praesule XCIV Paulo huius nominis primo, Constantinus quidam a laico in papam consecratus sedem apostolicam per annum et mensem obtinuit. Episcopos scilicet, presbyteros, et alios diversi gradus, infra hoc temporis spatium ordinavit; omnia quae apostolici erant fecit. Inter haec quidam Romanorum, abhorrentes caput Ecclesiae Romanam sedem a neophyto invasam, Stephanum natione Siculum, ecclesiasticis traditionibus eruditum, impetrato cleri ac populi consensu, Constantino deposito, Stephanum illius nominis III [BARON., Steph. IV] papam XCV, apostolici apicis consecratione sublimaverunt. (1160C)

Hic mox directis legatis ad reges Franciae Carolum et Carolomannum, qui defuncto nuper patri Pipino successerant, eorum assensu XII episcopos probabilioris vitae et scientiae insignioris de Francia adscivit; advocatisque insuper Apuliae, Campaniae, Italiae praesulibus, synodum Romae in ecclesia Salvatoris celebravit. Ibi omnia Constantini statuta ex communi iudicio scinduntur, scripta eius in praesenti comburuntur. Ipse Stephanus papa cum clero prostratus poenituit se unquam papae neophyto obedisse, se de manibus eius communionem accepisse. Decretum est igitur in concilio eodem sub anathematis vinculo nullum dehinc neophytum ad episcopalem aspirare apicem. (1160D) De episcopis autem, presbyteris et caeteris quos infelix Constantinus consecrando ordinaverat, statutum est ut omnes ecclesiasticis, quos per eum sibi vindicaverant, honoribus exspoliati, descenderent ad solos illos gradus in quibus constiterant, priusquam ab eo ad altiora provecti fuerant. Si quos tamen ex illis sub modio latentes candelabrum (Matth. V) Ecclesiae sibi super imponendos exposceret, ipsi a clero et populo iterum electi, iterum quasi non antea a Constantino papa consecrati, depositum tantum, et nunquam altiorem merentur honorem. (1161A) De his autem, si qui per eum de laicis in presbyteratum sive diaconatum fuerant promoti, decretum ut admisso gradu ubicunque voluissent in religioso tantum habitu permanerent. Nullus omnium ad pontificatus apicem promoveretur; nullus omnino altiorem gradum speraret, ne hic novitatis error in Ecclesia Dei radicaret. Demum sancitum est ut quaecunque Constantinus invasor in sacramentis ecclesiasticis egerat, omnia iterarentur, ut in gestis pontificum legitur, praeter sacrum baptisma, et mysticum chrisma. Finita sancta synodo omnis populus sui pedibus papae advolvitur, indulgentiam poposcit quod unquam Constantino invasori communicavit. Ille singulis poenitentiam pro hoc admisso iniunxit. (1161B) Episcoporum qui digni censebantur, denuo a subiectis electos, ipse denuo consecravit, reliqui ordinis nullum amisso gradui restituere censuit.

Patet autem, domine, ex clericorum ordinationibus ordinatis, annullatis, ex ecclesiarum consecrationibus alteratis, chrisma etiam neophyti consecratoris annullatum, nisi quod baptisma ex illo chrismate celebratum noluit Stephanus papa annullare. Quia nec ab haeretico baptizatum licet rebaptizare, dum tantum baptizet in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. (1161C)

Hac etiam ratione cum prioris anni, id est, ab Incarnatione Domini 1075, Pascha rex apud Babinberch celebraret, Leimarus Bremensis archiepiscopus noluit in baptizando uti chrismate, quod confectum videbatur ab Herimanno tunc ibi episcopo, cum sciret hunc Simoniacum, licet nondum convictum, ecclesiastica in hoc usus ratione. Quia baptisma, quod non annullatur, postquam factum est ab haeretico, non tamen ut fiat, concedendum est haeretico, cum aliud sit, rem, postquam facta est, non improbando tolerare, aliud, ne improbari metuat, praevidere. Scire autem oportet illos non tantum neophytos, qui de laicis subito ad ecclesiasticas promoventur dignitates, ut illum quem vester Herimannus de una et eadem die de coriario presbyterum maturavit. Quem ipse subito de pila, in qua cortices contuderat, ad altare Christi transtulit: O festinata promotio! (1161D) Fit diaconus, qui lectionem prius in celebratione missae non legerat; sacerdos, qui tunc primum Levita; suscepit simul omnes ecclesiasticos gradus, qui largum et cogentem consecrare consecrationem eadem die venerat [f., emerat], nec corona signatus. Sciendum est, inquam, non solum huiusmodi vocari, et esse neophytos, sed magis illos, qui moribus informes, religione rudes, scientia rustici; plures renascentis hydrae capitibus nunc emergunt, et per hoc se perpetuo anathemate perimunt. (1162A) Audi Gregorium in suo Regesto, in epistola Vergilio Arelatensi episcopo missa: « Cum ad sacros ordines Paulus apostolus neophytum venire prohibeat (I Tim. III) , sciendum est nobis quia sicut tunc neophytus vocabatur, qui adhuc nove erat plantatus in fide, ita nunc inter neophytos deputamus qui adhuc novus est in sancta conversatione. »

Scribam et adhuc de gestis pontificum concilium papae de annullatis, quae Leo neophytus usurpaverat, sacramentis.

Anno Dominicae Incarnationis 944, tertio autem ex quo Otto imper. Henrici regis filius, compressa Beringarii et eius filii tyrannide, Italiam subiugaverat, Ioannes papa ab imp. (1162B) quem cum coniuge, et Adelhaida priori anno imperiali unctione sublimavit, deficiens, Adelbertum reip. adversarium in urbem recepit. Quod non passurus imperator Romam hostiliter invadit. Papa hinc imperatorem timens, illinc Romanis diffidens cum suo complice Adelberto aufugit, usurpato sibi non parvo Ecclesiae thesauro. Romani, sive timore correpti, sive respectu iuris allecti, dominum suum gratulatorie recipiunt. Imperator apostolico, ad determinanda, quae tunc imminebant negotia, indigens, Ioannem papam ad desolatam sui sedem revocavit. Quo reverti negante, Leo adhuc laicus, quantum ad saecularia non parum strenuus, papa eligitur, ordinatur. Synodus, praesente imp. et multis Teutonicis et Italicis praesulibus, celebratur. (1162C) Multa, quae vel ecclesiastica necessitas, vel imperatoria poscebat voluntas, decernuntur. Sic domnus Leo praesidens apostolicae sedi fecit interim ordinationes, et omnia, quae erant apostolici. Nec longum, Romani alterata fide apud imp. papam recipiunt Ioannem. Ille, congregato Romae in ecclesia Sancti Petri concilio, Leonem, qui sibi vivo neophytus successit, omni ecclesiastico ordine exutum, ita ex statutis canonum damnavit ut, si postmodum ad aliquem clericalem gradum vel aspiraret, perpetuo anathemati cum omnibus sibi ad id opitulantibus subiaceret. (1162D) Episcoporum duos, qui eum promoverant, in synodum vocatos et in tertia actione praesentatos, ita ex auctoritate apostolica sacerdotali privavit honore ut postmodum in nulla synodo recuperationis aditum auderent vel tentare. Tertium autem ex his nomine Siconem canonice vocatum, exspectatum, demum venire nolentem, ecclesiastica privavit communione. Statutumque est publico omnium iudicio synodum a Leone collectam nec nominandam synodum, sed prostibulum favens adulteris. (1163A) Ergo omnia praedicti Leonis decreta cassantur; et quicunque ab eo erant consecrati iussi sunt planetis vestiri, et suam ipsorum proscriptionem praesentare in charta, haec verba continenti: Pater meus nihil sibi habuit, nihil mihi