Bernardus_Claraevallensis_cps2, Sermones in Cantica canticorum, 12HOME > 'moleste' in 'Bernardus_Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, 12'
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, SERMO XI. De duobus, hoc est fructu et modo, pertinentibus ad opus humanae redemptionis. <<<     >>> SERMO XIII. De gloria et laude Deo semper attribuenda pro omnibus bonis eius nobis impensis. hide dictionary links

(PL 183 0827D) SERMO XII. De pretioso unguento pietatis; et de veneratione a subditis erga praelatos suos exhibenda.

(0828A)

1. Duo me unguenta vobis tradidisse recordor. unum contritionis, delicta multa complectens; alterum devotionis, multa continens beneficia: ambo salubria, sed non ambo suavia. Primum siquidem pungitivum sentitur, quia movet ad compunctionem amara recordatio peccatorum et dolorem facit, cum sequens mitigatorium sit, divinae bonitatis intuitu consolationem dante, et sedante dolorem. (0828B) Sed est unguentum, quod ambobus longe antecellit: et hoc appellaverini pietatis, eo quod fiat de necessitatibus pauperum, de anxietatibus oppressorum, de perturbationibus tristium, de culpis delinquentium, et postremo de omnibus quorumlibet miserorum aerumnis, etiamsi fuerint inimici. Despicabiles videntur species istae; sed est super omnia aromata unguentum, quod ex eis conficitur. Sanativum est: beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7) . Igitur multae miseriae collectae atque oculo pietatis inspectae, ipsae sunt species, ex quibus unguenta optima componuntur sponsae digna uberibus, sponsi sensibus grata. Felix mens, quae talium collectione aromatum sese ditare et impinguare curavit, infundens ea oleo misericordiae, et ardore decoquens charitatis. (0828C) Quis, putas, est iucundus homo qui miseretur et commodat (Psal. CXI, 5) , pronus compati, subvenire promptus, dare quam accipere beatius iudicans: ignoscere facilis, irasci difficilis, ulcisci penitus non acquiescens, et per omnia proximorum aeque ut proprias respiciens necessitates? O quaecunque es anima sic affecta, sic imbuta rore misericordiae, sic affluens pietatis visceribus, sic te omnibus omnia faciens, sic facta ipsa tibi tanquam vas perditum, ut caeteris praesto ubique semper occurras atque succurras; sic denique mortua tibi, ut vivas omnibus: tu plane tertium optimumque unguentum felix possides, et manus tuae distillaverunt totius suavitatis liquorem. Non exsiccabitur in tempore malo, nec fervor persecutionis ebibet illum: sed semper Deus memor erit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiet. (0828D)

2. Sunt viri divitiarum in civitate Domini virtutum: quaero an apud aliquos haec unguenta inveniantur. Et primus occurrit, sicut ubique solet, mihi Paulus vas electionis, revera vas aromaticum, vas odoriferum, et refertum omni pulvere pigmentario. Christi enim erat bonus odor Deo in omni loco (II Cor. II, 15) . Multae profecto suavitatis fragrantiam longe lateque spargebat pectus illud, quod sic affecerat sollicitudo omnium Ecclesiarum. Vide enim quales species et qualia aromata coacervaverat sibi. Quotidie, inquit, morior per vestram gloriam (I Cor. XV, 31); et rursum: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29) . Et multis talibus, quae vobis bene nota sunt, abundabat dives iste in componendis unguentis optimis. (0829A) Decebat namque primis et purissimis aromatibus redolere ubera, quae Christi membra lactarent, quorum Paulus mater erat pro certo, parturiens semel et iterum, donec Christus formaretur in eis (Galat. IV, 19) , ac membra capiti suo reformarentur.

3. Audi et de alio divite quomodo ad manum habebat electas species, de quibus optima unguenta conficeret. Foris, inquit, non mansit peregrinus. Ostium meum viatori patuit (Iob XXXI, 32) ; item: Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam (Iob XXIX, 15-17) . Si negabam, quod volebant, pauperibus, et oculos viduae exspectare feci. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. (0829B) Si despexi praetereuntem , eo quod non haberet indumentum, et absque operimento pauperem. Si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est (Iob XXXI, 16-20) . Quanto, putamus, vir iste odore terram resperserat in his operibus? Singula opera singula erant aromata. His propriam repleverat conscientiam, ut fetorem putidae carnis internae suavitatis exhalatione sibi temperaret.

4. Ioseph postquam universam Aegyptum post se fecit currere in odore unguentorum suorum, etiam suis venditoribus eamdem demum fragrantiam propinavit. (0829C) Et quidem increpatoria verba vultu proferebat irato; sed erumpebant lacrymae de pinguedine cordis (Gen. XLIII, 30; XLV, 2) , non irae indices, sed gratiae proditrices. Samuel lugebat Saul (I Reg. IV, 35) , qui se quaerebat occidere, et ad ignem charitatis incalescente pectore liquefactus intus, pietatis adeps foras emanabat per oculos. Ob bonum denique quem circumquaque diffuderat suae opinionis odorem, refert de eo Scriptura, quia cognoverunt omnes a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini (I Reg. III, 20) . Quid de Moyse dicam? quanto adipe et pinguedine et ipse repleverat viscera sua? Nec domus illa exasperans, in qua pro tempore versabatur, potuit unquam in omni murmure et furore suo unctionem spiritus, qua semel imbutus fuerat, exterminare, quominus inter assiduas lites et quotidiana iurgia ipse in sua mansuetudine perduraret. (0829D) Merito testatus est Spiritus sanctus de eo, quod esset mitissimus omnium hominum, qui morabantur super terram (Num. XII, 3) . Siquidem cum his qui oderant pacem, erat pacificus (Psal. CXIX, 7) , in tantum ut populo ingrato et rebelli non modo non irasceretur, sed et irascentem Deum suo interventu leniret, sicut scriptum est: Dixit ut disperderet eos, si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius ne disperderet eos (Psal. CV, 23) . Denique: Si dimittas, ait, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti (Exod. XXXII, 31, 32) . O vere hominem unctum unctione misericordiae! (0830A) Loquitur plane parentis affectu, quam nulla possit delectare felicitas, ex sortibus quos parturivit. Verbi gratia, si dives quispiam mulieri pauperculae dicat: Ingredere tu ad prandium meum, sed quem gestas infantulum relinque foris, quoniam plorat, et molestus est nobis: nunquid faciet? Nonne magis eliget ieiunare, quam exposito pignore charo, sola prandere cum divite? Ita nec Moysi sedet solum se introduci in gaudium Domini sui, foris scilicet remanente populo; cui, licet inquieto et ingrato, vice pariter et affectione matris inhaeret. Dolent viscera, sed tolerabiliorem sibi iudicat tortionem quam evulsionem. (0830B)

5. Quid David mansuetius, qui illius mortem lugebat, qui suam semper sitierat? (II Reg. I, 11.) Quid benignius, ut eius moleste ferret decessum, cui succedebat in regnum? Sed et de morte parricidae filii, quam difficile consolationem admisit? (II Reg. XIX, 4.) Magnam profecto optimae unctionis copiam praeferebat talis affectio: ideo et securus orabat, dicens: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius (Psal. CXXXI, 1) . Ergo hi omnes habuerunt unguenta optima, quibus hodieque per universas ecclesias suavissime redolent. Nec solum ipsi, sed et quicunque se in hac vita ita benevolos et beneficos praebuerunt, ita inter homines humane vivere studuerunt, quatenus omnem, quam visi sunt habuisse gratiam, non sibi tenerent, sed in commune deducerent, aestimantes se amicis pariter et inimicis, sapientibus et insipientibus debitores. (0830C) Cumque fuissent utiles omnibus, humiles in omnibus, et prae omnibus exstiterunt dilecti Deo et hominibus; quorum fragrantia in benedictione est. Quotquot, inquam, tales praecesserunt, fragrarunt suis temporibus, fragrant et hodie unguentis optimis. Tu quoque si donum quod desuper accepisti, nobis contubernalibus tuis libenter impertiaris; si te exhibeas ubique inter nos officiosum, si affectuosum, si gratum, si tractabilem, si humilem, testimonium habebis ab omnibus, quod fragres et ipse unguentis optimis. (0830D) Omnis in vobis, qui fraternas infirmitates, tam corporum quam animorum, non solum patienter supportat, sed insuper, si licet, et si valet, iuvat obsequiis, confortat alloquiis, consiliis informat [alias additur et relevat], si hoc non potest propter disciplinam, sollicitis saltem orationibus solatiari non cessat infirmo: omnis, inquam, qui talia operatur in vobis, bonum omnino spargit odorem inter fratres, et odorem de unguentis optimis. Balsamum in ore, huiuscemodi frater in congregatione; monstratur digito, et dicunt de eo omnes: Hic est fratrum amator et populi Israel; hic est qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate (II Machab. XV, 14) .

6. Sed recurramus ad Evangelium, atque aliquid, quod forte spectet et ad haec unguenta, requiramus. (0831A) Maria Magdalene, et Maria Iacobi et Salome, emerunt aromata, ut venientes ungerent Iesum (Marc. XVI, 1) . Quaenam ista unguenta, tam pretiosa ut Christi corpori parentur et comparentur, tam copiosa ut toti sufficiant? Neutrum quippe duorum praecedentium aut emptum, aut factum specialiter ad opus Domini, aut toto in corpore legitur fuisse diffusum. Sed desubito introducitur mulier, uno quidem in loco osculans pedes, et unguento ungens (Luc. VII, 38; Ioan. XII, 3); in altero vero vel ipsa, vel altera, habens alabastrum unguenti, et illud mittens in caput (Marc. XIV, 3) . Caeterum nunc, emerunt, ait, aromata, ut venientes ungerent Iesum. (0831B) Emunt non unguenta, sed aromata: et unctio in obsequium Domini non facta assumitur, sed nova conficitur; nec ad ungendam tantum aliquam corporis partem, verbi gratia pedes aut caput; sed sicut scriptum est: Ut venientes ungerent Iesum; quod est totius complexio, non partis distinctio. (0831C)

7. Tu quoque si te induas viscera misericordiae, liberalem benignumque exhibeas, non tantum parentibus sive cognatis tuis, aut quos tibi vel benefactores tenes, vel benefacturos speras: nam et ethnici hoc faciunt (Matth. V, 47); sed, iuxta Pauli consilium, studeas operari bonum ad omnes (Galat. VI, 10) , ita ut propter Deum nec inimico officium humanitatis corporale seu spirituale negandum, subtrahendumve existimes: constat te quoque abundare unguentis optimis, nec caput aut pedes Domini tantum, sed passim, quantum in te est, ungere suscepisse totum corpus, quod est Ecclesia. Et forte proinde ob hoc Dominus Iesus paratam sibi confectionem expendi noluit in suo corpore mortuo, ut servaret vivo. Vivit enim Ecclesia, quae manducat panem vivum, qui de coelo descendit. Ipsa est charius corpus Christi, quod ne mortem gustaret, morti illud alterum traditum fuisse nullus Christianus ignorat. Ipsam ungi, ipsam foveri desiderat, ipsius infirma membra cupit momentis accuratioribus relevari. Ipsi ergo pretiosa unguenta retinuit, cum anticipans horam, et accelerans gloriam, mulierum devotionem non elusit, sed instruxit. Renuit ungi, sed parcens, non spernens; non recusans obsequium, sed reservans proficuum. (0831D) Proficuum dico, non huius materialis atque corporalis unguenti, sed plane spiritualis, quod in isto designatum est. In isto ergo pepercit Magister pietatis unguentis optimis pietatis, quae membris suis indigentibus tam corporaliter quam spiritualiter omnino cuperet exhiberi. Denique paulo ante, cum in caput eius, aut etiam in pedes funderetur unguentum, ipsumque satis pretiosum, nunquid prohibuit? Imo et obstitit prohibentibus. Nam et Simoni indignanti, quod se tangi a peccatrice permitteret, longam texuit reprehensionis parabolam; et aliis perditionem unguenti causantibus respondit, dicens: Quid molesti estis huic mulieri? (0832A)

8. Nonnunquam ego, ut modicum faciam excessum, cum sederem mihi ad pedes Iesu moerens, et offerens sacrificium spiritus contribulati in recordatione peccatorum meorum; aut certe ad caput, si quando vel raro starem, et exsultarem in recordatione beneficiorum eius, audivi dicentes: Ut quid perditio haec? Causantes videlicet quod soli viverem mihi, qui, ut putabant, multis prodesse possem. Et dicebant: Potuit enim venundari multo, et dari pauperibus (Matth. XXVI, 8-10) . Sed non bonum mercatum mihi est, etiamsi universum mundum lucrer, me ipsum perdere, et detrimentum mei facere. (0832B) Unde intelligens verba haec illas esse, quas Scriptura loquitur, muscas morituras, quae perdunt suavitatem unguenti (Eccle. X, 1) , recordatus sum divinae illius sententiae: Popule meus, qui te beatificant, in errorem inducunt (Isai. III, 12) . Verum audiant excusantem Dominum, et respondentem pro me, qui me quasi de otio incusant: Quid, inquit, molesti estis huic mulieri? quod est: Vos videtis in facie, et ideo secundum faciem iudicatis. Non est vir, ut putatis, qui possit mittere manum ad fortia, sed mulier. Quid tentatis ei imponere iugum, ad quod ego eum minus sufficientem intueor? Bonum opus operatur in me. Stet in bono, quandiu non convalescit ad melius. Si quando de muliere in virum, et virum perfectum profecerit, poterit et in opus perfectionis assumi.

9. Fratres, revereamur episcopos, sed vereamur labores eorum. (0832C) Si labores pensamus, non affectamus honores. Agnoscamus impares vires nostras, nec delectet molles et femineos humeros virorum supponere sarcinis; nec observemus eos, sed honoremus. Inhumane nempe eorum redarguis opera, quorum onera refugis. Temerarie obiurgat virum de praelio revertentem mulier nens in domo. Dico enim, si is qui de claustro est, eum qui versatur in populo, interdum minus districte minusve circumspecte sese agere deprehenderit, verbi gratia in verbo, in cibo, in somno, in risu, in ira, in iudicio; non ad iudicandum confestim prosiliat, sed meminerit scriptum: Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier (Eccli. XLII, 14) . Nam tu quidem in tui custodia vigilans bene facis; sed qui iuvat multos, et melius facit, et virilius. (0832D) Quod si implere non sufficit absque aliqua iniquitate, id est absque quadam inaequalitate vitae et conversationis suae, memento quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8) . Haec dicta sint contra geminam tentationem, qua saepe viri religiosi episcoporum vel ambire gloriam, vel excessus temere iudicare diabolicis instigationibus incitantur.

10. Sed redeamus ad unguenta sponsae. Videsne quam sit praeferendum caeteris istud pietatis unguentum, de quo solo permissum non est perditionem fieri? (0833A) In tantum perditio de ipso non fit, ut nec aquae frigidae munus irremuneratum sinatur (Matth. X, 42) . Bonum tamen contritionis unguentum, quod de recordatione peccatorum conficitur, mittiturque in pedes Domini; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 19) . Caeterum longe melius esse arbitror id quod dicitur devotionis, factum de recordatione beneficiorum Dei; quippe quod et capiti idoneum reputatur, ita ut perhibeat de ipso Deus: Sacrificium laudis honorificabit me (Psal. XLIX, 23) . Porro utrumque vincit unctio pietatis, quae de respectu miserorum fit, et per universum Christi corpus diffunditur. Corpus dico, non illud crucifixum, sed quod illius acquisitum est passione. (0833B) Optimum revera unguentum, in cuius comparatione caetera nec respicere se ostendit, qui ait: Misericordiam volo, et non sacrificium (Matth. IX, 13) . Hanc ergo potissimum inter caeteras virtutes redolere puto ubera sponsae, quae sponsi per omnia gestit congruere voluntati. An non odore misericordiae Thabita etiam in morte fragrabat? Et ideo cito de morte convaluit (Act. IX, 39-41) , quia praevaluit odor vitae.

11. Sed audite verbum abbreviatum super praesenti capitulo. Quisquis et inebriat verbis, et fragrat beneficiis, sibi dictum putet: Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis (Cant. I, 1, 2) . Et ad haec quis idoneus? Quis nostrum unum saltem horum integre perfecteque possideat, ut non videlicet interdum et in dicendo sterilior, et in operando tepidior sit? (0833C) Sed est quae merito et non dubie hoc praeconio glorietur, Ecclesia utique, cui nunquam de universitate sua deest et unde inebriet, et unde fragret. Quod enim sibi deest in uno, habet in altero, secundum mensuram donationis Christi, ac moderationem Spiritus, dividentis singulis prout vult (Ephes. IV, 7; I Cor. XII, 11) . Fragrat Ecclesia in his, qui sibi faciunt amicos de mammona iniquitatis; inebriat in ministris verbi, qui vino laetitiae spiritualis infundunt terram, et inebriant eam, et fructum referunt in patientia. Ipsa audacter secureque sese nominat sponsam, tanquam quae vere habet ubera meliora vino, et fragrantia unguentis optimis. (0833D) Quod etsi nemo nostrum sibi arrogare praesumat, ut animam suam quis audeat sponsam Domini appellare; quoniam tamen de Ecclesia sumus, quae merito hoc nomine, et re nominis gloriatur; non immerito gloriae huius participium usurpamus. Quod enim simul omnes plene integreque possidemus, hoc singuli sine contradictione participamus. Gratias tibi, Domine Iesu, qui nos charissimae Ecclesiae tuae aggregare dignatus es, non solum ut fideles essemus, sed ut etiam tibi vice sponsae in amplexus iucundos, castus, aeternosque copularemur, revelata et ipsi facie speculantes gloriam tuam, quae tibi communis pariter est cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.


HOME > 'moleste' in 'Bernardus_Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, 12'
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, SERMO XI. De duobus, hoc est fructu et modo, pertinentibus ad opus humanae redemptionis. <<<     >>> SERMO XIII. De gloria et laude Deo semper attribuenda pro omnibus bonis eius nobis impensis.
2350w 32.551119089127 s