Bernardus_Claraevallensis_cps2, Sermones in Cantica canticorum, 16HOME > 'moleste' in 'Bernardus_Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, 16'
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, SERMO XV. Qualiter nomen Iesus est medicina salubris fidelibus Christianis in omnibus adversis. <<<     >>> SERMO XVII. De accessu et recessu Spiritus sancti observando, deque invidia diaboli erga genus humanum. hide dictionary links

(PL 183 0848C) SERMO XVI. De cordis contritione, et de tribus speciebus verae confessionis.

1. Quid sibi ergo vult septenarius iste? (0848D) Nescio enim an ita simplex quispiam in nobis sit, qui otiosas esse has vices, et numerum hunc putet fortuitum. Ego nec illud vacare reor, quod propheta incumbens super mortuum, ad mensuram puerilis corporis sese contraxit, os suum ori illius coniunxit, oculisque oculos, et manibus manus (IV Reg. XXXIV) . Spiritus sanctus sic omnia fieri, et sic scribi fecit, ad eruditionem procul dubio illorum spirituum, quos corrupti corporis circumvenit infida societas, ac stulta mundi sapientia desipere docuit. (0849A) Corpus quippe quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15) . Propterea nemo miretur aut moleste accipiat, si in his scrutandis, tanquam quibusdam Spiritus sancti apothecis, curiosus existo, cum sciam quia sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei. Dico tamen his qui praevolantes ingenio, in omni sermone ante pene flagitant finem, quam principium teneant, debitorem me etiam tardioribus esse, et maxime; sed nec studium tam esse mihi ut exponam verba, quam ut imbuam corda. Et haurire, et propinare me oportet: quod non fit celeriter percurrendo, sed tractando diligenter, et exhortando frequenter. Quanquam et praeter spem quoque meam diu nos discussio detinuit sacramentorum. (0849B) Putavi, fateor, unum ad hoc sermonem sufficere, silvamque istam umbrosam, latebrosamque allegoriarum pertransire nos cito, et ad planitiem moralium sensuum itinere diei quasi unius pervenire: sed secus contigit. Biduum quippe iam in eo expendimus, et adhuc restat via. Ictus oculi eminus summitates ramorum et montium cacumina pervolabat; sed vallium subteriacens vastitas, et densitas dumetorum frustrabatur obtutus. Nunquid, verbi gratia, Elisaei miraculum praevidere valebam, quia nobis videlicet de gentium vocatione et repulsione Iudaeorum disserentibus, ita de subito in medium prosiliret? Et nunc quandoquidem incidimus, non pigeat nos paululum immorari, consequenter ad id quod intermittimus, postea reversuros, siquidem animarum cibus nihilominus est iste. (0849C) Canibus quoque ac venatoribus plerumque contingit a bestia, quam agressi erant, desistere; et sequi aliam, quae inopinantibus forte occurrerit.

2. Non parvulum fiduciae robur praestat mihi, quod magnus ille vir propheta, potens in opere et sermone, de excelso monte coelorum descendens, visitare dignatus est me, cum sim cinis et pulvis; misereri mortuo, inclinare se iacenti, contrahi et coaequari parvo, caeco partiri lumen oculorum suorum, et os mutum oris proprii osculo solvere, debilesque manus suarum roborare contactu. Suaviter rumino ista, et replentur viscera mea, et interiora mea saginantur, et omnia ossa mea germinant laudem. (0849D) Hoc semel contulit universitati; hoc quotidie singuli in nobis actitari sentimus, et cordi scilicet tribui intelligentiae lumen, et ori aedificationis verbum, et manibus opus iustitiae. Dat sentire fideliter, dat proferre utiliter, dat efficaciter adimplere. Et est funiculus triplex, qui difficile rumpitur, ad extrahendas animas de carcere diaboli, et trahendas post se ad regna coelestia, si recte sentias, si digne proloquaris, si vivendo confirmes. Oculis suis tetigit meos, interioris hominis frontem claris luminaribus ornans, fide et intellectu. Ori meo iunxit suum, et mortuo signum pacis impressit; quoniam cum adhuc peccatores essemus, reconciliavit nos Deo, iustitiae mortuos. Os ori applicuit, iterato inspirans in faciem meam spiraculum vitae, sed sanctioris quam primo. (0850A) Nam primo quidem in animam viventem creavit me; secundo in spiritum vivificantem reformavit me. Manus suas meis superposuit, exemplum praebens bonorum operum, formam obedientiae. Aut certe manus suas misit ad fortia, ut doceret manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.

3. Et oscitavit, inquit, puer septies (IV Reg. IV, 35) . Sufficiebat ad gloriam manifestandi miraculi oscitasse semel; sed multiplicitas et insignis numerus mysterii admonent. Si illud ingens universi humani generis primum quidem exanime corpus attendas, vides ubique Ecclesiam, ex quo vitam propheta incumbente recepit, quasi septies oscitare; quia septies in die laudem dicere consuevit. (0850B) Si te ipsum advertas, in hoc te noveris vita vivere spirituali, ac mysticum hunc implere numerum, si sensualitatis tuae quinarium charitatis binario subiicis, exhibesque, iuxta Apostolum, membra tua servire iustitiae in sanctificationem, quae prius exhibuisti servire iniquitati ad iniquitatem (Rom. VI, 19) ; aut certe si eumdem quinarium proximorum saluti impertiens, ad perficiendum septenarium duo haec adiicias, misericordiam scilicet et iudicium cantare Deo.

4. Habeo et alias septem oscitationes, septem videlicet experimenta, sine quibus vera et certa salus redivivi spiritus minime constat: quatuor ad sensum compunctionis, tria ad confessionis sonum pertinentia. Si vivis, si vox, si sensus est, tu quoque eadem in te recognoscis. (0850C) Porro sensum ex integro recuperasse te scias, si tuam conscientiam quadruplici sentis compunctione morderi; pudore gemino, et gemino metu: nam vitam ad perficiendum septenarium triplex confessionis species attestatur, de quibus postea videbitur. Nonne et sanctus Ieremias in suo planctu observat hunc numerum? Et tu igitur in tua pro te lamentatione formam habens propheticam, Deum cogita factorem tuum, cogita et benefactorem, cogita patrem, cogita Dominum. Ad omnia reus es; plange per singula. Ad primum et ultimum respondeat timor tuus, ad duo media pudor. Pater sane non metuitur, cum pater sit. Patris enim est misereri semper et parcere. Et si percutit, virga non baculo percutit; et cum percusserit, sanat. (0850D) Paterna vox est: Percutiam et ego sanabo (Deut. XXXII, 39) . Non est proinde quod a patre formides, qui etsi quandoque feriat ut emendet, nunquam tamen ut vindicet. At vero cogitantem quod patrem offenderim, est certe quod pudeat, etsi non quod terreat. Voluntarie genuit me verbo veritatis, non stimulo carnalis cupiditatis excussit, quemadmodum genitor carnis meae. Deinde etiam non pepercit. Unigenito pro sic genito. Ita ipse quidem patrem se exibuit mihi, sed non ego me illi vicissim filium. Quanam fronte attollo iam oculos ad vultum patris tam boni, tam malus filius? Pudet indigna gessisse genere meo, pudet tanto patre vixisse degenerem. (0851A) Exitus aquarum deducite, oculi mei; operiat confusio faciem meam, vultum meum pudor suffundat, occupetque caligo. Deficiat in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Proh pudor! quem fructum habui in quibus nunc erubesco? Si in carne seminavi, de carne non metam nisi corruptionem (Galat. VI, 8); si in mundo, et ipse transit, et concupiscentia eius (I Ioan. II, 17) . Quid? caduca, vana, et prope nulla, et quorum finis mors est, infelix et insanus praeferre non erubui aeterni Patris amori et honori. Confundor, confundor audire: Si ego pater, ubi est honor meus? (Malach. I, 6.)

5. Sed et si Pater non esset, obrueret me beneficiis. (0851B) Instaurat adversum me testes, ut alia innumera taceam, huius corporis victum, et usum temporis huius, et super omnia sanguinem dilecti Filii clamantem de terra. Pudet ingratitudinis, quanquam ad confusionis cumulum, arguar etiam reddidisse mala pro bonis, et odium pro dilectione. Minime quidem mihi a benefactore, sicut nec a patre timendum. Verus quippe beneficus est, dans affluenter, et non improperans (Iac. I, 5) . Non improperat dona, quia dona sunt; et beneficia sua mihi dedit, non vendidit. Denique sine poenitentia sunt dona eius. At quanto de illo benignius, tanto de me indignius sentire cogor. Erubesce, et dole nihilominus, anima mea; quoniam etsi illum non repetere et non improperare decet, nos tamen ommino dedecet ingratos immemoresque exstitisse. Heu! quid vel nunc tandem retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? (0851C)

6. Quod si segnior forte suas partes minus exsequitur pudor, timor sane excitetur in adiutorium. Excitetur, ut excitet. Sepone parum pia vocabula benefactoris et patris, atque ad austeriora convertere. Nempe qui legitur: Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis (II Cor. I, 3) ; legitur nihilominus: Deus ultionum Dominus (Psal. XCIII, 1) ; legitur; Deus iudex iustus et fortis (Psal. VII, 12) ; legitur: Terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 5); legitur: Deus zelans (Exod. XX, 5) . Quod pater est, quod beneficus est, tibi est; quod Dominus ac creator, sibi; etenim propter semetipsum fecit omnia, Scriptura teste (Prov. XVI, 4) . Qui ergo quod tuum est tibi defendit ac servat; putas, et pro se aliquando non zelabit? (0851D) putas, sui non requiret principatus honorem? Propter hoc irritavit impius Deum, quia dixit in corde suo: Non requiret (Psal. IX, 13) . Et quid est in corde suo dicere: Non requiret, nisi non metuere quod requirat? Sed requiret usque ad novissimum quadrantem: requiret et retribuet abundanter facientibus superbiam (Psal. XXX, 24) . Requiret a redempto servitium, honorem et gloriam ab eo quem plasmavit.

7. Esto quod dissimulet pater, ignoscat beneficus; sed non Dominus et Creator; et qui parcit filio, non parcet figmento, non parcet servo nequam, Pensa cuius sit formidinis et horroris, tuum atque omnium contempsisse factorem, offendisse Dominum maiestatis. (0852A) Maiestatis est timeri, Domini est timeri, et maxime huius maiestatis, huiusque Domini. Nam si reum regiae maiestatis, quamvis humanae, humanis legibus plecti capite sancitum sit; quis finis contemnentium divinam omnipotentiam erit? Tangit montes, et fumigant (Psal. CXLIII, 5) ; et tam tremendam maiestatem audet irritare vilis pulvisculus, uno levi flatu mox dispergendus, et minime recolligendus? Ille, ille timendus est, qui postquam occiderit corpus, potestatem habet mittere et in gehennam (Luc. XII, 5) . Paveo gehennam, paveo iudicis vultum, ipsis quoque tremendum angelicis potestatibus. Contremisco ab ira potentis, a facie furoris eius, a fragore ruentis mundi, a conflagratione elementorum, a tempestate valida, a voce archangeli, et a verbo aspero. (0852B) Contremisco a dentibus bestiae infernalis, a ventre inferi, a rugientibus praeparatis ad escam. Horreo vermem rodentem, et ignem torrentem, fumum, et vaporem, et sulphur, et spiritum procellarum; horreo tenebras exteriores. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum (Ierem. IX, 1) , ut praeveniam fletibus fletum, et stridorem dentium, et manuum pedumque dura vincula, et pondus catenarum prementium, stringentium, urentium, nec consumentium? Heu me, mater mea! utquid me genuisti filium doloris, filium amaritudinis, indignationis et plorationis aeternae? Cur exceptus genibus, cur lactarus uberibus, natus in combustionem, et cibus ignis? (0852C)

8. Qui sic afficitur, sensum procul dubio recuperavit, et in duplici metu isto, itemque pudore illo aeque duplici habet oscitationes quatuor. Tres quae restant ex voce confessionis adiiciet, et nequaquam dicetur iam de eo, quod non sit vox neque sensus, si tamen de corde humili, simplici, fidelique processerit illa confessio. Omne ergo quod remordet conscientiam, confitere humiliter, pure, fideliter; et has vices implesti. Sunt qui gloriantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14) ; quos notans propheta: Peccata sua, inquit, praedicaverunt sicut Sodoma (Isai. III, 9) . Verum hos ab hac disputatione, tanquam saeculares amoveo: nam quid ad nos de his qui foris sunt? (0852D)

9. Quanquam et de his, qui religiose vestiti, et religionem professi sunt, nonnunquam audivimus aliquos reminisci et iactitare impudentissime mala sua praeterita; quae, verbi gratia, aliquando vel fortiter gladiatorio, vel argute litteratorio gessere conflictu, seu aliud quid secundum mundi quidem vanitatem favorabile, secundum animae vero salutem nocivum. perniciosum, damnosum. Saecularis adhuc animi indicium est hoc; et humilis habitus qui gestatur a talibus, non sanctae novitatis est meritum, sed priscae vetustatis operculum. Nonnulli talia, quasi dolendo et poenitendo rememorant; sed gloriam intentione captantes, commissa sua non diluunt, sed seipsos illudunt: nam Deus non irridetur (Galat. VI, 7) . Veterem hominem non exuerunt, sed novo palliant. (0853A) Non proditur aut proiicitur vetus fermentum illa confessione; sed statuitur, secundum illud: Inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die (Psal. XXXI, 3) . Pudet reminisci quorumdam tantam proterviam, ut non pudeat eos cum exsultatione lugenda iactitare, quod et post susceptum sanctum habitum callide quempiam supplantaverint, et circumvenerint in negotio fratrem; aut quod talionem pro convicio vel maledicto, id est malum pro malo; aut maledictum pro maledicto audacter reddiderint.

10. Sed est confessio eo periculosius noxia, quo subtilius vana, cum ipsa etiam inhonesta et turpia de nobis detegere non veremur, non quia humiles sumus, sed ut esse putemur. Appetere autem de humilitate laudem, humilitatis est, non virtus, sed subversio. Verus humilis vilis vult reputari, non humilis praedicari. (0853B) Gaudet contemptu sui. hoc solo sane superbus, quod laudes contemnit. Quid perversius, quidve indignius, quam ut humilitatis custos confessio superbiae militet, et inde velis videri melior, unde videris deterior? Mirabile iactantiae genus, ut non possis putari sanctus, si non appareas sceleratus. At talis confessio speciem habens humilitatis, non virtutem, non solum veniam non meretur, sed et provocat iram. Nunquid profuit Saul, quod se ad increpationem Samuelis peccasse confessus est? (I Reg. XV, 30.) Culpabilis procul dubio fuit illa confessio, quae culpam non diluit. Quando enim humilem contemneret confessionem humilitatis magister, et cui humilibus dare gratiam certe ingenitum est? (0853C) Omnino non poterat non placari, si quae in ore sonuit, in corde radiasset humilitas. Ecce cur humilem esse debere confessionem dixi.

11. Oportet autem esse et simplicem. Non intentionem (forte quia latet homines) excusare delectet, si sit rea; nec levigare culpam, quae gravis est; nec alieno adumbrare suasu, cum invitum nemo coegerit. Primum illud non confessio est, sed defensio; nec placat, sed provocat. Sequens monstrat ingratitudinem; et quo minor reputatur culpa, eo minuitur et gloria indultoris. Sed enim minus libenter beneficium datur, quod minus grate minusve necessarie provenire sentitur. (0853D) Veniam proinde sibi abiudicat, qui munus largitoris attenuat: quod quidem omnis qui reatum suum verbis alleviare conatur, facit. Iam a postremo primi hominis dehortetur exemplum, nec culpam siquidem diffitentis, nec tamen consequentis veniam non dubium quin ob reatus mulieris admistionem (Gen. III, 2) . Genus excusationis est, cum argueris tu, alium incusare. Porro excusare te velle quando corriperis, quam sit non modo minime fructuosum, sed et perniciosum, sanctum David interroga. Verba nempe malitiae, excusationes in peccatis appellat, ne in ea declinet cor suum rogans et supplicans (Psal. CXL, 4) . Merito quidem. In animam etenim suam peccat qui se excusat, repellens proinde a se indulgentiae medicinam, et sic vitam sibi proprio ore intercludens. (0854A) Et quaenam maior malitia, quam propriam armari in salutem, et linguae tuae temetipsum mucrone confodere? Denique qui sibi nequam, cui est bonus? (Eccli. XIV, 5.)

12. Sit autem et fidelis confessio, ut confitearis in spe, de indulgentia penitus non diflidens, ne tuo te ore non tam iustifices, quam condemnes. Iudas certe proditor Domini, et Cain fratricida confessi sunt, et diffisi sunt: alter: Peccavi, inquit, tradens sanguinem iustum (Matth. XXVII, 4) ; alter: Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear (Gen. IV, 13) ; et verax licet, nil eis profuit infidelis confessio. Hae itaque tres confessionis observantiae, iunctae quatuor superioribus compunctionis, septenarium implent. (0854B)

13. Iam vero sic compunctus, et sic confessus, ac propria proinde certus de vita, certus quoque nihilominus es, ut arbitror, vacuo nequaquam nomine appellari Iesum, eum, qui in te talia valuit et voluit operari, nec vacue subsecutum fuisse baculum quem praemiserat. Non venit vacue, quia non venit vacuus. Nam quomodo vacuus, in quo habitavit plenitudo? Neque enim ei datus est ad mensuram spiritus. Denique et venit in plenitudine temporis (Galat. IV, 4) , plenum proinde venire se indicans. Bene plenum, quem unxit Pater oleo laetitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV, 8) ; unxit et misit plenum gratiae et veritatis (Ioan. I, 14) . Unxit ut ungeret. Omnes ab eo uncti sunt, qui de plenitudine eius meruerunt accipere. (0854C) Ideo ait: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me; ut mederer contritis corde, ut praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem, ut praedicarem annum placabilem Domino (Isai. LXI, 1, 2) . Veniebat, ut audis, ungere contritiones nostras, ac lenire dolores; ideoque venit unctus, venit mansuetus et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus se. Sciebat se ad infirmos descendere, exhibuitque qualem oportuit. Et quoniam multae erant infirmitates, multa quoque providus medicus medicamina curavit afferre. (0854D) Attulit spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, et spiritum timoris Domini

14. Vides quot phialas plenas odoramentis coelestis medicus praeparavit ad sananda vulnera illius miseri, qui incidit in latrones? Septem sunt numero, septem fortasse praefatis oscitationibus excitandis accommodatae. Spiritus enim vitae erat in phialis. Ex his profecto infudit oleum meis vulneribus; infudit et vinum, sed minus quam olei. Sic nempe congruebat infirmitatibus meis, ut misericordiam superexaltaret iudicio, quemadmodum vino oleum superfertur infusum. Attulit proinde quinque cados olei, vini nonnisi duos. Vinum siquidem timor tantum et fortitudo fuere; reliqua quinque oleum propria suavitate designant. In spiritu denique fortitudinis, tanquam potens crapulatus a vino (Psal. LXXVII, 65) , descendit ad inferos, contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit; alligavit fortem, et vasa captivitatis eripuit. (0855A) Descendit nihilominus in spiritu timoris, sed timendus, non timidus.

15. O Sapientia! quanta arte medendi in vino et oleo animae meae sanitatem restauras, fortiter suavis, et suaviter fortis! fortis pro me, et suavis mihi. Denique attingis a fine usque ad finem fortiter, et disponis omnia suaviter, propellens inimicum, et infirmum fovens. (0855B) Sana me, Domine, et sanabor; psallam et confitebor nomini tuo, et dicam: Oleum effusum nomen tuum (Cant. I, 2) . Non vinum effusum (nolo enim ut intres in iudicium cum servo tuo), sed oleum, quia coronas me in misericordia et miserationibus (Psal. CII, 4) . Oleum plane, quod dum supernatat cunctis quibus immiscetur liquoribus, liquido illud designat nomen, quod est super omne nomen. O nomen praesuave et praedulce! o nomen praeclarum, praeelectum et praeexcelsum, et superexaltatum in saecula! Hoc vere oleum quod exhilarat faciem hominis, quod caput ieiunantis impinguat, ut oleum peccatoris non sentiat. Hoc nomen novum, quod os Domini nominavit (Isai. LXII, 2) . Quod et vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur (Luc. II, 21) . Hoc non solum Iudaeus, sed quicunque invocaverit salvus erit (Ioel. II, 32) ; in tantum usquequaque effusum est. Hoc Pater donavit Filio, sponso Ecclesiae Domino nostro Iesu Christo, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.


HOME > 'moleste' in 'Bernardus_Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, 16'
Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, SERMO XV. Qualiter nomen Iesus est medicina salubris fidelibus Christianis in omnibus adversis. <<<     >>> SERMO XVII. De accessu et recessu Spiritus sancti observando, deque invidia diaboli erga genus humanum.
2737w 15.045257806778 s