Bernardus_Claraevallensis_cps2, Vita S. Malachiae, p1, 23HOME > 'moleste' in 'Bernardus_Claraevallensis, Vita S. Malachiae, p1, 23'
Bernardus Claraevallensis, Vita S. Malachiae, p1, CAPUT XXII. Concubinario obstinato exitium denuntiat. <<<     >>> CAPUT XXIV. Feminam sine sacramento Extremae Unctionis defunctam resuscitat. hide dictionary links

(PL 182 1101B) CAPUT XXIII. Varia sanitatum beneficia variis praestita.

(1101C)

49, Diarmitium comitem, multo iam tempore decumbentem lecto, duriter quidem increpans, quod malus homo esset, immoderatius serviens ventri et gulae, benedicta aspersum aqua, surgere fecit sine mora, ita valentem, ut equum ascenderet illico, et utique praeter spem suam ipsius et suorum. In urbe Caselensi venit homo ante eum cum filio paralytico, rogans illum sanari: qui orans breviter, « Vade, » inquit, « filius tuus sanabitur. » It, et crastino redit cum filio, sed minime sanato. Tum surgens Malachias, et stans super eum diutius oravit, et ille sanatus est. Et conversus ad patrem: « Offer, » inquit, « illum Deo. » Annuit homo, sed non tenuit: et post aliquot annos ille iam iuvenis recidit in idipsum, sine dubio propter inobedientiam patris, et pacti transgressionem. (1101D) Alius quidam veniens de longinquo, cum esset Malachias in finibus Mumoniae, attulit ad eum filium, pedum penitus officio destitutum. Percunctatus quonam modo illi id accedisset: « Ut suspicor, » inquit, « daemonum malignitate. » Et addit: « Ludenti in prato ipsi, ni fallor, immisere soporem, evigilansque puerulus, sic se invenit. » Haec dicens, cum lacrymis precem fundit, efflagitat opem. Misertus eius oravit Malachias, iubens aegrum interim dormire ibidem super solium [fort. solum]. Dormivit; et surrexit sanus. Hunc ipse, quia de longe venerat, aliquandiu in comitatu suo retinuit, et erat ambulans cum eo.

50. In monasterio Benchorensi pauper quidam fratrum eleemosynis sustentabatur. Et erat quotidianam accipiens stipem, aliquid officii factitans in pistrino. (1102A) Is claudus ab annis duodecim, humi manibus repens, post se trahebat pedes emortuos: quem die quadam ante cellam suam Malachias moestum et moerentem inveniens causam percontatur. Et ille: « Vides, » inquit, « quam ex longo misellus afflicter, et manus Domini super me: et ecce ad cumulum aerumnae, homines, qui misereri debuerant, irrident me potius, miseriam exprobrantes. » Quem ubi audivit, pietate motus suspexit in coelum, manus pariter levans. Facta autem brevi oratione, ipse intravit cellam, et ille surrexit. Et stans super pedes suos, mirabatur si vere esset quod erat pene somnium suspicatus. Coepit tamen se pedetentim movere: neque enim posse ire satis credebat. (1102B) Tandem quasi e gravi sommo evigilans, cognoscit misericordiam Domini super se; firmiter graditur, et in pistrinum revertitur, exsiliens et exsultans, et laudans Deum. Viso eo, qui ante viderant et cognoverant, repleti sunt stupore et ecstasi, phanstasma putantes. Virum item hydropicum orando sanavit: qui illico remansit in monasterio, pastor ovium factus.

51. Civitas Hiberniae, nomine Corcagia [al. Coreava], vacabat episcopo. Tractatum est de electione: dissensere partes, quibusque, ut assolet, praesulem volentibus constituere suum, non Dei. Venit illuc Malachias, audita dissensione. Convocato clero et populo, etiam corda et vota discordantium unire curavit. (1102C) Et persuasis illis totum negotium sibi debere credi, cui potissimum sollicitudo incumberet illius, sicut et aliarum per Hiberniam Ecclesiarum, incontinenti nominat eis, non quempiam de nobilibus terrae, sed magis quemdam hominem pauperem, quem sciret sanctum et doctum: et hic erat alienigena. Quaeritur ille: nuntiatur decumbere lecto, et ita debilis, ut nullo pacto exeat, nisi in manibus portatus ministrantium. Et Malachias: « Surgat, » inquit, « in nomine Domini, ego praecipio; obedientia salvum faciet eum. » Quid faceret ille? Parere volebat, sed imparatum se sentiebat: quod etsi posset ire, episcopari reformidabat. Ita cum voluntate obediendi, pugnante gemino hoste, pondere languoris, et metu honoris [al. oneris], vicit illa tamen, data sibi in adiutorium spe salutis. Itaque conatur, movet sese, tentat vires, invenit se solito fortiorem. (1102D) Crescit pariter fides cum viribus, et rursum facta fortior fides dat vicissim viribus incrementum. Iam surgere per se valet, iam meliuscule gradi, iam nec sentire in ambulando lassitudinem; demum expeditus et alacer pervenire ad Malachiam sine hominis adiutorio. Qui assumens eum, misit in cathedram, clero et populo collaudante. Hoc ita in pace factum est, quia nec illi ausi sunt Malachiae voluntati in aliquo obviare, videntes signum, quod fecerat: nec ille parere dubitavit, tam evidenti argumento factus securior de Domini voluntate.

52. Mulier quaedam fluxum sanguinis patiebatur: et haec nobilis, charissima Malachiae, plus tamen ob morum quam generis nobilitatem. (1103A) Quae ex toto deficiens, nimirum cum sanguine exhaustis viribus, iam posita in extremis, misit ad Dei hominem, ut, quod supererat, animae subveniret, qui se iam non esset visurus in corpore. Audiens Malachias moleste tulit, quod mulier virtutis foret, et vita eius fructuosa opere et exemplo. Et videns se non posse satis accurrere tempestive, accito Malcho, quod iuvenis esset, et expeditus (ipse est, cuius supra me minimus (Num. 39) , frater Christiani abbatis): « Accelera, » inquit, « fer illi tria poma haec, super quae nomen Domini invocavi. Confido in ipso quod ubi ex eis gustaverit, non gustabit mortem, priusquam nos videat, etsi tardiuscule secuturos. (1103B) » Festinat Malchus secundum mandatum, et veniens intrat ad morituram, alterum se exhibens puerum Elisaei (IV Reg. IV, 29) , nisi quod huius efficacior opera fuit. Iubet missam sibi a Malachia benedictionem accipere, et gustare, si quo modo valuerit. At illa exhilarata, audito nomine Malachiae, ut obedire possit nutu significat paulisper se erigi velle; nam verbo non poterat. Erigitur, gustat: gustato confortata est, loquitur et gratias agit. Et immisit Dominus soporem in eam, et suavissime requievit in eo, cuius usu diu caruerat, sicut et esu. Stetit interim sanguis, et post modicum expergefacta, sanam se reperit, nisi quod longa inedia, et sanguinis minutione adhuc debilis erat. Si quominus, die sequenti desideratus Malachiae adventus aspectusque perfecit.


HOME > 'moleste' in 'Bernardus_Claraevallensis, Vita S. Malachiae, p1, 23'
Bernardus Claraevallensis, Vita S. Malachiae, p1, CAPUT XXII. Concubinario obstinato exitium denuntiat. <<<     >>> CAPUT XXIV. Feminam sine sacramento Extremae Unctionis defunctam resuscitat.
866w 10.2010409832 s