Boetius_cps16, Philosophiae consolatio, 3, 6HOME > '������������������������' in 'Boetius, Philosophiae consolatio, 3, 6'
Boetius, Philosophiae consolatio, 3, [cap. 5] <<<     >>> [cap. 7]hide dictionary links

[cap. 6]

[1] Gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est! Vnde non iniuria tragicus exclamat:
δόξα, δόξα, μυρίοισι δὴ βροτῶν
οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγκωσας μέγαν.

[2] Plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi opinionibus abstulerunt. Quo quid turpius excogitari potest? Nam qui falso praedicantur suis ipsi necesse est laudibus erubescant. [3] Quae si etiam meritis conquisitae sint, quid tamen sapientis adiecerint conscientiae, qui bonum suum non populari rumore sed conscientiae ueritate metitur? [4] Quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur. [5] Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum proxima parte terrarum uideatur inglorius. [6] Inter haec uero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec umquam firma perdurat.

[7] Iam uero quam sit inane, quam futtile nobilitatis nomen, quis non uideat? Quae si ad claritudinem refertur, aliena est; uidetur namque esse nobilitas quaedam de meritis ueniens laus parentum. [8] Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur; quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. [9] Quodsi quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret.


203w 0.26197600364685 s