Boetius_cps19, De consolatione Philosophiae [CSEL], 1, 1aHOME > 'moleste' in 'Boetius, De consolatione Philosophiae [CSEL], 1, 1a'
Boetius, De consolatione Philosophiae [CSEL], 1, metrum I <<<     >>> metrum IIhide dictionary links

(2) prosa 1

[1] 

Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem, astitisse
mihi supra verticem visa est mulier reverendi admodum ;
vultus oculis ardentibus et ultra communem hominum
valentiam perspicacibus, colore vivido atque inexhausti
[2] 

vigoris, quamvis ita aevi plena foret, ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae. Nam
nunc quidem ad communem sese hominum mensuram
cohibebat, nunc vero pulsare caelum summi verticis
cacumine videbatur; quae cum altius caput extulisset,
[3] 

ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum
frustrabatur intuitum. Vestes erant tenuissimis filis subtili artificio indissolubili materia perfectae, quas, uti post eadem
prodente cognovi, suis manibus ipsa texuerat; quarum
[4] 

speciem, veluti fumosas imagines solet, caligo quaedam
neglectae vetustatis obduxerat. Harum in extremo margine Π Graecum, in supremo vero Θ legebatur intextum
atque in utrasque litteras in scalarum modum gradus
[5] 

quidam insigniti videbantur, quibus ab inferiore ad superius
elementum esset ascensus. Eandem tamen vestem violentorum
quorundam sciderant manus et particulas, quas & [6] 


quisque potuit, abstulerant. Et dextra quidem eius libellos,
sceptrum vero sinistra gestabat. ** (3) [7] 

Quae ubi poeticas Musas vidit nostro assistentes toro
fletibusque meis verba dictantes, commota paulisper ac
torvis inflammata luminibus: [8] 

Quis, inquit, has scenicas
meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae
dolores eius non modo nullis remediis foverent, verum dulcibus insuper alerent venenis? [9] 

Hae sunt enim, quae
infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis
segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo,
non liberant. [10] 

At si quem profanum, uti vulgo solitum vobis,
blanditiae vestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem nihil quippe in eo nostrae operae laederenturhunc
vero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum?
[11] 

Sed abite potius, Sirenes usque in exitium dulces, meisque
eum Musis curandum sanandumque relinquite. [12] 

His ille
chorus increpitus deiecit humi maestior vultum confessusque rubore verecundiam limen tristis excessit. [13] 

At ego, cuius
acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem,
quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis,
obstupui visuque in terram defixo, quidnam deinceps esset
actura, exspectare tacitus coepi. [14] 

Tum illa propius accedens in extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens
vultum luctu gravem atque in humum maerore deiectum his
versibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est:


335w 0.55557823181152 s