Boetius_cps19, De consolatione Philosophiae [CSEL], 3, 6HOME > '������������������������' in 'Boetius, De consolatione Philosophiae [CSEL], 3, 6'
Boetius, De consolatione Philosophiae [CSEL], 3, metrum V <<<     >>> metrum VIhide dictionary links

(56) prosa 6

[1] 

Gloria vero quam fallax saepe, quam turpis est. I
Unde non iniuria tragicus exclamat:


δόξα, δόξα, μυρίοισι δὴ βροτῶν
οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγϰωσας μέγαν.
[2] 

Plures enim magnum saepe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt, quo quid turpius excogitari potest? Nam
[3] 

qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus
erubescant. Quae si etiam meritis conquisitae sint, quid
tamen sapientis adiecerint conscientiae, qui bonum suum
non populari rumore, sed conscientiae veritate metitur. [4] 

Quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum videtur. [5] 


consequens est, ut foedum non extendisse iudicetur. seu
cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit
quas unius fama hominis nequeat pervenire, fit, ut, quem
[6] 

tu aestimas esse gloriosum, proxima parte terrarum videatur inglorius. Inter haec vero popularem gratiam ne com
[7] 

memoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio provenit
nec umquam firma perdurat. Iam vero quam si
inane, quam futtile nobilitatis nomen, quis non videat.
Quae si ad claritudinem refertur, aliena est; videtur namque esse nobilitas quaedam de meritis veniens laus parentum. ** 
(57) [8] 

Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse
est, qui praedicantur; quare splendidum te, si tuam non
habes, aliena claritudo non efficit. [9] 

Quodsi quid est in
nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus
necessitudo videatur, ne a maiorum virtute degeneret.


204w 2.4333229064941 s