Boetius_cps19, De consolatione Philosophiae [CSEL], 4, 7HOME > 'moleste' in 'Boetius, De consolatione Philosophiae [CSEL], 4, 7'
Boetius, De consolatione Philosophiae [CSEL], 4, metrum VI <<<     >>> metrum VIIhide dictionary links

(104) prosa 7

[1] 

Iamne igitur vides, quid haec omnia, quae diximus,
[2] 


consequatur? Quidnam? inquam. Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam. [3] 

Et qui id, inquam, fieri
potest? Attende, inquit. Cum omnis fortuna vel iucunda.
-vel aspera, tum remunerandi exercendive bonos, tum puniendi
corrigendive improbos causa deferatur, omnis bona,
[4] 


quam vei iustam constat esse vei utilem. Nimis quidem, inquam, vera ratio et, si quam paulo ante docuisti providentiam
fatumve considerem firmis viribus nixa sententia. [5] 


[6] 

Sed eam si placet, inter eas, quas inopinabiles paulo ante
posuisti, numeremus. Qui? inquit. Quia. id hominum
[7] sermo communis usurpat et quidem crebro quorundam malam esse fortunam. Visne igitur, inquit, paulisper
vulgi sermonibus accedamus, ne nimium velut ab humanitatis
usu recessisse videamur? [8] 

Ut placet, inquam.
Nonne igitur bonum censes esse, quod prodest? [9] 

ita, est,
inquam. [10] 

Quae vero aut exercet aut corrigit, prodest. - Fateor, inquam. Bona, igitur? Quidni? Sed haec
eorum est, qui vel in virtute positi contra aspera bellum
gerunt vel a vitiis declinantes virtutis iter arripiunt. [11] 


Negare, inquam, nequeo. Quid vero iucunda, quae in
praemium tribuitur bonis, num vulgus malam esse decernit? Nequaquam, verum uti est. [12] ita QUoque esse optimam
censet. [13] 

Quid reliqua. , quae cum sit aspera, iusto supplicio
malos cohercet, num bonam populus putat? Immo omnium,
inquam, quae excogitari possunt. [14] iudicat esse miserrimam.
Vide igitur, ne opinionem populi sequentes** (105) quiddam valde inopinabile confecerimus. Quid? inquam.
[15] 

Ex his enim, ait, quae concessa sunt, evenit eorum quidem,
qui vel sunt vel in possessione vel in provectu vel in adeptione
virtutis, omnem, quaecumque sit, bonam, in improbitate
vero manentibus omnem pessimam esse fortunam. Hoc, inquam, verum est, tametsi nemo audeat confiteri. [16] 


[17] 

Quare, inquit, ita vir sapiens moleste ferre non debet, quotiens
in fortunae certamen adducitur, ut virum fortem non
decet indignari, quotiens increpuit bellicus tumultus. [18] 

Utrique
enim huic quidem gloriae propagandae, illi vero conformandae sapientiae difficultas ipsa materia est. [19] hx quo
etiam virtus vocatur, quod suis viribus nitens non superetur
adversis; neque enim vos in provectu positi virtutis diffluere
deliciis et emarcescere voluptate venistis. [20] 

Proelium
cum omni fortuna animis acre conseritis, ne vos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat. [21] 

Firmis medium viribus
occupate; quicquid aut infra subsistit aut ultra. progreditur,
habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris.
[22] 

In vestra enim situm manu, qualem vobis fortunam formare
malitis; omnis enim, quae videtur aspera, nisi aut exercet aut corrigit, punit.


HOME > 'moleste' in 'Boetius, De consolatione Philosophiae [CSEL], 4, 7'
402w 2.6639850139618 s