Bovo_Sithivensis_cps2, Relatio de inventione et elevatione, p4HOME > 'praetor' in 'Bovo_Sithivensis, Relatio de inventione et elevatione, p4'
Bovo Sithivensis, Relatio de inventione et elevatione, Bovonis epistola dedicatoria ad Widonem. <<<    hide dictionary links

(PL 147 1144C) NARRATIO AUCTORIS.

(1144D)

1. Cunctis namque sanctae Dei Ecclesiae filiis habetur notissimum civitatem Hierusalem quondam, sicut evangelica approbat assertio, misericorditer deflevisse Salvatorem nostrum, eiusdemque civitatis comminando futurae ruinae cuncta praedixisse dispendia, ac postea ad dictum Domini contigisse omnia. Haud secus modernis temporibus exigentibus iniquitatibus nostris, ut oraculo coelesti ostensum est, utque digestum penes nos invenitur in memoria S. Vincentii martyris, ultio super nos divinae pendebat indignationis, nosque usque ad animam perculisset, nisi idem sanctus martyr cum sanctis patronis nostris, Audomaro videlicet atque Bertino, intercessores pro nobis coram Domino assurrexissent. (1145A) Verum miserator Dominus, piis sanctorum suorum interventionibus flexus ad pietatem, indignationis suae ad tempus distulit correptionem, confessionis nostrae poenitudines ac sanctae conversationis praestolans meliorationem, ut enim propheta memorat: Non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23) . Hac itaque redargutione immaniter perterriti et ad tempus poenitentia ducti, cum fine tenus in novi hominis sinceritatem aemulatione sancta foret enitendum, a nonnullis more suillo iterato reditum est in luti volutabrum. Tandem iniquitatum nostrarum enormitate irritatus supernus Arbiter, exteriorem domum suam, sed malis nostris urgentibus speluncam latronum factam, uti longe antea divinitus comminatum fuerat, igni miserabiliter ad devorandum deliberarat. (1145B) Nulli autem sit dubium utrum casu fortuito an praelibatae rei gratia huius combustionis super nos ingruerint dispendia, cum procul a monasterio illo igne exsurgente ac crescente, et ventus ei consurrexerit et concreverit, ac nonnulla domata transgressus, versus templum vehementiore flabro, imo peccato urgente, impulerit. Et ut dictum est: A sanctuario meo incipite (Ezech. IX, 6) , sedes Dei subito igne invaduntur, lamentabiliterque edacis flammae voracitate liquantur; et quod diutino multoque sudore elaboratum exstitit, tunc, proh dolor! unius diei hora consumpsit. Dehinc rapacitate sua totius claustri gyrat confinia, et nihil intermisso exterminat omnia. (1145C) Verum, ut dictum est, nihil in terra fieri sine causa (Iob V, 6) , haud credendum est Dominum domum suam dimisisse perire frustra; sed ut diutinis malis penitus expiaretur, et ut domus sua interior, ibidem videlicet commanentes, a pravis actionibus suis deterrerentur, ne si malis suis nollent renuntiare, deterius ignis aeterni post in aeternum punirentur damnatione. Huc etiam illud memoriae occurrit quod Quadragesimae observatione illud discrimen nobis acciderit, quando cuncti sanae fidei cultores potissimum errata aliorum temporum punire, atque ab his digna poenitudine se operam dant expiare. (1145D) Sic sic longanimis et multae misericordiae et verax Dominus, illo in tempore, hoe coenobium coenobitasque nos tanta incendii percussione multatos a cunctis peccati spurcitiis examinasse, et in reliquum vitae tempus o utinam velit emendatiores esse, quatenus hoc rogo exstinguibili effecti castigatiores, aeterni ignis cruciatus possimus evadere inexstinguibiles! Sic etenim plerumque Dei sapientia in corripiendo immissionem virgae suae modificat, ut et delinquentium emendanda pie puniat, demumque in ipsa castigatione quiddam boni miseratione sua foveat quod post in tempore suo opportune demonstrat, quemadmodum loco suo diligens lector inveniet. (1146A)

2. His ita consumptis, insecuta nocte cuidam nostrorum seniorum (quem quia adhuc superest nolo nominare) in somnio visum est videre quemdam magnificum virum habitus candore niveum, vultus splendore fulmineum, quodam claustri loco perstitisse, diligentique obtutu circumspectis omnibus extenta dextra omnem coenobii locum benedixisse. Qua de re etiam colligitur, locum a quibusdam commissis iam expiatum, demumque in pristinum vel potiorem decorem aliquando miseratione Dei convertendum. Interea nobis divo expositis ac murorum parietibus tectorum suorum honestate nudatis, denuo necessitudine urgente tecta reparantur, murisque utcunque adhuc stantibus supponuntur. Quid plura? (1146B) cunctis pro tempore ac pro posse reparatis seu potius dealbatis, quidam nostrorum citius recto non multo post tempore visitationis suae obliti et ad abrenuntiata irreverenter reversi, necdumque faece malorum suorum exinanita, demum diabolicae malignitatis illaqueantur pedica: cum ecce divina maiestas nos territura, demum post aliquorum annorum curriculum in nos gladium suum vibravit (Psal. VII, 13) , ac subita peste multam partem nostrorum lethotenus perculit. Nec erat tunc ulla morientium requies, sed dietim corruebant velut morbidae oves. Cum illo vel illis defunctis adhuc eorum sepulturis inserviretur, ecce aliorum exitus subiti denuntiantur. Plurimi interim eiusdem pestis horrore affecti, atque singuli super se subito futurae mortis suspecti, multam malorum suorum poenitudinem iterato coeperunt gerere, ac intimis lacrymarum suspiriis exacerbatam malis suis Domini nostri faciem placare. (1146C) Tunc cerneres illud apostolicum bene compleri: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini (Iac. V, 16) . Nec minus omnis peculiaritatis reculas in medium proferri, ante pedes domini abbatis Roderici cunctas exponi, dignae poenitudinis et lacrymarum fluentis rebaptizari et, ut brevius concludam, his cunctisque malis abrenuntiari, et omnibus bonis inniti. Nec tamen sic omni Quadragesima cessatum est ab huiusmodi lue lethifera, donec undecim nostrorum defunctis, ac totius anni diebus quibus diutius abusi sumus in tali moerore atque anxietate decimatis, festivum paschale solemnium instaret, omnemque eiusdem cladis lacrymam ab oculis nostris pietas Dei abstergeret. Quod undenarius numerus ad peccatum pertineat, sacrae auctoritas Scripturae satis demonstrat; quia sicut Decalogus denarii summa completur, sic undenarii incremento transcenditur. (1146D) Quare quemadmodum per denarium Decalogi observatio, eodem modo per undenarium peccati figuratur transgressio. Cur et haec Quadragesimae tempori convenerunt, et quod de eodem tempore supra notatum sit, diligens lector videat, ac quomodo res rebus, temporaque temporibus hic consequantur, rationis vivacitate colligat. At paululum coeptae narrationis digressus textum, ad idem iam nunc reflecto calamum.

3. Interea sic nobis virga Domini flagellatis ac meliori viae impulsis, paucorum annorum tempore emenso, sanctuarii parietes partim antiquitate, partim incendio coeperunt dissolvi, atque se cernentium capitibus ruinam minari. (1147A) Unde consultu principum nostrorum meliorandi gratia ad destruendum illud manus iniecimus, quatenus hoc renovato, in reliqua renovanda operam extenderemus. Interim quidam de nostris simplicioribus nos adeuntes, hortati sunt coepto constanter insistere operi, pollicentes Dominum nobis cooperari, atque post non multum temporis Sithiense coenobium magnifice a Domino visitandum, et quiddam magni circa idem declarandum. Quibus tunc parvipensis, ad alia me mox convertebam, et maxime opportunis coepti operis administrationibus sedulus intendebam. Sic inter operandum cum tempora forent emensa quatuor annorum, ac quinto dehinc anno exterior murus iam aliquantisper exsurgeret in altum, aedificandae ibidem cryptae causa cardinale sancti Martini altare mutandum fuerat, quod sine pontificis fieri praesentia minime decebat. (1147B) Quod post octavas Paschae dum pararetur, dum absente episcopo ingentes terrarum moles quibus ara circumcingebatur, interim iussu nostro exportarentur, subito vehementioris aegritudinis molestia me graviter invasit, debilitatumque sine mora lectotenus prostravit: sicque servus sciens voluntatem domini sui et non faciens, plagis vapulavit multis. Nec credo me tantum peccatorem cuncti reatus obnoxium tam sanctae rei futurae aliquomodo promereri interesse, in prius tanto Domini castigatus expiarer verbere. (1147C) Ideoque aliquandiu res destruendi altaris tunc differebatur, ac interim copia terrae usque ad altare circumfossae exportabatur; cum ieiunio quarti iam me a languoris vexatione aliquantulum convalescente, quidam seniorum nostrorum me adiere dicentes aram illam iam exportata quae in circuitu eius erat congerie nutare, et, ni cito subveniretur, casuram fore; et ob id episcopum, quoniam tunc Tarvennae fuerat, celerius mandari oportere. Cuius rei gratia accitus satis benevole accurrit, sextaque feria eiusdem ieiunii quarti aram destructurus cum multis accessit, illaque subversa eadem die nobis invitis domum rediit. Quo in loco dum sequenti die, hoc est septima feria ieiunii, uti ad locanda fundamenta altius foditur, dum multa terrarum copia effertur, ecce sub ipso sancto altaris loco quoddam apogaeum duris lapidibus, tegulis, antiquoque caemento operose conditum offenditur. (1147D) Hoc comperto, nos quidem idipsum visuri accurrimus, et videntes super eo admodum mirati sumus. Nec tegi, nec detegi ultra illud permittitur, ne forsan si absque bonorum virorum testimonio detectum solveretur, aut tectum aliquandiu occultari conaremur, nos nostra imprudentia quorumcunque aemulorum derogationibus criminaremur. Neque ea die episcopus attingi poterat, quoniam praeterita die statim evulso altari, ut dictum est, domum redierat. Tunc huc, tunc illuc vertitur animus, quod potissimum eligat valde anxius. (1148A) Tandem super hoc communicato nostrorum consilio, huc nos converti visum est melius, ut his quos eadem dies attulerat innixi testibus, ad investigandum quodcunque esset procederemus. Tunc post vicedominum et castellanos et quosque maiores cleri directo nuntio, ut nos omnes citi adeant invito. Et quoniam Sabbatum erat, quibusdam vero ad forensium legum iura convenientibus, nec mora haud contemnendus spectabilium personarum adest populus. Praeterea fama huiuscemodi exciente plebeiam multitudinem eadem res non quivit latere; segregatim perstrepentes accurrunt stupide. Ut autem maioribus cessimus ad accedendum, data copia videndi loculum, actutum Landbertus praetor urbanus, aliis itidem personatis viris conclamantibus, nequaquam se inde inquit amoturum pedem, donec rei inibi latentis dignosceret veritatem. (1148B) Iam tum enim a nobis certum habebatur quod ibidem aliquis sanctorum corpore detineretur: verum de nullo minus quam de illo qui praeter spem reperiendus erat sperabatur. Interea cunctis circumstantibus investigandae tantae rei gratia cum processionibus, crucibus et cereis peractis acceditur, et nobis, ut decebat, interim litanias cantantibus, cunctisque demirantibus detegitur, ac multo multorum sudore a prima diei hora usque in vesperum ferreis instrumentis vix dissipatur. Quod tandem opertum grandi satis artificii molimine plumbeum scrinium omnium astantium oculis apparet continuisse: illoque soluto cunctis circumstantibus dum panditur, emeriti cuiusdam sancti membra revelantur. (1148C) Deinde nondum apparente eius sancti nominis titulo omniumque oculis ad hoc ipsum intentis, bis terque scrutato totius busti loculo, novissime sub dextro eiusdem sancti humero crux argentea reperta extrahitur, nobisque ad manus praefertur, his tantum trium verborum insignita notulis: SANCTUS BERTINUS ABBAS. Nec horret ab huius sancti praeconio, quod nobis adhuc insciis, neque de hoc donec contigit quidquam praemeditatis animo, satis congrue in ieiunio quarti mensis tam dilecti Patris sancta contigerit inventio. Condecens enim fuit et valde commodum ut ad tam sacrosanctum accessuri commercium, quartae et sextae septimaeque feriae eiusdem ieiunii parcimonia aliquantisper effecti purgatiores, ad tam venerandos sancti artus investigandos properaremus aliquanto digniores. (1148D) Quaecunque vero antequam fiant possunt praesciri, ea pro modulo suo providentia valeant gubernari. Verum ista unde nulla cuilibet nostrum fuit notitia, quis ita disposita moderaretur, nisi solius Dei praescientia? etc. (1149A)

4. Talibus ergo indiciis pretioso super aurum et topazion invento ac comperto beatissimi Patris corpore, cum eatenus diutina et gravissima omnis terra decocta pessumdaretur siccitate, ita ut universa segetum spe iam penitus sese frustrari quererentur agricolae; ecce eodem momento praemissis multis tonitruis atque coruscantibus fulminibus plurima subsecuta est inundatio pluvialis, qua sufficientissime debriata tellus, mox fructificando virescere, atque cultoribus suis in novos fructus sese rediviva spe iamiamque coepit dilatare. Itaque extunc salubri rore omnes segetes confotae assurgunt auris spirantibus, ac iam maturae messi, quamvis ingens, vix sufficit operariorum numerus, ut instantis anni rotatus terrigenas Dei gratia omni segetum educaret sufficientia.

5. His ita dictis, sacrum corpus iam revelatum ac detectum eadem urna sua retegi, et loculus, ut pridem fuerat, iussum est remuniri, quousque maiorum consultu quid super hoc ipso foret agendum esset deliberari. Quantis interim vexationibus, blasphemiis affecti sumus, nobis ad purgationem noscat ac illis ignoscat Dominus. (1149B) Hac tempestate domnus papa Leo, cognomento Bruno, sanctae Romanae praesidebat Ecclesiae, cuius sagacitatis ac probitatis fama per totum orbem spirabat odorem suavis fragrantiae. Ad quem necessitate urgente quo maiorum auctoritate corroboraremur, fidelis legatus exquisitus et repertus, dirigitur, quatenus quidquid ipse de his apostolicus cum gravioris consilii viris egregium sentiret, nobis pro nomine Domini mandare eodem legato non differret. (1149C) Quem cum adisset, ac iam coram eo admisso sibi data copia fandi esset, rem gestam per ordinem domno papae succincte, prout in multis tunc occupato, exposuit, testimoniaque scripturae et crucem cum sacro corpore repertam, quae secum pro testimonio tulerat, obtulibus eius praesentavit. Quibus visis et his qui tunc forte secum aderant, uti qui ad Romanum concilium tunc convenerant, scilicet patriarchae Aquileiae, archiespiscopis, praesulibus, abbatibus, ducibus ac primoribus demonstratis, talibus ait veritatis indiciis nequaquam debere diffidi, sed tutius ac firmius credi, praesertim cum in multis annalium gestis satis possit inveniri cunctos pene Galliae terminos, maximeque vestra ac caetera maritima loca frequentibus Danorum incursionibus, depraedationibus, incendiisque populata; et ob id multa sanctorum corpora quaedam a locis minus tutis translata, quaedam vero clanculum (sicut de sancto Bertino factum constat) vel maceriis vel terris sint recondita. (1149D) Quibus responsis apostolicis nobis nostro nuntio relatis, ex hoc ad memetipsum reversus meminisse coepi Vitae S. Folquini quiddam super hoc ipso loquentis; eaque allata, quod volebam exquisitum recitabatur quomodo idem sanctus pontifex venerandum sancti corpus translatum recondiderit, et quod eiusdem translationis festivum diem singulis annis agi per omnem dioecesim suam instituerit. Quod exempli etiam causa hic denotari placuit, S. Bertini corpus transtulit et recondidit, solemnemque hunc diem nobis esse sancivit, qui est septimo decimo Kalendas Augusti. Diu rei etiam hoc vulgaris opinio adiecit, quod praelibatus praesul id nullis praeter paucos agnoscentibus clanculum fecerit, ac ne palam quoquo modo fieret gravibus eosdem interminationibus ac sacramentis constrinxerit. (1150A) Hoc igitur viso et necdum cuius necessitatis gratia vel quoto Dominicae Incarnationis anno id factum sit satis manifestato, nec mora quoslibet Annales ac antiquorum gestorum Historias recitando percurrens, eorumque discerpta quae investigationi nostrae videbantur opportuna conferens pro nostrae parvitatis modulo commentatus sum hoc magno divinae dispensationis praesagio factum; scilicet venerabile corpus opera praedicti pontificis de noto loco in secretius penetrat translatum. Quod ut dilucidius aperiatur, eorumdem excerptorum collatio aperiatur. Sed ne coeptae rationis ordo aliquantulum intermitti videatur, haec alias plenius texenda conserventur. (1150B)

6. Glorioso igitur imperatore Ludovico Caroli Magni atque imperatoris filio regnante, cum eatenus hoc antiquum et tunc regale coenobium ex tempore beatissimi Bertini eiusdem fundatoris praecipui sacra monastici ordinis religione admodum nobilitaretur, atque secundum instituta canonum, fratrum adoptione ipsius regimen commendaretur, tunc cuidam canonico genere Anglo, Fredegiso nomine, in beneficium, proh dolor! data, ac totius sanctae religionis candore marcescere, in externas manus devenire et minorari a sua coepit integritate. Denique numerum monachorum ibidem Domino militantium qui octoginta tres erant, ad sexaginta diminuit, villas et fertiliora praedia victui monachorum deputata, in dominium sibi usurpavit. (1150C) Monasterium vero S. Audomari quod cum monasterio S. Bertini idem erat, penitus evertit, quoniam, quadraginta monachis eliminatis, triginta canonicos loco eorum substituit, tertiamque partem omnium bonorum ad monasterium S. Bertini pertinentium eorum usibus deputavit. Quid igitur iste aliud quam huius monasterii flagellum fuit? Qui etiam a beato Bertino in numero abbatum merito undecimus exstitit, quia in eo quod ea quae a decem praedecessoribus suis bene ordinata fuerant evertit, Decalogi metas excessit. Omne enim peccatum undenarium dicitur, quoniam quandocunque aliquod illicitum committitur, Decalogi summa, quantum in peccante est, violatur. (1150D) Merito igitur praesumptor iste, Fredegisus videlicet, quasi Frigidus vocatus est, quia nisi cordis eius aquilo ille possessor exstitisset, ad huiusmodi praesumptiones nullatenus aspirasset. Quia ergo praesumptio huius Frigidi monasterio huic tanti excidii caput et causa exstitit, actio eius perversa et peccatum fuit, et poena peccati, et causa alterius peccati. Peccatum etenim vel etiam sacrilegium fuit, cum illud quod mensae monachorum delegatum erat, in ius alterius cessit. Poena quoque peccati exstitit, quia nisi in Fredegiso aliquod peccatum gravissimum praecessisset, unde cum sordidus esset magis adhuc sordescere deberet, nunquam eum Dominus adeo excaecari permisisset ut de tanto sacrilegio cogitaret. (1151A) Causam vero alterius peccati illud idem peccatum Fredegisi successoribus propinavit, quia quod ipse in dominium sibi vindicavit, apud omnes successores ipsius usque ad modernum tempus inextricabile perduravit. Tantilla vero haec pueris nostris me tetigisse sufficiat, ut quibus peccatis a sanctuario Dei exortis tanta mala consurrexerint pateat, ac quibus urgentibus causis sancti corporis margarita recondita sit, manifestius pateat. Imperatore praefato decedente a saeculo, filii eius Lotharius, Ludovicus et Carolus, singuli paternum imperium aemulati, mox ab invicem dissentire coeperunt, atque ferocissima inter se pugna inserta in pago Antissiodorensi bellum cruentissimum commiserunt: ubi cum Francorum proceribus et cum cunctis nationibus sibi subiectis mutua se caede prosternentibus, tandem Lodoicus et Carolus fugato Lothario triumphum adepti sunt. (1151B) Cuius seminarii discordia durante per quinquennium, ubi pene omnes Francorum regiones cum habitatoribus suis ad nihilum redacti sunt, tandem pace facta Francorum regnum sibi diviserunt, tuncque nostrae partes occidentales Carolo regi cesserunt. Cuius obtentu pacis nequaquam mala desierunt; sed tripertito paterno imperio, dum singuli per singula regna patrizare, seque secundum paternam magnificentiam protelare cupiunt, seque suaque confundentes deiiciunt. (1151C) Non enim verbum Domini excidit: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet (Luc. XI, 17) . Regnante eodem rege Carolo, tertio regiminis Adalardi abbatis anno, praefatus praesul emeritos S. Bertini artus anno Dominicae Incarnationis octingentesimo quadragesimo tertio, secretiori quam prius fuerat loco mire compositum [lege compositos] locavit: sicut paulo ante S. Audomari venerabile corpus furtim ereptum, sed suae diligentiae divinitus concessum loco suo restituit, ne haec patria tanto unquam fraudaretur patrono, haud dissimiliter abditioribus locis mandavit. Quorum etiam sanctas translationes distinctis temporum diebus a cuncto populo dioecesis suae magnificentius celebrandas sancivit, ut quidquid in eorum depositionibus sanctis mense Septembri concurrentibus urgente messis necessitate minus digne celebrarent, his sanctarum translationum solemnitatibus liberius exsolvere possent. (1151D) Tanto igitur thesauro abditis locis assignato, non multo post temporis intervallo omnes istius patriae nationes hinc surgentis gravissimae famis angustia consternati, illinc subitam Nortmannicae incursionis rabiem suspecti, omnis pene nobilitas istius terrae praeter paucos, quos operum ac fundorum copia et castellorum vel munitionum fiducia detinuerat, post dominos suos vel quocunque tutius eis videbatur discedebant. (1152A) Praeterea residuos immani famis utcunque exutos periculo demum rabida Danorum crudeliter laniatura invasit insectatio: qui postquam rabiem suae tyrannidis exacturi huc hostiliter irruperunt, nullum hic fratrum praeter quatuor palmam martyrii praestolantes invenerunt. Quorum tres quantis poenis affecerunt, qualive quartum letho multati sunt ac quomodo cunctis quae invenire poterant direptis monasteria cunctasque officinas incenderint, cunctaque exterminaverint, textus Vitae sancti Bertini satis evidenter disserit. Quid igitur? Si tunc praefatorum sanctorum corpora eminentioribus vel certis locata locis debite venerarentur, exportandane putatis in valida manu Domini eriperentur? An non tunc multum oportebat, quod iam dictus sacerdos Dei tantorum malorum praesagus conservandis sanctorum pigneribus paulo ante effecerat? Necdum locum hunc aliqua castelli vel valli defensabat munitio: et ideo, magis autem peccatorum mole urgente, huc perfacilis iniquorum irrupit incursio. (1152B) Nec modo semel, verum bis terque Sithienses fines redivivis irruptionum suarum vastationibus repetentes profligare non cessarunt, donec praedictorum sanctorum meritis divina ultione multipliciter attriti, in vaginam suam compulsi sunt regredi. Dehinc ut tertia quoque orbis examinaretur plaga, demum famis et barbaricae cladis residuos ubicunque locorum rabies insequitur belluina, quos miserabiliter suffocatos trucidat, atque inhumatos membratim discerpens exterminat. Tantis divinae ultionis cladibus hanc terram ferme centum annis occupantibus, denuo quasi quodam diluvio diluitur his decocta tribulationibus. (1152C)

7. Tantorum ergo malorum sacerdos Dei Folquinus sancti Spiritus illustratione praemonitus, dum adhuc vixit, venerabile S. Bertini corpus ignoto loco et ubi minus putaretur occuluit, ubi usque ad haec nostra novissima tempora, scilicet ducentis quinquaginta annis, altor et pastor noster latuit, donec fundandae cryptae causa, uti iam praenotatum est, eumdem subversio principalis arae detexit. Quibus indiciis iam certior factus, suscepta ab episcopo nostro epistola, Remis ad archiepiscopum proficiscor super his consultum quaesiturus: ubi cum venissemus, domno archiepiscopo locuturi processimus. (1152D) Nobis quoque coram se intromissis moxque sese toto exposito ad seriem nostrae dicendae rationis, gestae rei novitatem ei per ordinem primum retulimus, ac deinde epistolam domni episcopi cum teste Scriptura super hoc ipso loquente ac crucis titulo ipsi dedi in manus. Qui mox convocatis abbatibus, archidiaconibus et quibusque sanioris mentis monachis atque canonicis, in conspectu ducentorum, tertio Idus Ianuarii in festivitate depositionis S. Remigii in haec verba eadem recitata est epistola:

Domno WIDONI Dei gratia Remorum archipraesuli DROGO episcopus eorum qui dicuntur Morini. (1153A)

Cum divino munere apicem summae dignitatis obtineas, et pastoribus sub te constitutis uti praecluens pastor auctoritate simul et vigilantia consulas, de te actus nostri pendent, ad te respiciunt consilia: quae si deifice et laudabiliter disponantur, tua est utilitas simul et nostra. Unde si quando in Ecclesiis nostris aliquid contingit insolitum, ubi pro rei magnitudine seu novitate non satis plene nobis sufficimus ad consulendum, consequenter ad te quippe ut ad caput a membris recurritur, quatenus in dubiis nostris certiores nos tua auctoritas faciat, quorum humilitas nihil per se temere definit, quod altiorem considerationem et deliberationem requirat. Noverit itaque paternitas tua, in dioecesi nostra his diebus novum quiddam contigisse et mirificum, quod ut tibi scriberem, tuamque super hoc efflagitarem sententiam, visum est mihi fuisse consilium. (1153B) Locus dictus Sithiu virorum Dei est coenobium et sedis nostrae parochia, eorum quoque non ultimum, quae olim a regibus fundata simul et ditata antiquitatis reliquit memoria. Celeberrimum sane est multis sanctorum inibi quiescentium pigneribus, inter quae quasi quodam specialis meriti privilegio beatus eminet Bertinus, ipsius videlicet loci rector praecipuus. Res postulabat ut pro construenda crypta mutaretur cardinalis ara, quod altiore consilio abbas facere instituit in nostra praesentia. Ubi dum post altaris destructionem terra altius effoditur, reconditorium quoddam lateritio opere ac caemento pene indissolubile oculis astantium offertur. Quod tandem multo sudore destructum, scrinium plumbi et ossa cinerati corporis monstrat contineri cum sigilli notamine satis evidenti. (1153C) Sigillum crux fuit argentea, titulus vero: S. BERTINUS ABBAS. Haec res tam mira, tam insperata cum quosdam perfunderet gaudio, quosdam vero diffidentia turbaret et stupore nimio, abbati et fratribus super hoc testimonium redit ad memoriam et ad aliorum minus credentium perducitur notitiam, cuius etiam tibi breviter perstrinximus sententiam. (1153D) Legitur in ipsius loci archivis publicis, quod S. Folquinus nostrae sedis episcopus (cuius etiam corpus magnis celebre virtutibus in eadem quiescit ecclesia) grassante igne et ferro Danorum barbarie per loca maritima, paulo ante hanc vastationis luem corpus huius sancti certa die terra recondiderit: caeterum quando vel a quibus post inventum sit, ne mentio quidem aliqua, excepto populi rumore, qui sicut certa pro incertis, ita plerumque falsa pro veris inducit. Huius rei testatio ad rei fidem nobis satisfacit; sed est aliud quod partim nos, vulgus autem minus intelligens non mediocriter angit. Nam quid de reliquiis sub eiusdem sancti nomine in eadem ecclesia in reverentia habitis fieri oporteat, si recens inventum sancti corpus ad debitum honorem transferatur, nulla nobis ad votum definitio suffragatur. (1154A) Precamur itaque per eum qui te nobis praefecit antistitem, per sanctae charitatis mutuam connexionem, ut ascitis viris quos divinae legis illustret scientia, vitae etiam laudabilis approbent testimonia, super hoc utroque consultum habeas, et auctoritatis tuae rescripto nobis super utroque consultum facias: ut omni nebula ambiguitatis remota, dissensionis etiam totius pellantur scandala, et pacis concordia in nobis augeatur, et laudetur nomen Domini in omnibus operibus nostris, Amen. Qua perlecta omnium consultu omnium votis aliam iussit rescribi epistolam continentem huiusmodi responsa.

WIDO Remorum archiepiscopus DROGONI fratri coepiscopo feliciter vivere in utroque saeculo.

Quia sapientia semper sapienter agit, et Salomon dicit: Fili, omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebit (Eccli. XXXII, 24) ; laudamus, frater charissime, prudentiam tuam, a nobis uti par est consilium petentem super recens inventi sancti reliquiis. (1154B) Nos autem consilio super hoc ipso cum nostris habito ut petiveras, corpus quidem repertum S. Bertini esse decernimus, quia incerta certis omnino postponimus, quod et scripturae quam nobis misisti confirmant testimonia, et loci in quo repertum est dignatio, ac evidens indicium, crucis videlicet nota. Ipsum itaque sanctum corpus cum debito honore levatum in reverendo (uti decet) loco ponite; sed et alterius incerti, ut dicitis, sancti reliquias iuxta ipsius S. Bertini corpus locate, confidentes de misericordia Dei, quia et ipsae cuius sunt, in ipso revelabitur tempore. (1154C) Caeterum tam ad incerti sancti revelationem quam ad certi revelationem triduanum ieiunium populo indici statuimus, ut orationibus ac ieiunio populi sui complacatus, quando vult et quomodo vult, nobis aperiat Dominus. Amen.

8. His peractis, quibusdam domesticis eius seorsum excitis eumdem summum praesulem his internuntiis deprecamur supplices, quatenus dies Dei auxilio agendae elevationis futurus sui adventus praesentia honoraretur, suae dignitatis auctoritate solidaretur. Qui mox tempus diemque percunctatus quando id Domino suffragante acturi essemus, ut primum vel secundum Maii mensis diem nostro responso percepit, sese futurum, vita tamen ac salute sibi comite, benigne spopondit. Unde aliquantulum iam effecti animaequiores, suscepta descriptionis epistola acceptaque licentia, domum regredimur celeres. (1154D) Ubi autem Tarvennae pervenitur, domnus episcopus ibi offenditur: cuius praesentiae admissi, epistolam ad verba sua renotatam dexterae eius inieci. Qua recitata, sese ad summi praesulis consultum cuncta pollicitatur per dioecesim suam indicenda. (1155A) Dehinc nobis domum digressis, obsecrationibus, ieiuniis, vigiliis pro modulo nostrae exiguitatis misericordiam Dei patrociniaque sanctorum medullitus quaerere, iam iamque appropinquantis agendae festivitatis apparatibus omnimodis studuimus intendere: cum quidam pro hoc ipso grandes contradictionum inquietudines, molestias, persecutiones, iniurias nobis inferre, et agendis sancti mysteriis plurimum moliebantur impedire. Ut autem de nobis sileam, quippe qui non satis dignam malis nostris recepimus poenam; sed in sanctos Dei quidlibet moliri quanti sit criminis, arca illa testamenti bobus calcitrantibus inclinata evidentibus monstrat figuris; quoniam dum eam levites temere tractando relevare nititur, divina mox ultione addictus mortali vita frustratur. Haud secus quicunque quodlibet a servis Dei dispensatorie factum obiurgare moliuntur, caveant ne quandoque, ni poenituerint, vehementiore animarum damnatione percellantur. Multis dehinc vexati tribulationibus, tandem ab his Christo propitio liberati fumus. Quid plura? (1155B) Primo Maii mensis die domnus Wido summus pontifex cum multis spectabilibus personis, Drogo etiam episcopus noster cum suo honorabili clero, diversique cum suis domni adsunt abbates. Nec deest domina Adhela, fratre suo Odone multoque procerum stipata milite. Nihilominus e diversis locis adventantes innumerae populi huc ruunt multitudines, ecclesiae implentur parietes. Verumtamen domno archiepiscopo cum suis caeterisque hospitibus, quoniam ex itinere fatigati erant, ea die quiescentibus, interim nos quibuscunque necessariis praeparandis intendere procuramus, ac omnia de sancto agenda in crastinum differimus. (1155C) Cum enim iampridem prima Maii mensis die idipsum faciendum deliberarem, ac super hoc domni episcopi nostri assensum misso ei nuntio quaererem, ille mox salubriore consilio in secundum eiusdem mensis diem potius indixit differri, ne celeberrima sanctorum apostolorum Philippi et Iacobi solemnitas, quae eadem die esset, a sua celebritate videretur minorari, utque eadem praecedente, et demum salutiferae crucis Inventionis festivitate subsequente, quique huc adventantes vel hinc revertentes festiva otii perfruerentur exsultatione. Qua de re nobis necdum id cognoscentibus divina factum esse dispensatione credimus, ut futura dies iam quidem convenientia decoraretur: ut sicut sancti Walberti depositione magnificata, sic demum sancti Bertini elevatione magnificanda haberetur, quos unius Vitae lectiones commendarent, eademque responsoria concelebrarent. (1155D) His omissis sequentis diei primo mane paratis praesulibus, abbatibus, monachis atque canonicis, quibusdam etiam laicorum maioribus in testimonium intro admissis, cum processionibus ad sacrosanctum locum acceditur, litaniae canendae incoeptantur, missisque operariis scrinium sacrati corporis effodi iubetur. Nec iussa differuntur, sed eiecta humo sacer locus eousque paratur, quo ad extrahendum sancti scrinium facilis ac cessus cunctis daretur. (1156A) Tunc pontifice nostro cum quatuor abbatibus probatioris vitae viris qui tractarent sacri corporis artus circumpositis, panso scrinio summus praesul responsorium: Dirigatur oratio mea, cantando incoeptat, choroque suscipiente: Sicut incensum in conspectu tuo, Domine, idem intus extraque thurificat. Hoc praecantato, dum eodem praecinente eiusdem responsorii versus Elevatio manum mearum sacrificium vespertinum subsequeretur, quod antehac cuiuscunque rei gratia a nonnullis tentatum difficultate quadam denegabatur, tunc paucorum manibus insertis cum agilitate ac facilitate extrahitur, in eminentiores scamnorum apparatus effertur, nobis terram cunctis petentibus veneratur, itemque thurificatur, nostris quoque tunc maculosis conspectibus tam sacrata membra revelantur, aqua vinoque rorata piantur. (1156B)

9. Interea quidam clericus Berwoldus nomine, unius oculi lumine orbatus seorsum astabat, qui iampridem eousque utrosque oculos perspicuitate pares habebat, sed nescio cuius mali causa antehac quamdam venam secandam contiguam oculo ut medicaretur sibi incidi fecerat, unde omne lumen eiusdem oculi amiserat; sed id praeter paucos et domesticos suos ruboris causa pene cunctis celaverat. Hic sancti Bertini patrocinium ut a Domino sibi reddi lumen amissum obtineret, intimis precibus deposcebat, atque quolibet sanctorum membrorum quae ibi tractabantur tangi sibi oculum multopere anhelabat, sed appropiare minime sibi permitti metuebat. (1156C) At nobis tantae rei sollicite intendentibus, ac interim quibusdam canticis dictis eidem sacramento convenientibus, responsorioque sanctae Trinitatis asignato, Quis Deus magnus sicut Deus noster, tu es Deus qui facis mirabilia, decantato; item eiusdem sancti responsorium: Gloriosus igitur Dei athleta, ac eximius sacerdos Bertinus, in prolixa aetate ieiuniis et orationibus famulans regi superno, a choro morose cantandum suscipitur; sicque inter canendum iam dictus clericus rebus sufficiens, sed oculi unius lumine carens, cum sanctis artubus (ut iam dictum est) vereretur accedere, quemdam fratrum nostrorum aliquod sacrorum membrorum summotenus digitis suis obsecrat attingere, suoque caecato oculo eisdem digitis signamen imprimere. (1156D) Quod nobis insciis dum fieret, magis autem ob devotionem praesentis sancti hic finis responsorii animos adhuc psallentium demulceret, hodie suscipit meritorum praemia in angelorum choro; mox ille lumine datur exspectato. Et sane quod Dominus ad laudem sui nominis et ad sancti meritum propalandum concessit fieri in se, ipse stulto pudore reticeri voluit; sed forte tunc cuidam Arnoldo sibi familiariter adhaerenti mussando intulit, bono omine suo se illuc admissum, eo quod praesentis sancti attactu diu amissum receperit visum, eidem omnino attestans ut hoc taceret, nulli unquam aperiret. Verum alter nequaquam tantae eius insensibilitati acquievit, sed circumstantibus mox detexit. (1157A) Quod quidam Walterus vere contigisse comperiens, extenta manu cunctis silentium indicens, eumdem unius oculi visu diu damnatum, tunc vero meritis sancti exspectato luminis dono clamitat reparatum. Quibus auditis, plurimum exhilarati, prae gaudio infundimur lacrymis, hac iam quadam spe consolamur, quod quibuscunque divinae gratiae indiciis omnibus a cordibus diffidentium dubitatio pelleretur. (1157B)

10. Tum quidam etiam domesticus noster, sed nimis eatenus nobis hac parte dissentiens, nimiumque huic rei insolens, tunc primum multa poenitudine ductus, multo lacrymarum fonte perfusus, sed necdum eidem rei satis credulus, votis quibus valebat ipsum pietatis fontem Dominum suppliciter orabat, ut si id corpus S. Bertini foret quod ibidem tunc attractabatur, trino miraculorum signo cunctis declarare dignaretur.

11. Interea candido linteo pretiosoque pallio, quae comitissa ad haec libens paraverat, sanctis membris ut olim concorporata fuerant compositis, ac in immodico scrinii busto a domno archiepiscopo reverenter collocatis, item praefata venerabilis matrona magnae devotionis suae quae erga sanctum habebat propalans desideria, quamdam salinarem terram coram cunctis qui aderant eidem sancto donatione tradidit legaliter facta. (1157C)

12. His ita gestis, cum ingenti psallentium tripudio in ulnis extollitur, ac foras crypta in sacrarium venerandum defertur, cum ecce reliqua sanctorum inibi quiescentium corpora prae foribus cryptae protenduntur obvia. Nec archiepiscopo tunc missas celebraturo turbis comprimentibus et accurrentibus facilis dabatur exitus: ideoque extra limina monasterii tunc cuncta iussa sunt efferri, quatenus ea comitante maioris multitudine populi, summus pontifex missas acturus Sancta sanctorum sine impedimento posset ingredi. Quod cum opportune efficeretur, maximeque partes totius plurimae [id est, turbae] sanctorum pignora subsequerentur, summo pontifice sanctuarium ingresso missae cardinales agebantur.

13. Interea mulier quaedam cum filio brachia cruraque contracto S. Bertinum pro illius salute rogatura foris extra templum perstabat in atrio. (1157D) Quae etiam antehac cum eumdem duodennem Coloniam ad S. Heriberti caeterorumque sanctorum inibi quiescentium suffragia cogitaret devehendum, quatenus eorum meritis obtinere forsan mereretur officia membrorum; ad haec idem quanquam puer inquit se per visum iam ter admonitum, ne quoquam deportaretur, nisi prius ad S. Bertinum latus eiusdem merita experiretur. Cumque illuc etiam per visum ventum esset et oratum, item idem quatuor columbas candidissimas vidisse se ait avolantes foras monasterium, ipsumque altare concussum instar folii contremere, seseque coram eo prosternentem, nec mora inde meritis sancti sospitem surrexisse. (1158A) Id igitur puero genitrici referente iamiamque fama elevandi sancti assequente, eadem cum puero multo comitatu advolat, proventumque Domini interventu S. Bertini prae foribus praestolans monasterii supplex cum filio perstabat. Cumque ipsa inter comprimentes turbas ad osculandum sancti feretrum impingeret, ac repulsa importuna repeteret, puerumque sancti feretro apponere multo conamine niteretur, Deo annuente, idem puer brachia cruraque directus sospitati donatur. Quod multi cernentes, quidam astantium oppressae matri succurrunt, quidam vero puerum comprehensum efferunt. Quo facto, tumultuantis innumerae multitudinis clamor attollitur: Deus mirabilis in sanctis suis (Psal. LXVII, 36) vulgo praedicatur; quoniam puerum quem paulo ante vix repentem noverant, hunc prae oculis suis incedentem praevia matre cernebant. (1158B) Nobis interim in choro ad missas psallentibus, huius rei odor nobis illabitur suavissimus. Quod dum a nobis utrum verum foret adhuc quaereretur, idem puer meritis sancti Bertini sanatus ingreditur, erectusque in medio nostrum ducente matre coram altari secundum modulum suum Deo gratias acturus prosternitur. Et dicto Evangelio, domnoque archiepiscopo coram altari hymnum Te Deum laudamus inchoante, atque multipliciter choro subsequente, multos Christo in re gesta coniubilantes, multos lacrymari prae laetitia cerneres. (1158C)

14. Necdum vero hymno completo, et adhuc nonnullis nobis flentibus prae gaudio, quaedam etiam mulier caeca huius civitatis mansionaria, ideoque cunctis nostris notissima, tunc visum recepisse denuntiatur, ipsaque in conspectu omnium nuntium huiusmodi illuminata comitatur, ac puero ad laudem Dei et ad meritum S. Bertini protelandum prostrata admiscetur. Quanta vero exsultatione quantave dignitate ea die in Domino exsultatum ac delectatum est, nullius assertio ad plenum expedire sufficiet. (1158D) Nam quorumdam inquietudinibus, molestiis, ignominiis eousque exacerbati, tunc Dei nostri super nos gratius coruscante gratia, Facti sumus sicut consolati; tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione (Psal. CXXV, 1) .

15. Iam nunc praelibatae singularis gratiae causa emicat, iam illud quiddam boni quod miseratione Dei confovendum temporeque suo perducendum praedixisse memini infulminat. Nullum nostrorum haec gratia ingratum habeat, omnes nos Christo deinceps devotiores exhibeat, omnes ad laudem Dei vigilantiores impellat. Dum profecto his intendo, etiam trium verborum in inventa crucicula sculptorum mihi incidit mentio. Ut enim tunc tribus evidentioribus signis claruit elevatio. Nam sicut in inventione quisnam esset nesciretur, ni tria verba loquerentur; sic quoque in elevatione haud satis ab omnibus crederetur, nisi his trium miraculorum indiciis veritas clarificaretur. Quid igitur? Tantane nihil harum rerum convenientia moveremur? Tria verba inventionem, tria miracula praedicant elevationem. O quanta operum Dei consequentia, quanta lucet concordia! (1159A) Hac verborum signorumque ( supple, luce) omnia ab omnibus Dei gratia pelluntur umbracula, hac tanti patroni nunc fulgurant merita.

16. Caeterum, peractis cum tantae gloriae magnificentia sacrosanctis missarum officiis, caeterisque sanctorum corporibus locis suis deportatis, scrinium sancti Bertini adhuc immunitum super aram sanctae crucis populo frequentandum exponitur, iam sole ad occasum vergente, positis custodibus in diem crastinum signandum conservatur. His bene gestis corpora rebus procurantur, atque sic celeberrima dies illa cum inenarrabili gloria consummatur. (1159B) Sequente vero die item acceditur, atque testis gestae rei cautio ordinem, tempus, personam ac testes continens astante innumera populi multitudine recitatur, ac perlecta cum inventa cruce sacrosancto corpori componitur, sicque compositum summi praesulis sigillo signatur, scrinium clauditur, ferreis circulis clavisque arctatur, consuitur, vincitur, indissolubiliterque connexum cum innumerae multitudinis tripudio in Sancta sanctorum cum reliquiis inducitur magnificandum: ubi nunc usque veneratur et, Domino annuente, venerabitur in saecula saeculorum.

17. Dehinc autem sacrae elevationis diem memorialem summus praesul ac domnus episcopus noster a cuncto populo huius dioeceseos deinceps venerandum, multaque devotione singulis annis indixerunt colendum. (1160A) His ita peractis, et domnis praesulibus et abbatibus quiddam sanctarum reliquiarum impetratis, singuli singulis donati muneribus ad sua remearunt laetius.

18. Quorum unus, videlicet abbas S. Walerici Wazo, sanctarum reliquiarum quiddam adeptus, postquam peracto sacrae elevationis solemnio gaudens domum est regressus, quidam rusticus utrorumque orbium pupillis gravibus maculis obductis caecatus, puero sibi dirigente gressus, accessit ad eum, quidlibet medicationis postulaturus. Cui ille: Nihil, inquit, antidoti tali morbo novi salutiferum, praeter cunctipotentis salutarisque Domini nostri Iesu Christi proventum. (1160B) Verumtamen cuiusdam celebris sancti sanctissimo elevationis obsequio nuperrime nonnullis concurrentibus et ego conveni, sanctoque huiuscemodi negotio quamvis immeritus interfui: ibi quoque quanti idem sanctus fuerit, diversis miraculorum magnalibus Dominus cunctis nobis declaravit. De quo etiam unius sanctorum dentium dono ditatus huc regrediens attuli, tali munere gavisus: et si fidem adhibueris eiusdem meritis sancti te posse sanari, actutum tibi iubebo praesentari. Ad haec ille: Confido, inquit. Isque mox in conspectu astantium afferre praecepit. Quo allato et utrisque eius luminibus adhibito, confestim revelatis oculis clare videre coepit, atque super hoc nomine Domini benedicto, sospes hilarisque domum rediit.


HOME > 'praetor' in 'Bovo_Sithivensis, Relatio de inventione et elevatione, p4'
Bovo Sithivensis, Relatio de inventione et elevatione, Bovonis epistola dedicatoria ad Widonem. <<<    
5604w 21.651915073395 s