Burchardus_Wormaciensis_cps2, Libri decretorum, 10a, 4HOME > 'moleste' in 'Burchardus_Wormaciensis, Libri decretorum, 10a, 4'
Burchardus Wormaciensis, Libri decretorum, 10a, CAP. 3. - De cultoribus idolorum. <<<     >>> CAP. 5. - De illis qui divinationes requirunt. hide dictionary links

(PL 140 0833C) CAP. 4. - De eadem re.

(0833D) (Ex eodem, capite 18.) Pervenit ad nos quod quosdam incantatores atque sortilegos fueris insecutus, et omnino nobis sollicitudinem, zelumque tuum gratum fuisse cognoscas. Sed moleste tulimus quod te dubitare, ne ab eis nobis contra experientiam tuam surripi potuisset, didicimus, dum quando certus esse ac scire debueris, hoc tibi apud nos ad commendationem magis proficere, non ad culpam adscribi. Et ideo studii tui sit sollicite quaerere, et quoscunque inveneris huiusmodi Christi inimicos ita districta ultione corrige, ut et nos de experientia tua melius possimus habere iudicium, et Deo te nostro, quod maxime studendum est, valeas commendare.


98w 0.85629105567932 s