Cambini_C_Aurelio_cps15, Opusculum elegiarum, 1, 1HOME > 'praetor' in 'Cambini_C_Aurelio, Opusculum elegiarum, 1, 1'
>>> Cambini C Aurelio, Opusculum elegiarum, 1, 2. ad Laurentium Tornaboniumhide dictionary links

1. ad magnificum Laurentium Tornabonium


O Tornabone salus et honos Tornabone Latini
Nominis et vatum gloria, summe decor,
Huc ades ut tanto relegar sub numine tutus
Tutaque sint titulis carmina nostra tuis.
Ardua mens opibus negat invigilare parandis,    5
At suadet votis constituisse modum.
Humano generi quid fasque nefasque piumque,
Quid deceat pariter dedeceatque leges.
Degitur in tenebris penitus centumque periclis,
Lata soporiferae mortis aperta via est.    10
Sic ego deliros memini conseuescere, sicque
Nauta procellosas navigat orbus aquas.
Taedia cum pariant causas tribuantque laborum,
Nil profecturae quid cumulantur opes?
Divitias nigri custos vigil horret Averni,    15
Cerberus, Eumenides, Eumenidumque chorus,
Et Chaos et Phlegethon Plutoque et tota silentum
Turba paludosis sollicitata vadis.
Tum ratis infernae dux corpora devehit atra
Per Styga Tartareus non nisi nuda Charon.    20
Dives apud manes cum paupere saltibus iisdem
Errat et in nullo divite distat inops.
Divitias nemo tardas Acherontis ad undas,
Regna, domos, villas, prata, vel aera tulit.
Troius exemplum Priamus Priamique propago    25
Praebeat et Crassus Pygmalionque ferox,
Pompeius, Caesar, Croesus, Nero, Galba, Lucullus,
Postque Remum Augustus Romulus ante Numam.
Testis Alexander victricibus inclytus armis,
Inferior nulli munere militiae,    30
Milite qui parvo Gangen superavit Eoum,
Et iuveni noster non satis orbis erat;
Purpureum vel qui stravit mare classibus et non
Aeoliis timuit flamina missa iugis.
Aut prior Assyriis Ninus est e regibus ausus    35
Martia finitimis bella movere suis.
Magnanimus terras monstris spoliavit iniquis
Amphitrioniades velivolumque fretum.
Ut vero hauserunt sua viscera virus Echidnae,
Quod levis in tunica Deianira dedit,    40
Ab Iove pacata est precibusque minisque noverca;
Namque alii annuerant maxima turba dei.
Attamen aethereum cum scandere vellet Olympum
Iamque deus superos vellet adire deos,
Vix humeris habuit vellus spoliumque leonis    45
Inque manus tantum clava trinodis erat.
O fortunati, magni quibus ipsa Tonantis
Paupertas placuit, mitis alumna virum.
Parvula Romani primum haec fundamina iecit
Imperii, herbiferis iuraque tanta iugis.    50
Agrippa et claris Valeri celeberrime factis,
Primi huius geritis signa corusca deae.
Non urnis vestri cineres potuere recondi,
Funereas nisi plebs penderet exequias.
Scaurus et Aemilius caruere libidine habendi    55
Et Cato Fabricius Attiliique duo.
Vixissent modico tugurii sub culmine quamvis
Tractassentque rudi rustica aratra manu,
Victores bello plures habuere triumphos
Et dictaturas, munera summa dei.    60
Saepius emeritas etiam gessere secures
Et peperere sua mille tropaea manu.
Cur ergo humani est tam crassa insania coetus,
Quem video nimia credulitate capi?
Praecipiti vanas ad opes ita pectore fertur,    65
Praeter ut has aliud nil sibi dulce putet.
Puppe fretum scandit temerarius ille futurus
Piscibus in medio naufragus esca mari.
Hos non aequa fames tenuat, labor improbus illos.
Quaerendae tantum procubuere rei.    70
Usque adeo sensus animique premuntur inanes
Insatiabilibus sollicitudinibus.
Haud aliter patulo sitis arida crescit in ore,
Si cui suffusa turgeat alvus aqua.
Non hunc Phyllirides Podalirius atque Machaon,    75
Plurima nec lati fluminis unda levat.
Alter Mavortis sequitur fera bella cruenti,
Caesus Lethaeas mox aditurus aquas.
O genus obtusum, rude, iners, o pectora caeca,
O vere e saxis cauteque nata rudi!    80
Tam gravis hic error, tam crassa insania quonam
Prodit et in mentes quo venit illa loco?
Olim praetor oves haud ambitiosus agebat
Sulcabatque suos ipse senator agros.
Deposito consul fasces capiebat aratro,    85
Nec fuerat rigidas crimen habere manus.
Me numerosa movent priscorum exempla virorum
Ut tenuem vitam pauperiemque sequar.
Ipse Helicaonidum cuperem tantummodo sacris,
Si mea fata sinunt, invigilare choris.    90
Divitias odi, quas me Florentia cogat
Mittere, turbatis surdior aequoribus.
Ante alios miser est qui multa peroptat habendus,
Dives at in toto qui cupit orbe nihil.
Pegasidum vero qui sollicitatur amore    95
Hasque animo certis persequitur studiis,
Dum tellure fretum, dum stabit in aere tellus,
Aera dumque super purior ignis erit,
Dumque Lycaonium, frustra licet hauriat alto,
Aequoreas cupiet tangere sidus aquas,    100
Spumosum donec repetent vaga flumina pontum,
Dum novus Eoo surget ab axe dies,
Tantum ope Musarum celeberrimus ille perenni
Nequicquam gelida morte peremptus erit.

HOME > 'praetor' in 'Cambini_C_Aurelio, Opusculum elegiarum, 1, 1'
623w 3.5023341178894 s