Cardanus_Hieronymus_cps4, De subtilitate, 10, p372HOME > 'moleste' in 'Cardanus_Hieronymus, De subtilitate, 10, p372'
Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 10, Britanniae laus, et mira. | Cornicum multitudo in Britannia cur sit. Cur Britannia serpentibus caveat. Lucii piscis mirum. <<<     >>> Camelus magis omnibus aliis animalibus videtur hominum causa factus. | Cur animalia nobiliora formam habeant propriam aliis omnibus absimilem. | Mulae cur steriles. | Sterilitatis causa. | Cameli Indici. hide dictionary links

Veruecum candae immensi ponderis. | Verueces cum quatuor cornibus. | Aries cum vno cornu in medio srontis. | Neronis Encomium. | Asinus cur stupidus. Asini cur bibendo parum mergant os. | Equi. | Onagri. | Bisontes. | Camelus. | Extenuationis ratio. | Afinorum mira disciplina.

Eadem in lupis ferme ratio est. Mirum est illud, quod a tot audiui viris, vt impudentius fuerit tot testibus mendacium non credere, quam veritatem aduersus eorum auctoritatem tueri: lupum piscem fluuiatilem, quem lucium Itali vocant, scisso ventre ostendendi lactis causa, inde consuto, atque inter tinchas in viuariis reposito sanari humore earum, dum se illis lupus ventre affricat. Hoc tamen causam habet manifestam, cum viscera non sint oblaesa, et humor ipse glutinosus sit, aerque ad corruptionem minime paratus. Nec scio an in Italia experienti hoc sit successurum. Quid demum? nonne illud, vt ad ouium historiam redeam, mirabilius euenit ob regiones, quod in calidis regionibus veruecum caudae adeo in immensum crescunt, vt Ioannes Leo vidisse se referat in Arsioe Aegypti ciuitate vnam librarum 80. quasdam ad 150. creuisse referunt. Ad 15. aut 20. creuisse, vulgare est. Ego vnam vidi librarum circiter trium, vt aestimatione assequi, non experientia potui. Sed propriis in regionibus caudae nostros arietes plerunque superant incredibili magnitudine. Contingit hoc quia humidissimum est hoc animal et inter quadrupedia frigidum. Cumque caetera ossa extendi nequeant, ne pinguedine propria obruatur animal, totum humorem in caudam transmittit, fitque carne, et pinguedine immensa, extensis etiam ossibus, ac neruis non parum, quae humida natura velut et pisces semper incremento apta sunt.

Sed nonne illud etiam dignum admiratione, quod veruecibus quibusdam quatuor sint cornua, et tamen tales Mediolani habemus: in Scotia res vulgaris est, vt apud Sarmatas cum senis aut octo: rarus cum quinque septenisve quod impar sit numerus: quandoque etiam cum vno, sed non in medio. Atque haec minore miraculo quam referat Aristoteles, visam capram in cruce cornu habentem. Accidit hoc errore procul.

dubio naturae, et materiae ad cornua generanda aptae multitudine defectuve: at in his quod caput esse imbecille, maluit natura diuidere onus, quam moleste grauare veruecem. Contingit quandoque nasci arietem cum vnico cornu in media fronte, vt in villa Periclis dum ipse rebus Atheniensium praeesset. Aruspices pronunciarunt futuram omnium rerum confusionem, et diminutionem potentiae vrbis. Atque id merito: nam duo natura distincta in vnum coierant, diminuto numero armorum: idque in eius villa contigerat, qui vrbi praeesset. Contigit autem hoc ad vnguem: primum quidem grauissimo ballo Peloponnensi, quod fames, inde pestis saeuissima subsequutae sunt, demum etiam seruitus. Sed Anaxagoras rem callide texit, suasu credo Periclis, qui ei erat discipulus, dicens hoc ideo factum, quod cerebri ventres in vnum coissent. Dissecto vero animali ita esse ostendit. Sed si ob hoc solum id contigit, decuit suo tempore nasci cornu, non cum aries natus est. Deinde nihil prohibet errorum naturae proprias esse causas, et futuri praesagia. Itaque omnium vt aliarum rerum, sic et Philosophiae alterna vicissitudo, ac perniciem scilicet humani generis ac salutem. Quamobrem minus demiror Neronem quandoque Roma expulisse Philosophos, vt in Neronis encomio diximus: quorundam enim ob auaritiam non magis est salutaris quam perniciosa sapientia. Nihilque aliud est Philosophia in animo prauo, quam in latronis manibus gladius. Quid boni enim affert Philosophus, docens principes, populosque, mundum aeternum esse, mortalem animum, prouidentiam Dei nullam? nonne est ac si diceret, Palam foenerare adulter esto, sicarius, veneficus, proditor, omnia denique mala peragas, modo clanculum liceat. Ergo aries stultus consuluit. Atheniensium duplex sapientia, ducis scilicet atque Philosophi, patriam euertit. Nam ne mirere, dixisse me arietem esse stultum: quae enim bifida sunt vngula, omnia sunt simpliciora solipedis, vt solipeda his qui digitos habent in pedibus.

Animalium enim differentia vna est propria, a pedum natura sumpta: quaedam enim solipeda, quaedam bifidas habent vngules, quaedam autem digitos. Solipeda quaedam robusta, sed non laboris patientia, vt equi: quaedam patientia laboris, sed non robusta, vt asini: quaedam tolerant laborem et sunt robusta, vt cameli. Asini vt patientes essent admodum laboris, stupidi facti sunt. Iidem parce admodum mergunt bibendo os, propter vmbram aurium quam praegrandem in aqua videntes timent, ne aures madescant aqua, et ne vmbra aurium oculos feriat. Est etiam animal hoc natura siccum, et ob id aquae non amicum. Fert asina pullum, anno, quod asinus 30. annis viuat, tametsi ob labores raro vitae proprium cursum possit implere. Commune est illi cum equo, et ceruo ac damae, imo etiam camelo, carere felle. Sed tamen camelus indiscretum habet. Causa est, vt carnem habeant sicciorem, laborisque magis patientem. Sed equi generosiores sunt asinis, minus tamen sicci, et ob id minus laborem tolerant. Hi quos barbaros vocant, suntque pernicissimi educatione, in Africa fiunt. Nam emittunt equas, quae timore ferarum agrestes factae quotidie se exercent. Inde pullos ereptos lacte camelarum alunt: vbi adoleuerint palea et stipula: ita cibo, aereque, exercitatione fiunt velocissimi. Fieret et in nostris regionibus, sed post aliquot generationes. Ceruarum quoque lacte nutriti multum proficerent, nanque nutrimento animae nedum corpora mutantur. Animal hoc sensum habet et gloriae, et officiorum. In Hibernia insula referunt, equos adeo esse moribus bonis ac dociles, vt ita se accommodent, qua melius sessorem parte excipere possint. Indicium prudentiae equorum est dilectio maxima sobolis: nullum enim animal adeo filios suos diligit, vt pullum suum equa. Incerta meta vitae illorum, ob labores: quidam enim ad nos etiam 50. peruenerunt, raro tamen 30. annum excedunt. Foeminae diutius viuunt. Vixisse equam ad annos sexaginta quinque prodidit Aristoteles. Miscentur haec duo animalium genera naturae similitudinem quasi commodum humanum curante opifice: fiuntque muli patientia asinorum, robore autem equorum. Asini agrestes onagri vocati frequentiores sunt equis agrestibus, quorum carnes in cibis commendantur: nam et domesticorum asinorum caro, modo iuuenes sint, proxima vitulinae est, non vt equorum viscida et abominabilis. Improprie aedepol vocant asinos agrestes animalia cornibus praelongis armata et iuba, alioquin deformia, bisontes alias dicti. Igitur genere quidem plura esse non poterant tribus, specie nihil prohibet: nam et mulos esse sui generis in Phoenicia foecundos tradit Aristoteles: in his tamen plus minusve, vel alacritatis, et roboris agilatisque, vel patientiae ad labores sustinendos. Sed camelus omnium est praestantissimus. Africus vnicam habet gibbam seu tuber, Bactrianus duas, vtraque enim species mihi nota est. Africi etiam asinis colore ferme similes, Bactriani ferrugineo. Non solipedes sunt proprie cameli, sed quasi bisulci: nec exquisite bisulci, sed quinum digitorum pes quandam leuem effigiem exprimit, parte etiam vestigii carnosus, ob id per saxa iter habentibus inutilis. Caeterum, quod mirum est, cum cornua non habeat, solus caret anterioribus dentibus superioris mandibulae, vt ceruus atque bos. Ruminat quoque illorum more, quod necesse est: nam animalia non ob id ruminant, quia cornua habeant, sed sed quia dentibus carent anterioribus superioribus, quibus etiam camelus caret. Vrinam ex auerso reddit, nam genitale retro habet. Equos naturali odio persequitur, et grandis est altitudine ferme elephanti, sed ob colli! longitudinem: vnde aui nomen etiam inditum struthiocameli. Corpore tamen toto camelus equo exilior est, capite paruo, oculis magnis, prominentibusque.

Rostrum, vt ita dicam, quale bobus.

Differunt tamen non parum inter se, et praesertim magnitudine, adeo vt iuxta hanc rationem tria genera numerentur. Hugium maximi dicuntur vnica gibba, minimi Raguahil, qui centum milla passuum in singulos dies peragunt, sunt enim leuissimi, aptioresque ad itinera quam ad onera. Currunt etiam celerius cameli equis Nissanis, propter crurum longitudinem distantiamque. Medium genus Becheti vocantur, duplici gibba. Sed omnium optimi Africi: hi enim ex Bactrianis Bibunt singulis quinque diebus: et si antea, laeduntur: tolerant tamen sitim ad dies vsque quindecim, tum ex vsu, tum quia animal sit siccum, tum quod natura recte cauerit vt animal quod in desertis vitam ageret, frequenti potu minime indigeret, vbi potus copia raro est.

Similiter et inediae patientissimus est. Vbi vero contigerit ipsum extenuari, primum quidem gibba, ob onus et solem, dorsoque extenuatur, post ventre, quod ea pars mollior sit, et plurimo calore abundet: demum cruribus ipsis, tuncque iam laborat. Caro illius suauissima est, lac vero suauissimum et saluberrimum. Sed bibitur vt vinum, pari aquae pondere, vel etiam duplo mistum.

Saltat hoc animal ad tibiam, videturque musica gaudere: verum ars et vsus est potius quam harmoniae sensus. Attamen cantu fessus sponte ad iter peragendum excitatur. Iuuenculus autem collocatur in pauimento calido, homine pulsante tibiam citharamve, camelus ob calorem pedes eleuat: ita singulis diebus huic rei operam dat. Modus congruit pedum eleuationi. Vbi annus hac forma exactus fuerit, pedes eleuat ad rhythmum, quanquam frigente solo: ita camelus saltare discit. Sed quid mirum de camelo, vt dixi animali solerti, quod disciplina erudiatur, cum asini ipsi ad tibiam saltent? et voce in aurem insusurrata concidant supini sponte? Clausis etiam oculis, inflantur quasi venenum bibissent, nec minis nec verberibus adduci queunt, vt surgere velint. Sed blanditiis, adulationibusque, ac spe vehendi formosas mulieres proposita, subito exurgunt alacres: vbi vero audierint vehendas esse anus, demissis auribus claudicant. Interroganti etiam an formosae iuuenculae illis placeant capite annuunt. Demum etiam formissimum in coetu circumstantium deligunt. Ita parum videtur hic asinu. Aegyptius ab illo Lucianico differre. Sed tamen vera est historia, quam Ioannes Leo Africanus narrat, vidisse non semel in suburbio ciuitatis Chairi nomine, Bebelloch, in quo circulatores ferme singulis diebus Veneris (est autem hic festus Mahumetanis, vt Iudaeis sabbathum, Christianis Dominicus) ac arte magnam stipem corradunt. Nec adeo res mira videri debet erudire asinum, nam pars sensibilis omnis vsus est capax.

Est autem asinus et ipse anima sensitiua praeditus. Ostendit hoc in cheli manus, quae tot diuersis modis absque vlla cogitatione propter solum vsum mouetur. Quomodo autem sensim ad hoc perueniant, tum ex his quae de camelo nuper dicta sunt, tum quae de cane inferius docebuntur, intelligere licet. Constat autem tota haec ars erudiendorum animalium in duobus, vsu et actionum concursu. Itaque constat animalia solipeda prudentiora esse bisulcis, atque inter solipeda, bisulcaque camelum esse praestantissimum. Vnde merito quis dubitabit, quodnam perfectius animal dici debeat, canis an camelus. Equidem si ad vitae longitudinem respicimus, camelus proximior est homini quam canis: nam camelus centum quandoque annis viuit, canum vita vigesimo anno terminatur: vnde Homerus recte finxisse existimatur canem Vlyssis extremo anno mori. Verum vt camelus raro sexagesimum, ita canis rarius quartum decimum superat annum. Cameli quoque musica delectantur, canes minime.

Sed canes capaciores sunt disciplinae. Dixerim igitur cameli humidum esse pinguius, canis autem substantiam esse tenuiorem, hisque de causis alterum altero vicissim homini propiorem esse.


HOME > 'moleste' in 'Cardanus_Hieronymus, De subtilitate, 10, p372'
Cardanus Hieronymus, De subtilitate, 10, Britanniae laus, et mira. | Cornicum multitudo in Britannia cur sit. Cur Britannia serpentibus caveat. Lucii piscis mirum. <<<     >>> Camelus magis omnibus aliis animalibus videtur hominum causa factus. | Cur animalia nobiliora formam habeant propriam aliis omnibus absimilem. | Mulae cur steriles. | Sterilitatis causa. | Cameli Indici.
1658w 9.316743850708 s