Catullus_cps5, Carmina, p1, 10HOME > 'praetor' in 'Catullus, Carmina, p1, 10'
Catullus, Carmina, p1, CARMEN 9 <<<     >>> CARMEN 11hide dictionary links

CARMEN 10


Varus me meus ad suos amores
visum duxerat e foro otiosum,
scortillum, ut mihi tunc repente visum est,
non sane inlepidum neque invenustum.
huc ut venimus, incidere nobis    5
sermones varii, in quibus, quid esset
iam Bithynia, quo modo se haberet,
ecquonam mihi profuisset aere.
respondi id quod erat, nihil neque ipsis
nec praetoribus esse nec cohorti,    10
cur quisquam caput unctius referret,
praesertim quibus esset irrumator
praetor nec faceret pili cohortem.
“at certe tamen,” inquiunt, “quod illic
natum dicitur esse comparasti,    15
ad lecticam homines. ego, ut puellae
unum me facerem beatiorem,
“non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,
ut, provincia quod mala incidisset,
non possem octo homines parare rectos. ”    20
at mi nullus erat neque hic neque illic
fractum qui veteris pedem grabati
in collo sibi conlocare posset.
hic illa, ut decuit cinaediorem,
“quaeso,” inquit, “mihi, mi Catulle, paulum    25
istos commoda: nam volo ad Sarapim
deferri. “Mane,” inquii puellae,
“istud quod modo dixeram, me habere,
fugit me ratio: meus sodalis
Cinna est Gaius; is sibi paravit.    30
verum, utrum illius an mei, quid ad me?
utor tam bene quam mihi pararim.
sed tu insulsa male et molesta vivis,
per quam non licet esse neglegentem.

191w 4.4800410270691 s