Cicero_cps5, Brutus, p3, 93HOME > 'praetor' in 'Cicero, Brutus, p3, 93'
Cicero, Brutus, p3, 92 <<<     >>> 94hide dictionary links

(p.1097) Caput 93

Sed quoniam omnis hic sermo noster non solum enumerationem oratorum* verum etiam praecepta quaedam desiderat, quid tamquam notandum et animadvertendum sit in Hortensio breviter licet dicere. [320] Nam is post consulatum credo quod videret* ex consularibus neminem esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui consules non fuissent summum illud suum studium remisit quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe vivere. Primus et secundus annus et tertius tantum quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum non quivis unus ex populo, sed existimator* doctus et intellegens posset cognoscere* . Longius autem procedens ut in ceteris eloquentiae partibus, turn maxime in celeritate et continuatione verborum adhaerescens, sui dissimilior videbatur fieri cottidie. [321] Nos autem non desistebamus cum omni genere exercitationis tum maxime stilo nostrum illud quod erat (p.1098) augere, quantumcunque erat. Atque ut multa omittam in hoc spatio et in his* post aedilitatem annis*et praetor primus et incredibili populari* voluntate consul* sum factus. Nam cum propter adsiduitatem in causis et industriam tum propter exquisitius et minime vulgare orationis genus animos hominum ad me dicendi novitate converteram. [322] Nihil de me dicam: dicam de ceteris, quorum nemo erat qui videretur exquisitius quam vulgus hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae elo quentiae continetur, nemo qui philosophiam complexus esset matrem omnium bene factorum beneque dictorum, nemo qui ius civile didicisset rem ad privatas causas et ad oratoris prudentiam maxime necessariam, nemo qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testis excitaret, nemo qui breviter arguteque inluso* adversario laxaret iudicum animos atque a severitate paulisper ad hilaritatem risumque traduceret, nemo qui dilatare posset atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communem* quaestionem universi generis orationem traducere, nemo qui delectandi gratia digredi parumper a causa, nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius, quod unum est oratoris maxime proprium, quocumque res postularet, impellere*

323w 2.337238073349 s