Cicero_cps5, De Finibus, 1, 3HOME > 'praetor' in 'Cicero, De Finibus, 1, 3'
Cicero, De Finibus, 1, 2 <<<     >>> 4hide dictionary links

(p.3) 3

[7] 

Quamquam, si plane sic verterem Platonem aut Aristotelem, ut verterunt nostri poetae fabulas, male,* credo, mererer de meis civibus, si ad eorum cognitionem divina illa ingenia transferrem. sed id neque feci adhuc nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. locos quidem quosdam, si videbitur, transferam, et maxime ab iis, quos modo nominavi, cum inciderit, ut id apte fieri possit, ut ab Homero Ennius, Afranius a Menandro solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo, quo (p.4) minus omnes mea legant. utinam esset ille Persius, Scipio vero et Rutilius multo etiam magis, quorum ille iudicium reformidans Tarentinis ait se et Consentinis et Siculis scribere. facete is quidem, sicut alia;* sed neque tam docti tum erant, ad quorum iudicium elaboraret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa appareat, doctrina mediocris. [8] ego autem quem timeam lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem in philosophia audeam scribere? quamquam a te ipso id quidem facio provocatus gratissimo mihi libro, quem ad me de virtute misisti.

Sed ex eo credo quibusdam usu venire,* ut abhorreant a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius. quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne Graecos quidem legendos putent. res vero bonas verbis electis graviter ornateque dictas* quis non legat? nisi qui se plane Graecum dici velit, ut a Scaevola est praetore* salutatus Athenis Albucius. [9] quem quidem locum comit* multa venustate et omni sale idem Lucilius, apud quem praeclare Scaevola:
Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum,
municipem Ponti,* Tritani,* centurionum,
praeclarorum hominum ac primorum signiferumque,
maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,
id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto:
'chaere,'* inquam, Tite!
lictores, turma omnis chorusque:* 
'chaere, Tite! ' hinc* hostis mi Albucius, hinc inimicus.
(p.5)

Sed iure Mucius. [10] ego autem mirari satis* non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium. non est omnino hic* docendi locus; sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non inopem,* ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam Graecam. quando enim nobis, vel dicam aut oratoribus bonis aut poetis, postea quidem quam fuit quem imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel elegantis ornatus defuit?


352w 4.3425028324127 s